×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

Liber Psalmorum, Psalmi 91-120, Psalmus 118-Res

Psalmus 118-Res

153 Res. Vide humilitatem meam, et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus. 154 Judica judicium meum, et redime me : propter eloquium tuum vivifica me. 155 Longe a peccatoribus salus, quia justificationes tuas non exquisierunt. 156 Misericordiæ tuæ multæ, Domine ; secundum judicium tuum vivifica me. 157 Multi qui persequuntur me, et tribulant me ; a testimoniis tuis non declinavi. 158 Vidi prævaricantes et tabescebam, quia eloquia tua non custodierunt. 159 Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine : in misericordia tua vivifica me. 160 Principium verborum tuorum veritas ; in æternum omnia judicia justitiæ tuæ.