×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Nuntii Latini (September 2006 - ...), 06-09-15

06-09-15

Conventus Asem 6 15.09.2006, klo 09.15 Sextus conventus Unionis Europaeae et Asiae Helsinkii septimana ineunte (10-11.9.) habitus est. Inter alia actum est de mutatione climatis, contra quam nationes participes efficaciter se operaturas esse promiserunt, cum pronuntiaverunt se tractatum Kiotensem sustenturas. Aliud argumentum in conventu tractatum erat subsidium oeconomicum, quod pauperrimis membris ministraretur. Praeterea disserebatur de populorum mutua consensione et de progressu durabili. Proximus conventus Asem in urbe Pekino Sinarum anno bis millesimo octavo futurus est. Die Lunae mane participes silentio tristi ictus terroristicos, qui quinque annis ante (11/9) contra Americanos facti erant, in memoriam revocaverunt. (Tuomo Pekkanen)

Osama bin Laden adhuc quaeritur 15.09.2006, klo 09.15 Paene tria milia hominum illo die mortui sunt, cum aeroplana a terroristis abducta contra turres geminas Centri Mundi Commercialis (WTC) urbis New York et contra Pentagonum volaverunt; quartum aeroplanum similiter abductum in Pensylvania cecidit. Osama bin Laden, auctor sceleris, adhuc ab Americanis quaeritur. Praesidens George W. Bush die ictuum anniversario orationem televisificam habuit, qua monuit bellum terrorismo illatum esse certamen pro cultu et humanitate; cladem in illo certamine acceptam terras Proximae Orientis in potestatem dictatorum extremistarum, qui arma nuclearia haberent, tradituram esse. Idem affirmavit Osamam bin Laden ab Americanis repertum iri, ut ad iudicium duceretur. (Tuomo Pekkanen)

Saddamo nihil cum al-Qaida 15.09.2006, klo 09.14 Commissio explorationis senatus Americani relationem divulgavit, ex qua patet Saddamum Hussein nullas cum ordine al-Qaida consuetudines habuisse. Immo vero Saddamum recusavisse, quominus illum ordinem adiuvaret, eundemque regimini ipsius inimicum habuisse. Saddamum etiam, licet re infecta, operam dedisse, ut ducem ordinis Abu Musab al-Zarqawi deprehenderet. Regimen praesidentis Bush causam belli Iraquici interposuerat, quod Saddam consuetudines cum al-Qaida et al-Zarqawi haberet. Itaque democratae Americani, qui oppositionem politicam faciunt, praesidentem fraudis accusaverunt. Etiam altera causa eiusdem belli, scilicet quod Saddam arma interneciva paravisset, iniusta et falsa esse apparuit. (Tuomo Pekkanen)

Principissa Kiko filiolum peperit 15.09.2006, klo 09.13 In familiam imperialem Iaponiae primus post quadraginta annos filiolus natus est. Parentes sunt Akishino, filius minor imperatoris, et coniux eius Kiko. Puero, qui in successione imperii tertium locum habet, nomen Hisahito datum est. Heres imperii est Naruhito, filius imperatoris maior, secundum locum tenet frater eius Akishino. (Tuomo Pekkanen)

Radiophonia Finnica LXXX annorum 15.09.2006, klo 09.12 Die nono mensis Septembris octoginta anni ex prima emissione Radiophoniae Finnicae Generalis acti erant. Ille dies natalis habetur operae regularis radiophoniae Finnorum. Emissiones televisificae in Finnia anno millesimo nongentesimo duodesexagesimo regulariter et assidue coeperunt. Dies festus emissis programmatis specialibus celebratus est. (Tuomo Pekkanen)


