×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

Regula Sancti Benedicti, Capita 4-5

Capita 4-5

Caput IV. Quae Sint Instrumenta Bonorum Operum.

1. Primum Instrumentum: In primis, Dominum Deum diligere ex toto corde, tota anima, tota virtute.

2. Deinde proximum tamquam teipsum.

3. Deinde non occidere.

4. Non adulterari.

5. Non facere furtum.

6. Non concupiscere.

7. Non falsum testimonium dicere.

8. Honorare omnes homines.

9. Et quod sibi quis fieri non vult, alii non faciat.

10. Abnegare semetipsum sibi, ut sequatur Christum.

11. Corpus castigare.

12. Delicias non amplecti.

13. Jejunium amare.

14. Pauperes recreare.

15. Nudum vestire.

16. Infirmum visitare.

17. Mortuum sepelire.

18. In tribulatione subvenire.

19. Dolentem consolari.

20. A seculi actibus se facere alienum.

21. Nihil amori Christi praeponere.

22. Iram non perficere.

23. Iracundiae tempus non reservare.

24. Dolum in corde non tenere.

25. Pacem falsam non dare.

26. Charitatem non derelinquere.

27. Non jurare, ne forte perjuret.

28. Veritatem ex corde, et ore proferre.

29. Malum pro malo non reddere.

30. Injuriam non facere, sed factam patienter sufferre.

31. Inimicos diligere.

32. Maledicentes se non remaledicere, sed magis benedicere.

33. Persecutiones pro justitia sustinere.

34. Non esse superbum.

35. Non vinolentum.

36. Non multam edacem.

37. Non somnolentum.

38. Non pigrum.

39. Non murmurosum.

40. Non detractorem.

41. Spem suam Deo committere.

42. Bonum aliquod in se cum viderit, Deo applicet, non sibi.

43. Malum vero semper a se factum sciat, et sibi reputet.

44. Diem judicii timere.

45. Gehennam expavescere.

46. Vitam aeternam omni concupiscentia spirituali desiderare.

47. Mortem quotidie ante oculos suspectam habere.

48. Actus vitae suae omni hora custodire.

49. In omni loco Deum se respicere, pro certo scire.

50. Cogitationes malas cordi suo advenientes mox ad Christum allidere.

51. Et seniori spirituali patefacere.

52. Os suum a malo, vel pravo eloquio custodire.

53. Multum loqui non amare.

54. Verba vana aut risui apta non loqui.

55. Risum multum aut excussum non amare.

56. Lectiones sanctas libenter audire.

57. Orationi frequenter incumbere.

58. Mala sua praeterita cum lacrymis vel gemitu quotidie in oratione Deo confiteri, et de ipsis malis de caetero emendare.

59. Desideria carnis non perficere. Voluntatem propriam odire.

60. Praeceptis Abbatis in omnibus obedire, etiam si ipse aliter (quod absit) agat, memor illius Dominici praecepti: “Quae dicunt, facite, quae autem faciunt, facere nolite.”

61. Non velle dici Sanctum, antequam sit, sed prius esse, quo verius dicatur.

62. Praecepta Dei factis quotidie adimplere.

63. Castitatem amare.

64. Nullum odire.

65. Zelum et invidiam non habere.

66. Contentionem non amare.

67. Elationem fugere.

68. Seniores venerari.

69. Juniores diligere.

70. In Christi amore pro inimicis orare.

71. Cum discordantibus ante solis occasum in pacem redire.

72. Et de Dei misericordia nunquam desperare.

Ecce haec sunt instrumenta artis spiritualis: quae cum fuerint a nobis die noctuque incessabiliter adimpleta, et in die judicii reconsignata, illa merces nobis a Domino recompensabitur, quam ipse promisit: “Quod oculus non vidit, nec auris audivit nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus his qui diligunt eum.” Officina vero, ubi haec omnia diligenter operemur, claustra sunt monasterii, et stabilitas in Congregatione.

Caput V. De Obedientia Discipulorum.

Primus humilitatis gradas est obedientia sine mora. Haec convenit iis, qui nihil sibi Christo charius existimant, propter metum gehennae, vel gloriam vitae aeternae; et mox, ut aliquid imperatam a majore fuerit, ac si divinitus imperetur, moram pati nesciunt in faciendo. De quibus Dominus dicit: “In auditu auris obedivit mihi.” Et item dicit Doctoribus: “Qui vos audit, me audit.”

Ergo hi tales relinquentes statim quas sua sunt, et voluntatem propriam deserentes, mox exoccupatis manibus, et quod agebant imperfectum relinquentes, vicino obedientiae pede, jubentis vocem factis sequuntur; et veluti uno momento praedicta Magistri jussio, et perfecta discipuli opera, in velocitate timoris Dei, ambae res communiter citius explicantur, quibus ad vitam aeternam gradiendi amor incumbit. Ideo angustam viam arripiunt: unde Dominus dicit: “Angusta via est, quae ducit ad vitam;” ut non suo arbitrio viventes, vel desideriis suis, et voluptatibus obedientes, sed ambulantes alieno judicio et imperio, in coenobiis degentes, Abbatem sibi praeesse desiderant. Sine dubio hi tales illam Domini sententiam imitantur, qua dicit: “Non veni facere voluntatem meam, sed ejus qui misit me.”

Sed haec ipsa obedientia tunc acceptabilis erit Deo, et dulcis hominibus, si quod jubetur, non trepide, non tarde, non tepide, aut cum murmure, vel cum responso nolentis efficiatur; quia obedientia, quae maioribus praebetur, Deo exhibetur. Ipse enim dixit: “Qui vos audit, me audit.” Et cum bono animo a discipulis praeberi oportet, quia “hilarem datorem diligit Deus.” Nam cum malo animo si obedit discipulus, et non solum ore, sed etiam corde si murmuraverit: etsi impleat jussionem, tamen acceptus jam non erit Deo, qui cor respicit murmurantis; et pro tali facto nullam consequitur gratiam; imo murmurantium poenam incurrit, si non cum satisfactione emendaverit.

Capita 4-5 Chapters 4-5 Capítulos 4-5