image

Nuntii Latini (September 2006 - ...), 07-02-09

De inundationibus Indonesiae

09.02.2007, klo 11.10

Aquae diluviales, quae Iacartam, urbem principem Indonesiae his diebus obruerunt, die Martis (6.2.) paulatim descendere coeperunt.

Quae quamvis ita essent, etiamtum superficies aquarum tribus fere metris supra limitem inundationis, qui dicitur, usque manebat.

Imbribus et inundationibus Indonesiam affligentibus saltem quadraginta quattuor homines necati sunt et quadraginta fere milia civium propter morbos cutaneos et ventrales a medicis curantur.

Ordines circumiectales non dubitant, quin, nisi Indonesia tot silvicidiis vastata esset, fieri non potuerit, ut tanta clades naturae accideret.

(Reijo Pitkäranta)

Quid Vladimir Putin dixerit

09.02.2007, klo 11.09

Vladimir Putin, praesidens Russiae, interrogatus, quid de Finnia ad confoederationem Nato adiungenda sentiret, negavit se credere securitatem orbis terrarum meliorem redditum iri, si Finni ad illam societatem accessissent.

"Multo praestat", inquit, "viribus unitis adversus varios terrores internationales super omnium cervice pendentes pugnare quam structuras militares iuxta confinium Russiae admovere. Talia consilia ad relationes Finniae et Russiae corroborandas nihil conferunt." (Reijo Pitkäranta)

Tumultus pedifollicus Italiae

09.02.2007, klo 11.08

Societas pedifollica Italiae interdixit, ne hac septimana in Italia ulla certamina pedifollica aut ad series nationales aut ad ludos internationales pertinentia ponerentur.

In causa huius decreti est tumultus violentissimus in Sicilia nuper factus: in stadio enim Catinensi, dum grex Panhormitanus cum manu Catinensium de victoria certat, res subito in tantam perturbationem erupit, ut quidam custos publicus interficeretur et complures spectatores in nosocomium propter laesiones graves deportarentur.

(Reijo Pitkäranta)

Nomina Suetis gratissima

09.02.2007, klo 11.08

Nomina Lucas et Emma anno proxime praeterito maxima gratia apud populum Sueticum valebant.

Tum enim nongentae nonaginta una puellae recens natae in baptismate Emma nominatae sunt, cum numerus puerorum nomen Lucas habentium mille centum septem esset.

Aliquot nomina, quae annis saeculi proximi quadragesimis et quinquagesimis civibus Suetis acceptissima erant, auram popularem iam amisisse videntur. In numero eorum sunt Kjell, Irene, Gunilla.

(Tom Bergman)

De frigore hiemali in Finnia

09.02.2007, klo 11.07

Inde a primis diebus mensis Februarii Finnia tantis frigoribus hiemalibus vexatur, ut temperatura non solum in Lapponia, sed etiam in regionibus mediae Finniae ad quadraginta fere gradus infra zerum descenderit.

Quantam vim hoc tempus gelidissimum ad vitam cotidianam habuerit, vel inde apparet, quod consumptio electricitatis ad summum fastigium evecta est.

Praeterea commeatus publicus claudicavit, cum nonnumquam accidit, ut tramina propter vitia technica ex gelu exorta ad metam hora constituta non pervenirent.

(Reijo Pitkäranta)



Want to learn a language?


Learn from this text and thousands like it on LingQ.

  • A vast library of audio lessons, all with matching text
  • Revolutionary learning tools
  • A global, interactive learning community.

Language learning online @ LingQ

De inundationibus Indonesiae

09.02.2007, klo 11.10

Aquae diluviales, quae Iacartam, urbem principem Indonesiae his diebus obruerunt, die Martis (6.2.) paulatim descendere coeperunt.

Quae quamvis ita essent, etiamtum superficies aquarum tribus fere metris supra limitem inundationis, qui dicitur, usque manebat.

Imbribus et inundationibus Indonesiam affligentibus saltem quadraginta quattuor homines necati sunt et quadraginta fere milia civium propter morbos cutaneos et ventrales a medicis curantur.

Ordines circumiectales non dubitant, quin, nisi Indonesia tot silvicidiis vastata esset, fieri non potuerit, ut tanta clades naturae accideret.

(Reijo Pitkäranta)

Quid Vladimir Putin dixerit

09.02.2007, klo 11.09

Vladimir Putin, praesidens Russiae, interrogatus, quid de Finnia ad confoederationem Nato adiungenda sentiret, negavit se credere securitatem orbis terrarum meliorem redditum iri, si Finni ad illam societatem accessissent.

"Multo praestat", inquit, "viribus unitis adversus varios terrores internationales super omnium cervice pendentes pugnare quam structuras militares iuxta confinium Russiae admovere. Talia consilia ad relationes Finniae et Russiae corroborandas nihil conferunt."

(Reijo Pitkäranta)

Tumultus pedifollicus Italiae

09.02.2007, klo 11.08

Societas pedifollica Italiae interdixit, ne hac septimana in Italia ulla certamina pedifollica aut ad series nationales aut ad ludos internationales pertinentia ponerentur.

In causa huius decreti est tumultus violentissimus in Sicilia nuper factus: in stadio enim Catinensi, dum grex Panhormitanus cum manu Catinensium de victoria certat, res subito in tantam perturbationem erupit, ut quidam custos publicus interficeretur et complures spectatores in nosocomium propter laesiones graves deportarentur.

(Reijo Pitkäranta)

Nomina Suetis gratissima

09.02.2007, klo 11.08

Nomina Lucas et Emma anno proxime praeterito maxima gratia apud populum Sueticum valebant.

Tum enim nongentae nonaginta una puellae recens natae in baptismate Emma nominatae sunt, cum numerus puerorum nomen Lucas habentium mille centum septem esset.

Aliquot nomina, quae annis saeculi proximi quadragesimis et quinquagesimis civibus Suetis acceptissima erant, auram popularem iam amisisse videntur. In numero eorum sunt Kjell, Irene, Gunilla.

(Tom Bergman)

De frigore hiemali in Finnia

09.02.2007, klo 11.07

Inde a primis diebus mensis Februarii Finnia tantis frigoribus hiemalibus vexatur, ut temperatura non solum in Lapponia, sed etiam in regionibus mediae Finniae ad quadraginta fere gradus infra zerum descenderit.

Quantam vim hoc tempus gelidissimum ad vitam cotidianam habuerit, vel inde apparet, quod consumptio electricitatis ad summum fastigium evecta est.

Praeterea commeatus publicus claudicavit, cum nonnumquam accidit, ut tramina propter vitia technica ex gelu exorta ad metam hora constituta non pervenirent.

(Reijo Pitkäranta)

×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.