Liber Primus - pars 1
Sancti Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi, Confessionum Libri Tredecim
Liber Primus
Magnus es, Domine, et laudabilis valde: magna virtus tua, et sapientiæ tuæ non est numerus. Et laudare te vult homo, aliqua portio creaturæ tuæ; et homo circumferens mortalitatem suam, circumferens testimonium peccati sui, et testimonium quia superbis resistis: et tamen laudare te vult homo, aliqua portio creaturæ tuæ. Tu excitas, ut laudare te delectet; quia fecisti nos ad te, et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te. Da mihi, Domine, scire et intelligere utrum sit prius invocare te, an laudare te; et scire te prius sit, an invocare te. Sed quis te invocat, nesciens te? Aliud enim pro alio potest invocare nesciens te. An potius invocaris, ut sciaris? Quomodo autem invocabunt in quem non crediderunt? Aut quomodo credent sine prædicante? Et laudabunt Dominum qui requirunt eum. Quærentes enim invenient eum, et invenientes laudabunt eum. Quæram te, Domine, invocans te; et invocem te, credens in te: prædicatus enim es nobis. Invocat te, Domine, fides mea quam dedisti mihi, quam inspirasti mihi per humanitatem Filii tui, per ministerium prædicatoris tui.
Et quomodo invocabo Deum meum, Deum et Dominum meum? Quoniam utique in me ipsum eum vocabo, cum invocabo eum. Et quis locus est in me quo veniat in me Deus meus? Quo Deus veniat in me, Deus qui fecit coelum et terram? Itane, Domine Deus meus, est quidquam in me quod capiat te? An vero coelum et terra quæ fecisti, et in quibus me fecisti, capiunt te? An quia sine te non esset quidquid est, fit ut quidquid est capiat te? Quoniam itaque et ego sum, quid peto ut venias in me, qui non essem, nisi esses in me? Non enim ego jam in inferis, et tamen etiam ibi es. Nam etsi descendero in infernum, ades. Non ergo essem, Deus meus non omnino essem, nisi esses in me. An potius non essem, nisi essem in te, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia? Etiam sic, Domine, etiam sic. Quo te invoco, cum in te sim? Aut unde venias in me? Quo enim recedam extra coelum et terram, ut inde in me veniat Deus meus, qui dixit: Coelum et terram ego impleo?
Capiunt ergone te coelum et terra, quoniam tu imples ea? An imples, et restat, quoniam non te capiunt? Et quo refundis quidquid impleto coelo et terra restat ex te? An non opus habes, ut quoquam continearis, qui contines omnia; quoniam quæ imples, continendo imples? Non enim vasa quæ te plena sunt, stabilem te faciunt; quia etsi frangantur, non effunderis. Et cum effunderis super nos, non tu jaces, sed erigis nos; nec tu dissiparis, sed colligis nos. Sed qui imples omnia, te toto imples omnia? An quia non possunt te totum capere omnia, partem tui capiunt, et eamdem partem simul omnia capiunt? An singulas singula, et majores majora, minores minora capiunt? Ergo est aliqua pars tui major, aliqua minor. An ubique totus es, et res nulla te totum capit?
Quid es ergo, Deus meus? Quid, rogo, nisi Dominus Deus? Quis enim Dominus præter Dominum? Aut quis Deus præter Deum nostrum? Summe, optime, potentissime, omnipotentissime, misericordissime et justissime, secretissime et præsentissime, pulcherrime et fortissime, stabilis et incomprehensibilis; immutabilis, mutans omnia; nunquam novus, nunquam vetus; innovans omnia, et in vetustatem perducens superbos, et nesciunt: semper agens, semper quietus; colligens, et non egens; portans, et implens, et protegens; creans, et nutriens, et perficiens; quærens, cum nihil desit tibi. Amas, nec æstuas; zelas, et securus es; poenitet te, et non doles; irasceris et tranquillus es; opera mutas, nec mutas consilium: recipis quod invenis, et nunquam amisisti; nunquam inops, et gaudes lucris; nunquam avarus, et usuras exigis. Supererogatur tibi, ut debeas; et quis habet quidquam non tuum? Reddis debita nulli debens, donas debita nihil perdens. Et quid diximus, Deus meus, vita mea, dulcedo mea sancta? Aut quid dicit aliquis, cum de te dicit? Et væ tacentibus de te; quoniam loquaces muti sunt.
