×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Liber Psalmorum, Psalmi 91-120, Psalmus 094

Psalmus 094

1 Laus cantici ipsi David. Venite, exsultemus Domino ; jubilemus Deo salutari nostro ; 2 præoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei : 3 quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos. 4 Quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitudines montium ipsius sunt ; 5 quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus ejus formaverunt. 6 Venite, adoremus, et procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos : 7 quia ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus. 8 Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra 9 sicut in irritatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri : probaverunt me, et viderunt opera mea. 10 Quadraginta annis offensus fui generationi illi, et dixi : Semper hi errant corde. 11 Et isti non cognoverunt vias meas : ut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam.


Psalmus 094

1 Laus cantici ipsi David. Venite, exsultemus Domino ; jubilemus Deo salutari nostro ; 2 præoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei : 3 quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos. Come, let us rejoice in the Lord; let us make a joyful noise to God our Saviour; 2 Let us come before his face with thanksgiving, and make a joyful noise to him with psalms: 3 For the Lord is a great God, and a great king above all gods. 4 Quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitudines montium ipsius sunt ; 5 quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus ejus formaverunt. 6 Venite, adoremus, et procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos : 7 quia ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus. 6 Come, let us worship, and fall down, and weep before the Lord who made us: 7 for he is the Lord our God, and we are the people of his pasture, and the sheep of his hand. 8 Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra 9 sicut in irritatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri : probaverunt me, et viderunt opera mea. 10 Quadraginta annis offensus fui generationi illi, et dixi : Semper hi errant corde. 11 Et isti non cognoverunt vias meas : ut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam.