×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

Liber Psalmorum, Psalmi 91-120, Psalmus 119

Psalmus 119

1 Canticum graduum. Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me. 2 Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa. 3 Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam ? 4 Sagittæ potentis acutæ, cum carbonibus desolatoriis. 5 Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est ! habitavi cum habitantibus Cedar ; 6 multum incola fuit anima mea. 7 Cum his qui oderunt pacem eram pacificus ; cum loquebar illis, impugnabant me gratis.