×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

Nuntii Latini (September 2006 - ...), 07-04-07

07-04-07

De calamitate tsunami

05.04.2007, klo 17.13

In Insulis Salomoniis, quas in Oceano Pacifico iacere constat, die Lunae multo mane terrae motus subaquaneus accidit, cuius vis octo gradus Richterianos effecisse nuntiatur.

Ex concussione ortum est tsunamum admodum vehemens, quod imprimis partibus illius archipelagi occidentalibus tanta vi impegit, ut complures vici et oppida omnino delerentur.

Quot homines ea calamitate vitam amiserint, nondum pro certo constat, sed timetur, ne numerus mortuorum multorum denorum sit.

(Reijo Pitkäranta)

Discrimen Ucrainae politicum

05.04.2007, klo 17.13

Discrimen politicum, quo Ucraina iam per longum tempus vexatur, die Lunae vesperi in peius versum est, cum praesidens Victor Justshenko parlamentum dissolvi et nova comitia mense proximo exeunte fieri iussit.

Causa, cur id fecerit, subesse videtur, quod metuere coepit, ne primus minister Victor Janukovits, adversarius eius politicus, apud parlamentum iam nimia auctoritate valeret.

(Reijo Pitkäranta)

Electrificina solaris maxima

05.04.2007, klo 17.12

In regione Alentejo, quae in Portugallia meridiana sita est, electrificina solaris omnium efficacissima ritu sollemni in usum recepta est.

Laminae eius solares, quippe quae in campum sexaginta hectarearum se extendant, tantum electricitatis gignunt, ut haec copia energiae octo milibus domuum suppeditandae facile sufficiat.

Alentejo eo opportunior locus eiusmodi operis faciendi existimatur, quod sol ibidem plus trina milia horarum singulis annis lucet.

(Reijo Pitkäranta)

Memoria belli Falclandici

05.04.2007, klo 17.12

Postridie Kalendas Apriles (2.4) viginti quinque anni acti erant a bello in insulis Falclandicis sive Macloviensibus inter Britanniam et Argentinam orto.

Conflictus initium cepit, cum nautae regiminis militaris Argentinae illas insulas in Oceano Atlantico australi sitas Britannis eripere et in dicionem suam redigere conati sunt.

Illud bellum, quo plus nongenti homines occisi sunt, septuaginta quattuor diebus post sive postridie Idus Iunias (14.6.) victoria Britannorum compositum est.

(Reijo Pitkäranta)

Primatus velocitatis ferriviariae

05.04.2007, klo 17.11

Tramen Francogallicum celeritatem ferriviariam omnium temporum maximam consecutum est.

Velocitas enim eius experimento prope Lutetiam Parisiorum hac septimana facto ad quingena septuagena quina chiliometra horalia crevit. Constabat vehiculum ex tribus curribus, qui rotis praegrandibus praediti erant, et propellebatur duabus machinis vectoriis summae efficacitatis.

(Reijo Pitkäranta)

Missale vetus in Finnia repertum

05.04.2007, klo 17.11

Valle Gratiae, in oppido Finniae, missale mediaevale tantae raritatis inventum est, ut in libris nostris omnium vetustissimis numeretur.

Verisimile est hoc opus, quod in tutela officii parochialis reconditum erat, saeculo tertio decimo exeunte aut in Anglia aut in Francogallia compositum esse.