Quis mihi dabit acquiescere in te? Quis mihi dabit ut venias in cor meum, et inebries illud, ut obliviscar mala mea, et unum bonum meum amplectar te? Quid mihi es? Miserere, ut loquar. Quid tibi sum ipse, ut amari te jubeas a me, et nisi faciam irascaris mihi, et mineris ingentes miserias? Parvane ipsa est, si non amem te? Hei mihi! Dic mihi per miserationes tuas, Domine Deus meus, quid sis mihi. Dic animæ meæ: Salus tua ego sum. Sic dic, ut audiam. Ecce aures cordis mei ante te, Domine; aperi eas, et dic animæ meæ: Salus tua ego sum. Curram post vocem hanc, et apprehendam te. Noli abscondere a me faciem tuam: moriar, ne moriar, ut eam videam.
Augusta est domus animæ meæ quo venias ad eam; dilatetur abs te. Ruinosa est; refice eam. Habet quæ offendant oculos tuos; fateor et scio: sed quis mundabit eam? Aut cui alteri præter te clamabo, Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo? Credo, propter quod et loquor; Domine, tu scis. Nonne tibi prolocutus sum adversum me delicta mea, Deus meus: et tu dimisisti impietatem cordis mei? Non judicio contendo tecum qui veritas es; et ego nolo fallere meipsum, ne mentiatur iniquitas mea sibi. Non ergo judicio contendo tecum; quia si iniquitates observaveris, Domine; Domine, quis sustinebit?
Sed tamen, sine me loqui apud misericordiam tuam, me terram et cinerem. Sine tamen loqui; quoniam ecce misericordia tua est, non homo irrisor meus, cui loquor. Et tu fortasse irrides me; sed conversus misereberis mei. Quid enim est quod volo dicere, Domine Deus meus, nisi quia nescio unde venerim huc? In istam dico vitam mortalem, an mortalem vitalem, nescio. Et susceperunt me consolationes miserationum tuarum, sicut audivi a parentibus carnis meæ, ex quo et in qua formasti me in tempore; non enim ego memini. Exceperunt ergo me consolationes lactis humani. Nec mater mea, vel nutrices meæ sibi ubera implebant: sed tu mihi per eas dabas alimentum infantiæ, secundum institutionem tuam et divitias usque ad fundum rerum dispositas. Tu etiam mihi dabas nolle amplius quam dabas; et nutrientibus me dare mihi velle quod eis dabas. Dare enim mihi per ordinatum affectum volebant quo ex te abundabant. Nam bonum erat eis bonum meum ex eis; quod non ex eis, sed per eas erat: ex te quippe bona omnia, Deus; et ex Deo meo salus mihi universa. Quod animadverti postmodum, clamante te mihi per hæc ipsa quæ tribuis intus et foris. Nam tunc sugere noram, et acquiescere delectationibus, flere autem offensiones carnis meæ; nihil amplius.
Post et ridere coepi, dormiens primo, deinde vigilans. Hoc enim de me mihi indicatum est et credidi, quoniam sic videmus et alios infantes: nam ista mea non memini. Et ecce paulatim sentiebam ubi essem, et voluntates meas volebam ostendere eis per quos implerentur, et non poteram; quia illæ intus erant, foris autem illi, nec ullo suo sensu valebant introire in animam meam. Itaque jactabam membra et voces, signa similia voluntatibus meis, pauca quæ poteram, qualia poteram: non enim erant veri similia. Et cum mihi non obtemperabatur, vel non intellecto, vel ne obesset; indignabar non subditis majoribus, et liberis non servientibus, et me de illis flendo vindicabam. Tales esse infantes didici quos discere potui, et me talem fuisse magis mihi ipsi indicaverunt nescientes, quam scientes nutritores mei.
Et ecce infantia mea olim mortua est, et ego vivo. Tu autem, Domine, qui et semper vivis, et nihil moritur in te, quoniam ante primordia sæculorum, et ante omne quod vel ante dici potest, tu es, et Deus es Dominusque omnium quæ creasti: et apud te rerum omnium instabilium stant causæ; et rerum omnium mutabilium immutabiles manent origines; et omnium irrationabilium et temporalium sempiternæ vivunt rationes. Dic mihi supplici tuo, Deus, et misericors misero tuo; dic mihi utrum jam alicui ætati meæ mortuæ successerit infantia mea: an illa est quam egi intra viscera matris meæ? Nam et de illa mihi nonnihil indicatum est, et prægnantes ipse vidi feminas. Quid ante hanc etiam, dulcedo mea, Deus meus? Fuine alicubi, aut aliquis? Nam quis mihi dicat ista, non habeo; nec pater nec mater potuerunt, nec aliorum experimentum, nec memoria mea. An irrides me ista quærentem, teque de hoc quod novi, laudari a me jubes, et confiteri me tibi?