×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

Liber Psalmorum, Psalmi 91-120, Psalmus 118-Phe

Psalmus 118-Phe

129 Phe. Mirabilia testimonia tua : ideo scrutata est ea anima mea. 130 Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis. 131 Os meum aperui, et attraxi spiritum : quia mandata tua desiderabam. 132 Aspice in me, et miserere mei, secundum judicium diligentium nomen tuum. 133 Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis injustitia. 134 Redime me a calumniis hominum ut custodiam mandata tua. 135 Faciem tuam illumina super servum tuum, et doce me justificationes tuas. 136 Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam.