×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

Liber Psalmorum, Psalmi 91-120, Psalmus 118-Ghimel

Psalmus 118-Ghimel

17 Ghimel. Retribue servo tuo, vivifica me, et custodiam sermones tuos. 18 Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. 19 Incola ego sum in terra : non abscondas a me mandata tua. 20 Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore. 21 Increpasti superbos ; maledicti qui declinant a mandatis tuis. 22 Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua exquisivi. 23 Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur ; servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis. 24 Nam et testimonia tua meditatio mea est, et consilium meum justificationes tuæ.