image

Nuntii Latini (September 2006 - ...), 07-01-19

Nicolas Sarkozy candidatus praesidentialis

19.01.2007, klo 12.19

Nicolas Sarkozy, minister a rebus interioribus Francorum, candidatus praesidentialis a factione UMP (Unio ad motum popularem) officialiter et unanimiter investitus est.

Adversariam principalem in comitiis die vicesimo secundo mensis Aprilis futuris Ségolènem Royal ex partibus socialistarum habebit.

Altera suffragia, si necessaria, die sexto mensis Maii fient. Sarkozy oratione habita monuit Turciam intra Unionem Europaeam nullum locum habere.

Si Unio usque amplificaretur, vim eius politicam perituram esse. Europa confiteretur, quales limites haberet, ne omnes nationes membra eius fieri desiderarent.

(Tuomo Pekkanen)

Poettering praeses parlamenti Europaei

19.01.2007, klo 12.18

Hans-Gert Poettering, democrata Christianus natione Germanus, praeses parlamenti Europaei creatus est, qui Josepho Borrell, socialistae Hispano, succederet et in praesidatu usque ad annum bis millesimum nonum maneret.

Poettering pollicitus est se pro Europa unita operaturum esse, in qua singulae civitates, independenter a magnitudine, potestatem haberent.

(Tuomo Pekkanen)

Insulae Canariae immigratione laborant

19.01.2007, klo 12.18

Insulae Canariae, in Oceano Atlantico positae, olim insulae Deorum vel Fortunatae dictae sunt, quia caeli temperie commendantur.

Hodie meta sunt amata viatorum septentrionalium, qui illas aeroplano facillime petere possunt.

Etiam ex Finnia complura millena feriantium praesertim mensibus hiemalibus in Canarias insulas volare solent.

His annis immigratores illegales ex Africa, ubi paupertate premuntur, illuc navigiis venire coeperunt, nam iter trans Fretum Gaditanum in Hispaniam propter custodiam diligentiorem factum est difficilius.

Anno proxime praeterito unum et triginta milia immigratorum ex Africa in Canarias venerunt, sex milia in itinere maritimo perisse aestimantur.

(Tuomo Pekkanen)

Quid calefactio Europae secum afferat

19.01.2007, klo 12.17

Commissio Unionis Europaeae de effectu, quem mutatio climatis in Europa habitura esset, relationem divulgavit: Europam septentrionalem ex calore augescente utilitatem percepturam, regiones meridianas et aqua et turismo deficientibus damna capturas esse.

In septentrione fruges fore meliores et oram Maris Germanici novam metam ferias aestivas agentibus fieri posse. (7)

Apud Mare Mediterraneum numerum peregrinorum deminutum iri et nimium calorem saepius quam ante causam mortis futuram esse.

Deminutionem rei periegeticae ingentia damna oeconomica Hispaniae, Italiae Graeciaeque allaturam esse.

(Tuomo Pekkanen)

Exercitatio ossa confirmat

19.01.2007, klo 12.16

Exercitatione corporis ossa confirmantur, sed aliter atque antea credebatur, exercitationibus finitis effectus positivi admodum celeriter evanescunt.

Quod apparet ex dissertatione academica in Finnia nuper divulgata. Etiam ossa hominum seniorum fiunt motu firmiora.

Antea putabatur ex motu corporis feminis nullum post menopausim usum futurum esse.

(Tuomo Pekkanen)

Want to learn a language?

Learn from this text and thousands like it on LingQ.

  • A vast library of audio lessons, all with matching text
  • Revolutionary learning tools
  • A global, interactive learning community.

Language learning online @ LingQ

×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.