image

Nuntii Latini (September 2006 - ...), 07-02-02

Gratia praesidentis Bush deminuta

02.02.2007, klo 14.16

Ex interrogatione, quam acta "Newsweek" faciendam curaverunt, apparuit non plus quam triginta fere centesimas Americanorum politicae praesidentis Bush favere. Interrogatio facta est post orationem praesidentis de condicione patriae habitam, in qua ille consilium copias in Iraquia augendi defendebat, quamquam gratiam suorum propter res ibi male gestas perdiderat.

Maior pars ex eis, qui sententiam rogabantur, sperabant fore, ut Hillary Clinton, senatrix democrata, in proximis comitiis praesidens designaretur.

Illa praesidentis de bello Iraquico consilia verbis durissimis vituperavit et flagitavit, ut Bush Americanos ex rebus Iraquiae usque gravescentibus dissolveret, antequam munus deponeret.

In urbe Washington complura dena milia hominum contra bellum Iraquicum reclamitaverunt postulantes, ut copiae Americanorum in patriam deducerentur.

Intererant in reclamitatione milites veterani, politici familiaresque militum, qui in illo bello ceciderant. Numerus Americanorum in bello Iraquico mortuorum est iam plus tria milia.

(Tuomo Pekkanen)

Praesidens Israelis munere liberatus

02.02.2007, klo 14.15

Parlamentum Israelis praesidenti Moshe Katsav a munere liberationem concessit, quam ille petiverat. Katsav ad interim discedit, quia fieri poterit, ut de stupro aliisque facinoribus accusetur.

Loco eius in praesidentatum ascendit Dalia Itzik, praeses parlamenti, quae futura est prima in Israele praesidens femina.

(Tuomo Pekkanen)

Australia siccitate vexatur

02.02.2007, klo 14.14

Scientifici Australiani censent siccitatem, quae patriam eorum iam sexennium vexat, pessimam mille annis forsitan esse.

Aqua fluminum Murray et Darling ita descendit, ut irrigationem agrorum circumscribere necesse esset, ne fluctus omnino exhauriretur.

Regio illorum fluminum, magnitudine par Galliae et Hispaniae, ad agriculturam Australiae maxime interest.

Incendia quattuor milia sescenta chiliometra quadrata vastaverunt, penuria aquae magnam frumenti partem delevit vineasque afflixit.

Desperatis iam rebus civitas Queenslandia nuper decrevit, ut aqua cloacalis in potabilem aquam purgaretur.

Magistratus iudicaverunt aquam potabilem eius civitatis, si nihil factum esset, intra tres annos defecturam esse.

(Tuomo Pekkanen)

Allergiae apud Finnos increbruerunt

02.02.2007, klo 14.14

His quadraginta annis allergiae apud Finnos quadruplicatae sunt.

Ex investigatione novissima, in Academia Finnica facta, allergiae sunt in Finnia quater crebriores quam in parte Careliae Russica.

Ibi autem et pulvis domesticus et aqua notabiliter plura microbia continent quam in Finnia. Microbia systema immunitatis subigunt et contra allergias tolerantiam et tutelam praestant.

Ex hygiene nimis bona facile sequitur, ut microbia in domibus non tantopere vagentur quam in condicionibus minus hygienicis.

Itaque investigatores praesertim parentibus infantium suadent, ut nimiam hygienen evitent.

(Tuomo Pekkanen)



Want to learn a language?


Learn from this text and thousands like it on LingQ.

  • A vast library of audio lessons, all with matching text
  • Revolutionary learning tools
  • A global, interactive learning community.

Language learning online @ LingQ

Gratia praesidentis Bush deminuta

02.02.2007, klo 14.16

Ex interrogatione, quam acta "Newsweek" faciendam curaverunt, apparuit non plus quam triginta fere centesimas Americanorum politicae praesidentis Bush favere.

Interrogatio facta est post orationem praesidentis de condicione patriae habitam, in qua ille consilium copias in Iraquia augendi defendebat, quamquam gratiam suorum propter res ibi male gestas perdiderat.

Maior pars ex eis, qui sententiam rogabantur, sperabant fore, ut Hillary Clinton, senatrix democrata, in proximis comitiis praesidens designaretur.

Illa praesidentis de bello Iraquico consilia verbis durissimis vituperavit et flagitavit, ut Bush Americanos ex rebus Iraquiae usque gravescentibus dissolveret, antequam munus deponeret.

In urbe Washington complura dena milia hominum contra bellum Iraquicum reclamitaverunt postulantes, ut copiae Americanorum in patriam deducerentur.

Intererant in reclamitatione milites veterani, politici familiaresque militum, qui in illo bello ceciderant. Numerus Americanorum in bello Iraquico mortuorum est iam plus tria milia.

(Tuomo Pekkanen)

Praesidens Israelis munere liberatus

02.02.2007, klo 14.15

Parlamentum Israelis praesidenti Moshe Katsav a munere liberationem concessit, quam ille petiverat. Katsav ad interim discedit, quia fieri poterit, ut de stupro aliisque facinoribus accusetur.

Loco eius in praesidentatum ascendit Dalia Itzik, praeses parlamenti, quae futura est prima in Israele praesidens femina.

(Tuomo Pekkanen)

Australia siccitate vexatur

02.02.2007, klo 14.14

Scientifici Australiani censent siccitatem, quae patriam eorum iam sexennium vexat, pessimam mille annis forsitan esse.

Aqua fluminum Murray et Darling ita descendit, ut irrigationem agrorum circumscribere necesse esset, ne fluctus omnino exhauriretur.

Regio illorum fluminum, magnitudine par Galliae et Hispaniae, ad agriculturam Australiae maxime interest.

Incendia quattuor milia sescenta chiliometra quadrata vastaverunt, penuria aquae magnam frumenti partem delevit vineasque afflixit.

Desperatis iam rebus civitas Queenslandia nuper decrevit, ut aqua cloacalis in potabilem aquam purgaretur.

Magistratus iudicaverunt aquam potabilem eius civitatis, si nihil factum esset, intra tres annos defecturam esse.

(Tuomo Pekkanen)

Allergiae apud Finnos increbruerunt

02.02.2007, klo 14.14

His quadraginta annis allergiae apud Finnos quadruplicatae sunt.

Ex investigatione novissima, in Academia Finnica facta, allergiae sunt in Finnia quater crebriores quam in parte Careliae Russica.

Ibi autem et pulvis domesticus et aqua notabiliter plura microbia continent quam in Finnia. Microbia systema immunitatis subigunt et contra allergias tolerantiam et tutelam praestant.

Ex hygiene nimis bona facile sequitur, ut microbia in domibus non tantopere vagentur quam in condicionibus minus hygienicis.

Itaque investigatores praesertim parentibus infantium suadent, ut nimiam hygienen evitent.

(Tuomo Pekkanen)

×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.