×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

Liber Psalmorum, Psalmi 91-120, Psalmus 118-Zain

Psalmus 118-Zain

49 Zain. Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti. 50 Hæc me consolata est in humilitate mea, quia eloquium tuum vivificavit me. 51 Superbi inique agebant usquequaque ; a lege autem tua non declinavi. 52 Memor fui judiciorum tuorum a sæculo, Domine, et consolatus sum. 53 Defectio tenuit me, pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam. 54 Cantabiles mihi erant justificationes tuæ in loco peregrinationis meæ. 55 Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam. 56 Hæc facta est mihi, quia justificationes tuas exquisivi.