06-09-15 06-09-15

Conventus Asem 6 15.09.2006, klo 09.15 Sextus conventus Unionis Europaeae et Asiae Helsinkii septimana ineunte (10-11.9.) Assembly ASEM 6 15.09.2006, klo 09.15 at the beginning of the sixth meeting of European Union and Asia Helsinki week (10-11.9.) habitus est. met. Inter alia actum est de mutatione climatis, contra quam nationes participes efficaciter se operaturas esse promiserunt, cum pronuntiaverunt se tractatum Kiotensem sustenturas. Aliud argumentum in conventu tractatum erat subsidium oeconomicum, quod pauperrimis membris ministraretur. Praeterea disserebatur de populorum mutua consensione et de progressu durabili. Further considerations, the people, solidarity and progress durable. Proximus conventus Asem in urbe Pekino Sinarum anno bis millesimo octavo futurus est. The next assembly Balah in the city of Beijing China's year two thousand and eight will be again. Die Lunae mane participes silentio tristi ictus terroristicos, qui quinque annis ante (11/9) contra Americanos facti erant, in memoriam revocaverunt. (Tuomo Pekkanen)

Osama bin Laden adhuc quaeritur 15.09.2006, klo 09.15 Paene tria milia hominum illo die mortui sunt, cum aeroplana a terroristis abducta contra turres geminas Centri Mundi Commercialis (WTC) urbis New York et contra Pentagonum volaverunt; quartum aeroplanum similiter abductum in Pensylvania cecidit. Osama bin Laden, auctor sceleris, adhuc ab Americanis quaeritur. Praesidens George W. Bush die ictuum anniversario orationem televisificam habuit, qua monuit bellum terrorismo illatum esse certamen pro cultu et humanitate; cladem in illo certamine acceptam terras Proximae Orientis in potestatem dictatorum extremistarum, qui arma nuclearia haberent, tradituram esse. President George W. Bush on the occasion of a speech varies Television had warned that the war was declared to be a struggle for cultural terrorismo; fell into the power of the dictators that fight, we have received the land of the East, the death among the extremists, who are the weapons of the kernel would have to lay down the to be. Idem affirmavit Osamam bin Laden ab Americanis repertum iri, ut ad iudicium duceretur. He also stated that Osama bin Laden was found to be the Americans that led to the trial. (Tuomo Pekkanen)

Saddamo nihil cum al-Qaida 15.09.2006, klo 09.14 Commissio explorationis senatus Americani relationem divulgavit, ex qua patet Saddamum Hussein nullas cum ordine al-Qaida consuetudines habuisse. Immo vero Saddamum recusavisse, quominus illum ordinem adiuvaret, eundemque regimini ipsius inimicum habuisse. Saddamum etiam, licet re infecta, operam dedisse, ut ducem ordinis Abu Musab al-Zarqawi deprehenderet. Regimen praesidentis Bush causam belli Iraquici interposuerat, quod Saddam consuetudines cum al-Qaida et al-Zarqawi haberet. Bush government, presiding over the case Iraquici Interspersed throughout the war that Saddam routines with al-Qaida and al-Zarqawi them. Itaque democratae Americani, qui oppositionem politicam faciunt, praesidentem fraudis accusaverunt. Etiam altera causa eiusdem belli, scilicet quod Saddam arma interneciva paravisset, iniusta et falsa esse apparuit. (Tuomo Pekkanen)

Principissa Kiko filiolum peperit 15.09.2006, klo 09.13 In familiam imperialem Iaponiae primus post quadraginta annos filiolus natus est. Parentes sunt Akishino, filius minor imperatoris, et coniux eius Kiko. Puero, qui in successione imperii tertium locum habet, nomen Hisahito datum est. Heres imperii est Naruhito, filius imperatoris maior, secundum locum tenet frater eius Akishino. (Tuomo Pekkanen)

Radiophonia Finnica LXXX annorum 15.09.2006, klo 09.12 Die nono mensis Septembris octoginta anni ex prima emissione Radiophoniae Finnicae Generalis acti erant. Ille dies natalis habetur operae regularis radiophoniae Finnorum. Emissiones televisificae in Finnia anno millesimo nongentesimo duodesexagesimo regulariter et assidue coeperunt. Dies festus emissis programmatis specialibus celebratus est. (Tuomo Pekkanen)