image

Nuntii Latini (September 2006 - ...), 06-11-25

Ségolene Royal candidata PS

23.11.2006, klo 16.00

Ségolene Royal a partibus socialistarum (PS) candidata ad comitia praesidentialia, in Francia mense Aprili futura, officialiter creata est, cum haud dubiam ab aemulis victoriam reportavit.

Ex suffragiis datis plus sexaginta centesimas (60,2) accepit, cum Dominique Strauss-Kahn viginti (20,83) et Laurent Fabius duodeviginti (18,54) centesimas obtinerent.

Ségolene Royal est prima femina, quae occasionem habet, ut praesidens rei publicae Francorum fiat.

Candidatus partium dextrarum nondum est creatus, sed verisimiliter erit Nicolas Sarkozy, quocum Royal de praesidentatu ex aequo certare putatur.

(Tuomo Pekkanen)

Invasio calamitosa

23.11.2006, klo 15.59

Tony Blair, primus minister Britanniae, in colloquio interrogatorio a canali televisifico Al-Jazeera transmisso concessit bellum anno bis millesimo tertio Iraquiae illatum esse calamitosum.

Iam antea etiam Margareta Hodge, ministra commercii Britannorum, dixerat consilium in Iraquiam proficiscendi magnum errorem fuisse.

(Tuomo Pekkanen)

Bellum triginta annorum

23.11.2006, klo 15.45

Institutum Britannicum, cui nomen est Oxford Research Group, censet bellum in Iraquia et Afganistania plus triginta annos durare posse.

Mutationes in USA politicas parum ponderis ad conflictus Iraquiae et Afganistaniae habituras esse.

Copias petrolei Sinus Persici tantum valere, ut Americani consilium ex Iraquia abeundi capere non possint.

(Tuomo Pekkanen)

Speculator venenatus

23.11.2006, klo 15.43

Alexander Litvinenko, pristinus speculator Russus, qui sex annis ante in Britanniam transierat, in caupona Londiniensi Kalendis Novembribus venenatus est, cum in caedem redactricis Anna Politkovskaja inquireretur.

Adhuc in nosocomio curatur. Acta diurna Britannica narraverunt eum materiam accepisse, ex quo appareret redactricem ab hominibus servitii securitatis Russiae (FSB) interfectam esse.

(Tuomo Pekkanen)

Francia fumificationem in locis publicis vetat

23.11.2006, klo 15.42

Administratio Franciae legem accepit, quae fumificationem tabaci in locis publicis vetat.

Illa lex mense Februario vigere incipiet et ad omnia spatia interiora pertinebit, in quibus homines laborant aut quae populo sunt aperta.

Deverticula nocturna, cauponae, thermopolia tempus transitionis unius anni habebunt, quo spatia hermetica, aeri non pervia, fumificatoribus aedificent.

Moderatores locorum publicorum, si nova lege vigente fumificationem permittere voluerint, spatia fumificatoribus apta parare debebunt, ex quibus fumus in alias aedificii partes non vagatur.

Ex computationibus statisticis apparet quina millena hominum in Francia quotannis morbis ex fumificatione passiva ortis mortem obire.

(Tuomo Pekkanen)

Want to learn a language?

Learn from this text and thousands like it on LingQ.

  • A vast library of audio lessons, all with matching text
  • Revolutionary learning tools
  • A global, interactive learning community.

Language learning online @ LingQ

×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.