×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

Regula Sancti Benedicti, Capita 42-47

Capita 42-47

Caput XLII. Ut Post Completorium Nemo Loquatur.

Omni tempore silentio debent studere Monachi, maxime tamen nocturnis horis. Et ideo omni tempore, sive jejunii, sive prandii, si tempus fuerit prandii, mox ut surrexerint a coena, sedeant omnes in unum, et legat unus Collationes, vel Vitas Patrum, aut certe aliquid quod aedificet audientes; non autem Heptateucum, aut Regum : quia infirmis intellectibus non erit utile illa hora hanc Scripturam audire; aliis vero horis legantur. Si autem jejunii dies fuerit, dicta Vespera, parvo intervallo, mox accedant ad Lectionem, ut diximus, et lectis quatuor aut quinque foliis, vel quantum hora permittit, omnibus in unum concurrentibus, per hanc moram Lectionis: si quis forte in assignato sibi commisso fuerit occupatus, occurrat.

Omnes ergo in unum positi, compleant : et exeuntes a Completorio nulla sit licentia denuo cuiquam loqui aliquid. Quod si inventus fuerit quisquam praevaricari hanc taciturnitatis regulam, graviori vindictae subjaceat; excepto si necessitas hospitum supervenerit, aut forte Abbas alicui aliquid jusserit. Quod tamen et ipsum cum summa gravitate et moderatione honestissime fiat.

Caput XLIII. De Iis, Qui ad Opus Dei, vel ad Mensam Tarde Occurrunt.

Ad horam Divini Officii, mox ut auditum fuerit signum, relictis omnibus, quaelibet fuerint in manibus, summa cum festinatione curratur; cum gravitate tamen, ut non scurrilitas inveniat fomitem. Ergo nihil Operi Dei praeponatur. Quod si quis ad Nocturnas Vigilias post Gloriam Psalmi nonagesimi quarti (quem propter hoc omnino protrahendo et morose volumus dici) occurrerit, non stet in ordine suo in Choro, sed ultimus omnium stet, aut in loco quem talibus negligentibus seorsum constituerit Abbas, ut videatur ab ipso, vel ab omnibus, usque dum completo Opere Dei, publica satisfactione poeniteat.

Ideo autem eos in ultimo aut seorsum judicavimus debere stare, ut visi ab omnibus, vel pro ipsa verecundia sua emendentur. Nam si foras Oratorium remaneant, erit forte talis qui se aut recollocet et dormiat, aut certe sedeat foris, vel fabulis vacet, et detur occasio maligno; sed ingrediatur intro, ut nec totum perdat, et de reliquo emendetur. Diurnis autem Horis, qui ad Opus Dei post Versum et Gloriam primi Psalmi qui post Versum dicitur, occurrerit, lege qua supradiximus, in ultimo stet loco : nec praesumat sociari Choro psallentium usque ad satisfactionem, nisi forte Abbas licentiam dederit permissione sua; ita tamen, ut satisfaciat reus ex hoc.

Ad mensam autem qui ante versum non occurrerit, ut simul omnes dicant versum et orent, et sub uno simul omnes accedant ad mensam; qui per negligentiam suam aut vitium non occurrerit, usque ad secundam vicem pro hoc corripiatur : si denuo non emendaverit, non permittatur ad mensae communis participationem, sed sequestratus a consortio omnium reficiat solus, sublata ei portione sua vini, usque ad satisfactionem et emendationem. Similiter autem patiatur, qui ad illum Versum non fuerit praesens, qui post cibum dicitur. Nec quisquam praesumat ante statutam horam, vel postea quicquam cibi vel potus percipere. Sed et si cui offertur aliquid a Priore, et accipere renuerit, hora qua desideraverit, hoc quod prius recusavit, aut aliud omnino non percipiat, usque ad emendationem congruam.

Caput XLIV. De Iis Qui Excommunicantur, Quomodo Satisfaciant.

Qui pro graviori culpa ab Oratorio et a mensa excommunicatur, hora, qua Opus Dei in Oratorio celebratur, ante fores Oratorii prostratus jaceat, nihil dicens; nisi tantum posito in terram capite et prostratus, pronus omnium de Oratorio exeuntium pedibus se projiciat. Et hoc tamdiu faciat usque dum Abbas judicaverit satisfactum esse. Qui dum jussus ab Abbate venerit, provolvat se ipsius Abbatis pedibus, deinde omnium vestigiis fratrum, ut orent pro eo.

Et tunc, si jusserit Abbas, recipiatur in Choro, vel in ordine, quo Abbas decreverit : ita sane, ut Psalmum aut Lectionem vel aliud quid non praesumat in Oratorio imponere, nisi iterum Abbas jubeat. Et omnibus Horis, dum completur Opus Dei, projiciat se in terram, in loco in quo stat, et sic satisfaciat, usque dum ei jubeat Abbas, ut quiescat ab hac satisfactione. Qui vero pro levibus culpis excommunicatur tantum a mensa, in Oratorio satisfaciat usque ad jussionem Abbatis; et tamdiu hoc faciat, usque dum benedicat, et dicat: Sufficit.

Caput XLV. De Iis Qui Falluntur In Oratorio.

Si quis, dum pronuntiat Psalmum, Responsorium, aut Antiphonam, vel Lectionem, fallitur : nisi cum satisfactione ibi coram omnibus humiliatus fuerit, majori vindictae subjaceat; quippe qui noluit humilitate corrigere, quod negligentia deliquit. Infantes veto pro tali culpa vapulent.

Caput XLVI. De Iis Qui In Aliis Quibuslibet Rebus Delinquunt.

Si quis dum in labore quovis, ia coquina, in cellario, in ministerio, in pistrino, in horto, in arte aliqua dum laborat, vel in quocumque loco aliquid deliquerit, aut fregerit quippiam, aut perdiderit, vet aliud quid excesserit,et non veniens continuo ante Abbatem vel Congregationem, ipse ultro satisfecerit et prodiderit delictum suum; dura per alium cognitum fuerit, majori subjaceat emendationi. Si animae vero peccati causa latens fuerit, tantum Abbati, aut spiritualibus Senioribus patefaciat, qui sciant curare sua, et aliena vulnera non detegere aut publicare.

Caput XLVII. De Significanda Hora Operis Dei.

Nuntianda hora Operis Dei, die noctuque sit cura Abbatis, aut ipse nuntiare, aut tali sollicito fratri injungat hanc curam, ut omnia horis competentibus compleantur. Psalmos autem, vel Antiphonas post Abbatem, ordine suo, quibus jussum fuerit, imponant. Cantare autem aut legere con praesumat, nisi qui potest ipsum officium implere, ut aedificentur audientes. Quod cum humilitate, et gravitate, et tremore faciat, et cui jusserit Abbas.

Capita 42-47 Chapters 42-47