×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

Liber Psalmorum, Psalmi 91-120, Psalmus 118-Heth

Psalmus 118-Heth

57 Heth. Portio mea, Domine, dixi custodire legem tuam. 58 Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo ; miserere mei secundum eloquium tuum. 59 Cogitavi vias meas, et converti pedes meos in testimonia tua. 60 Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua. 61 Funes peccatorum circumplexi sunt me, et legem tuam non sum oblitus. 62 Media nocte surgebam ad confitendum tibi, super judicia justificationis tuæ. 63 Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua. 64 Misericordia tua, Domine, plena est terra ; justificationes tuas doce me.