From the River to the Fields | Comprehensible Input in Latin | A Flumine Ad Agros
Cum puer essem, quasi tōtam vītam dēgī in Pennsylvāniā.
Atque inde ex annō praeteritō rūrsus incolō hanc lepidam terram.
Sed, etsī pedēs meī nunc tangunt ipsam terram Pennsylvāniānam,
post mē vidēmus novam Caesarēam.
Rēctissimē: haec est alia regiō; illīc est Nova Caesarēa
etsī hīc est Pennsylvānia.
Atque fīnis inter Novam Caesarēam et Pennsylvāniam est scīlicet Flumen Delawārium.
Flūmen Delawārium plērumque fluit ā septentriōnibus ad merīdiānum,
sed hāc* in parte*
est angulus, est parvus angulus
quō fluit, dīcāmus, 'horizontāliter', quia spectāmus
spectāmus septentriōnēs, ubi est Nova Caesarea ex hāc parte
et tunc post aliquot chīliometra rūrsus fluit ad merīdiānum.
Vidēmus flūctūs trānsīre.
Hīc vidēmus in mediō Flūmine Delawāriō
īnsulam parvam et in altissimīs arboribus hujus īnsulae
nōnnumquam cōnspicī possunt aquilae, aquilae Americānae, calvae quae vocantur.
Illīc autem est Nova Caesarēa.
Itaque Flūmen Delawārium sīc fluit, sed quid est hoc? Estne flūmen?
Nōn est! Est rīvulus.
Tunc vidēmus aquam fluere ex tubīs — quid est hoc? Unde fluit aqua?
Videāmus. Oho! Alia aqua? Quid est haec aqua?
Em! Est canālis. Nōn canālis in YouTube.
Est canālis vērus, multō verior est canālis.
Canālis est Delawāriī.
Et abhinc nescioquot annōs, saltem saeculum, hic canālis strūctus est ut
possent hominēs asellīs moventibus et portantibus
ratēs cum mercibus
quia nōn fluit — est sēmistabilis aqua.
Haec est causa cūr vidēmus etiam hīc aquam fluere
cum nimis est aqua: ēfluit ē canālī in rīvulum;
Ō ecce mē; est umbra — nōn vidētur, ubi est — ubi sum; āh! ecce: umbrula mea vidētur in aquā.
Et rīvulus fluit in flūmen Delawārium. Hīc autem est canālis.
Et canālis numquam fluit praeter aquula ista, numquam fluit in Flūmen Delawārium.
Illīc autem est rīvulus vel aquula.
Est aquula. Et haec aquula vel rīvulus vel parvus rīvus
fluit jūxtā domum meam quae est illīc in eā parte.
Fortasse paulo melius poterimus intellegere strūctūram hujus cōnflūxūs
Rūrsus Flūmen Delawārium
sīc fluit; rīvulus, aquula ēfluit in Flūmen Delawārium
et trāns rīvum, trāns rīvulum
est pōns ubi modo stābam.
Et hic pōns est pōns prō canālī!
Aqua canālis fluit (sī fluit; nōn multum fluit, sed paullum fluit)
fluit trāns pontem — est pōns prō aquā.
Est quasi aquaeductus; nōn tam bene strūctus ut aquaeductus, sed ita est.
Atque hīc vidēmus aqulam vel rīvulum fluere sub pontem canālis in Flūmen Delawārium.
Nōnne mīrum? Inde ā pueritiā meā dēmīror hanc rem.
Ecce rīvulus fluit hūc sub pontem canālis iterum īnfluit Flūmen Delawārium.
Nōnne mīrum!
Et hīc animī causā
hominēs ambulant, currunt, birotā agunt, et fruuntur
quia ut vidētur hominēs nōn jam ūtuntur hōc canālī
methodō trānsportūs, certē; haud necesse est.
Praeservātur animī causā: ad reficiendōs animōs, certē.
Dum multa nix erat, nōn saepe mihi placēbat exīre domum quia
fiērī nōn poterat, etiam perambulāre nivēs tam altās
sed jam fruor vēre — jam vēr (estne vēr? crēdō vēr — estne vēr? Est mēnse Mārtiō, sīc, mēnse Mārtiō vēr incipit). Vēr est!
Jam fruor sōle, sōl lūcet in caelō.
Et vidēmus nōndum frondēre arborēs: folia nōn exiērunt ex arboribus.
Sed post aliquot hebdomadēs hae arborēs omnēs viridēs erunt, omnēs virēscent*.
Satis pulchrum mihi vidētur: scintillās sōlis hīc cōnspicī in canālī.
Nōn est aqua pūrissima, vel nōn mihi vidētur.
Est quasi lacus longissimus.
Sōl lūcet in caelō.
Arborēs autem nōndum frondent
etsī vēr approprinquat.
Ventus incrēbrēscit.
Dum ventus incrēbrēscit strepitus est inter arborēs; crepitus est.
Cōnspiciō domum tabulīs sōlāribus tēctam
Hīc vidēmus arborem
quae ceciderat fortasse annō praeteritō et jam jacet trāns canālem
et hominēs quī cūrant hās rēs etiam secuērunt arborem
ut birotae et hominēs trānsīre possint.
Fortasse scītis nōs posse nōn male numerāre annōs vītae hujus arboris
sī ānulōs numerāmus.
Aestimō pinguī Minervā quasi dīmidium saeculum vīxisse hanc arborem
Cantus lepidārum aviculārum cor meum laetat.
Anatēs! Anatēs volant.
Hīc vidēmus parvulum rīvulum, parvulam aquulam ēfluere
sub viā raedāriā in canālem.
Semper est canālis Delawāriī.
Ānserēs! Ānserēs canunt!
Aspicite! Per strepitum ventī vōx ānseris audītur.
Ecce duo ānserēs Canadiēnsēs sunt.
Atque illīc ānserēs et anatēs natant. Nant. Nantēs avēs.
Ventus iterum incrēbscrēscit sed spērō fore ut possītis mē audīre
Canālis dūcit hūc ad agrōs.
Hī agrī vel fundus vocātur Trauger's fundus
atque tot decennia — nōn sum certus quot decennia Trauger ipse agricola
hīc agrōs colit: agricola'st, nōnne?
Vidēmus stagnum artificiāle ad ānserēs et anatēs esse.
Rānula!
Jam ad agrōs agimus.
Māter mea dīcit mihi sē portāsse mē ipsulum īnfantulum umerīs suīs hāc ipsā viā cum ego puerulus essem.
Volant anatēs!
Illīc sunt ānserēs albae. Pulchrae sunt.
An fortasse sunt magnī anatēs albī*.
Nōn sum certus dē generibus.
Et haec est via quam soleō ambulāre cotīdiē.
Est simplex locus.
Haec arva nōn sunt cactea
ut in annīs praeteritīs quondam ambulābam.
Sed placent.
Voluī etiam vōbīs commendāre (hoc est cōnsilium dandī certē)
sī hoc genus spectāculī vōbīs placet*
ut nōmen dētis (hoc est cōnscrībātis, subscrībātis)
Oh! Anatēs!
Ut subscrībātis canālī amīcissimī meī Alexiī Cosānī.
Alexius quasi cotīdiē novās pelliculās facit ubi loquitur Latīnē dē variīs argūmentīs.
Sunt contenta optima, meā opīniōne.
Et oportet subscrībere etiam ejus canālī.
Vōs omnēs impertiō multā salūte. Valēte!