×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

Nuntii Latini (September 2006 - ...), 06-11-03

06-11-03

Lula praesidens iterum factus

02.11.2006, klo 16.37

Praesidens Brasiliae iterum electus est Luiz Inacio Lula da Silva.

Quam manifestam victoriam suffragii die Dominico habiti reportaverit, inde patet, quod sententiarum unam et sexaginta centesimas (61%) sibi paravit, cum adversarius eius Geraldo Alcmin votorum nonnisi undequadraginta centesimas (39%) consequeretur.

Ita fit, ut Lula da Silva, candidatus factionis operariorum, etiam proximo quadriennio Brasiliae praesideat.

Iam populo suo promisit incrementum oeconomicum se praesidente quinque centesimarum fore.

(Reijo Pitkäranta)

Castro in publicum prodiit

02.11.2006, klo 16.37

Fidel Castro, praesidens Cubae octoginta annos natus, postquam morbo implicatus diu latuit, rursus in publicum prodiit itaque ostendit se adhuc in vivis esse.

Apparuit enim septimana vergente in televisione statali Cubana, ubi veste gymnastica indutus in telephonum loquens et acta diurna legens videbatur.

Idem publice affirmavit se ex enterotomia sibi mense Iulio facta in dies convalescere.

(Reijo Pitkäranta)

De opibus energiae Australiae

02.11.2006, klo 16.36

In Victoria, civitate Australiae, electrificina pneumatica aedificabitur, quae in hemisphaera meridiana omnium maxima erit.

Praeterea in Australia ergasterium solare construetur, cum moderatores huius continentis maxime nitantur, ut ante annum bis millesimum sextum decimum (2016) decem centesimae electricitatis Australiae ex opibus energiae renascentibus gignantur.

(Reijo Pitkäranta)

Lingua Hibernica in UE officialis

02.11.2006, klo 16.36

Vetus sermo Hibernicus, quo gentes Gallorum sive Celtarum olim loquebantur, anno proximo ineunte una e linguis Unionis Europaeae officialibus evadet.

Hoc consilium non solum omnibus Irlandis magno gaudio est, sed etiam eis laetitiam parat, qui iam metuebant, ne illa lingua historica omnino emoreretur.

In Irlandia sive Hibernia hodie circiter quattuor miliones incolarum sunt, quorum tertius quisque se linguam Hibernicam aliquatenus callere opinatur.

(Reijo Pitkäranta)

Nova murium species inventa

02.11.2006, klo 16.34

In Europa et quidem in Cypro nova mammalium species inventa est.

Investigatores enim, cum ibi in ululis perscrutandis occupati essent, in quendam murem novi generis inciderunt, cui postea nomen scientificum Mus cypriacus inditum est.

Dicitur hic rosor maiore capite, grandioribus dentibus caudaque longiore praeditus esse quam Mus musculus, quo nomine mus domesticus in zoologia nuncupatur.

(Reijo Pitkäranta)

Manuale bene se gerendi

02.11.2006, klo 16.33

Magistratus Sinenses non ita pridem manuale quoddam ediderunt, quo civibus Sinensibus praecepta se bene gerendi dantur.

Quo opere eis admonentur, ut, cum peregre sint, voce gravi loquantur et purgamenta in receptaculis diligenter ponant neve in agminibus prorumpant.

Dubium non est, quin hic liber ad famam Sinensium peregre sarciendam conscriptus sit.

(Tom Bergman)

06-11-03 06-11-03 11/06/03

In Irlandia sive Hibernia hodie circiter quattuor miliones incolarum sunt, quorum tertius quisque se linguam Hibernicam aliquatenus callere opinatur. In Ireland or Ireland today there are about four million inhabitants, of whom one-third think that he is in some degree fluent in the Irish language.