×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

New Year Sale Up to 50% off
Sign Up Free
image

#2 Halloween Special in Latin: Two ghost stories | Duae fabu, #2 Halloween Special in Latin: Two ghost stories | Duae fabulae horrendae

#2 Halloween Special in Latin: Two ghost stories | Duae fabulae horrendae

Salvēte sodālēs.

Hodiē tractābimus terriculāmenta horrenda

quae ōlim, et fortasse, etiam nunc Stockholmiae fīunt.

Fuit ōlim monachus, nōmine Gideōn,

quī saeculō nōnō fuit.

Eī negōtium datum est

ut doctrīnam Chrīstiānam apud barbarōs (apud Suētōs)

propāgāret et dīvulgāret.

Cum Mare Balticum nāve suā relinqueret

ut intrāret lacum, cui nōmen est Meler,

naufragium factum est.

Hōc naufragiō factō, undīs iactātus est

et aquīs miser perīvit Gideōn.

Post mē cōnspicitis domum,

quae aedificāta est eō ipsō locō

quō corpus illīus monachī

ēiectum est in terram.

Et dīcitur etiam nunc, post tot saecula,

inambulāre et cōnspicī in hypogaeō sub terrā

huius ipsīus aedificiī.

Nūlla enim nox intercēdit quīn cōnspiciātur,

nūlla nox intercēdit, quīn exaudiātur ille miser Gideōn.

Nunc ante palātium lārvārum, vel, ante aulam lārvārum sumus.

Haec est domus tōtīus urbis Stockholmiae,

quae maximē ā lārvīs inquiētātur, īnfestātur, agitātur.

Nūlla alia domūs in hāc tōtā urbe

tot lārvās, tot. . .

tot phantasmata noctū patitur.

Aedificātum est, hoc aedificium,

ineunte saeculō duodēvīcēsimō.

Et vocātum est Schefflērī Palātium.

Sed iam ferē ducentōs annōs,

illud prīmum nōmen quod dīxī servat,

quod est, Palātium Lārvārum.

Prīmus dominus huius palātiī,

plānē ille quī vocātur Schefflērus,

dīcitur inclūsus esse pariete;

alius vērō dominus huius aedificiī, huius domūs,

dīcitur tam malignus, tam malus, tam improbus, tam nefandus fuisse

ut ipse diabolus venīret ut eum ad īnferōs sēcum dūceret.

Horrenda hīc fīunt.

Mediā enim nocte, audiuntur lārvae

quae rīdent, quae lacrimant, quae singultiunt.

Franguntur specula,

franguntur etiam fenestrae,

et in hōc hortō

maximē audiuntur ululātus fēminārum.

In ipsā domō

suā sponte quasi caecā aurā

extinguuntur flammae candēlārum.

Tantopere haec domus inquiētāta est lārvīs

ut sacerdōs adhibitus sit.

Arcessīvērunt igitur sacerdōtem

quī ēiceret, quī expelleret lārvās,

lemurēs ex hāc domō.

Tamen quid factum est?

Ille sacerdōs adiūrandō cōnātus est expellere hās lārvās,

sed ipse per fenestram ēiectus est.

Lārvae mānsērunt.

Sed multa et mīra hīc videntur facta esse,

nam, inter aliā,

annō mīllēsimō noncentesimō septimō

inventum est corpus mortuum,

effossum est

in hōc ipsō hortō.

Neque satis certum est quis fuerit,

neque quandō sepultus sit.

Sed illud vidētur certum:

eum esse ūnum ex eīs

quī etiam nunc hīc vagentur.

Vel, fortasse nōn.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE