×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

Regula Sancti Benedicti, Capita 2-3

Capita 2-3

Caput II. Qualis Esse Debeat Abbas.

Abbas, qui praeesse dignus est monasterio, semper meminisse debet, quod dicitur, et nomen Majoris factis implere. Christi enim agere vices in monasterio creditur, quando ipsius vocatur praenomine, dicente Apostolo: “Accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater.” Ideoque Abbas nihil extra praeceptum Domini (quod absit) debet aut docere, aut constituere, vel jubere : sed jussio ejus vel doctrina, fermentum divinae justitiae, in discipulorum mentibus conspergatur.

Memor sit semper Abbas, quia doctrinae suae vel discipulorum obedientiae, utrarumque rerum in tremendo judicio Dei facienda erit discussio, sciatque Abbas, culpae pastoris incumbere, quicquid in ovibus paterfamilias utilitatis minus potuerit invenire. Tantum iterum liber erit, si inquieto vel inobedienti gregi pastoris fuerit omnis diligentia attributa, et morbidis earum actibus universa fuerit cura exhibita : pastor earum in judicio Domini absolutus, dicat cum Propheta Domino: “Justitiam tuam non abscondi in corde meo, veritatem tuam, et salutare tuum dixi, ipsi autem contemnentes spreverunt me.” Et tunc demum inobedientibus curae suae ovibus poena sit eis praevalens ipsa mors.

Ergo cum aliquis suscipit nomen Abbatis, duplioi debet doctrina suis praeesse discipulis; id est, omnia bona, et sancta, factis amplius, quam verbis ostendere, ut capacibus discipulis mandata Domini verbis proponat: duris vero corde et simplicioribus, factis suis divina praecepta demonstret. Omnia vero quae discipulis docuerit esse contraria, in suis factis indicet non agenda; ne aliis praedicans, ipse reprobus inveniatur. Ne quando illi dicat Deus peccanti: “Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum; Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos post te.” Et “Qui in fratris tui oculo festucam videbas, in tuo trabem non vidisti?”

Non ab eo persona in monasterio discernatur. Non unus plus ametur, quam alius, nisi quem in bonis actibus, aut obedientia invenerit meliorem. Non convertenti ex servitio praeponatur ingenuus, nisi alia rationabilis causa existat. Quod si ita, justitia dictante, Abbati visum fuerit, et de cujuslibet ordine id faciat; sin alias, propria teneant locat: quia sive servus, sive liber, omnes in Christo unum sumus, et sub uno Domino aequalem servitutis militiam bajulamus: “Quia non est personarum acceptio apud Deum.” Solummodo in hac parte apud ipsum discernimur, si meliores aliis in operibus bonis, et humiles inveniamur. Ergo aequalis sit omnibus ab eo charitas; una praebeatur omnibus, secundum merita disciplina.

In doctrina namque sua Abbas Apostolicam debet illam semper formam servare, in qua dicitur: “Argue, obsecra, increpa.” Id est, miscens temporibus tempora, terroribus blandimenta: dirum magistri, pium patris ostendat affectum: id est, indisciplinatos et inquietos debet durius arguere; obedientes autem, et mites et patientes, ut melius proficiant, obsecrare; negligentes autem et contemnentes, ut increpet et corripiat, admonemus. Neque dissimulet peccata delinquentium, sed mox, ut coeperint oriri, radicitus ea, ut praevalet, amputet: memor periculi Heli sacerdotis de Silo. Et honestiores quidem, atque intelligibiles animos, prima vel secunda admonitione verbis corripiat; improbos autem, et duros, ac superbos, vel inobedientes, verberum vel corporis castigatione in ipso initio peccati coerceat, sciens scriptum: “Stultus verbis non corrigitur.” Et iterum: “Percute filium tuum virga, et liberabis animam ejus a morte.”

Meminisse debet semper Abbas, quod est, meminisse, quod dicitur et scire quia cui plus committitur, plus ab eo exigitur: sciatque quam difficilem et arduam rem suscepit, regere animas, et multorum servire moribus. Et alium quidem blandimentis, alium vero increpationibus, alium suasionibus, et secundum uniuscujusque qualitatem vel intelligentiam, ita se omnibus conformet et aptet, ut non solum detrimenta gregis sibi commissi non patiatur, verum etiam in augmentatione boni gregis gaudeat.

Ante omnia, ne dissimulans, aut parvipendens salutem animarum sibi commissarum, plus great sollicitudinem de rebus transitoriis, et terrenis atque caducis, sed semper cogitet quia animas suscepit regendas, de quibus et rationem redditurus est. Et ne causetur forte de minori substantia, meminerit scriptum: “Primum quaerite regnum Dei, et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis.” Et iterum: “Nihil deest timentibus eum.”

Sciatque quia, qui suscipit animas regendas, praeparet se ad rationem reddendam. Et quantum sub cura sua fratrum se habere scierit numerum, agnoscat pro certo, quia in die judicii ipsarum omnium animarum est redditurus Domino rationem, sine dubio addita et suae animae. Et ita timens semper futuram discussionem pastoris de creditis ovibus, cum de alienis ratiociniis cavet, redditur de suis sollicitus. Et cum de admonitionibus suis emendationem aliis subministrat, ipse efficitur a vitiis emendatus.

Caput III. De Adhibendis ad Consilium Fratribus.

Quoties aliqua praecipua agenda sunt in monasterio, convocet Abbas omnem congregationem, et dicat ipse unde agitur. Et audiens consilium fratrum, tractet apud se, et quod utilius judicaverit faciat. Ideo autem omnes ad consilium vocari diximus: quia saepe juniori Dominus revelat quod melius est. Sic autem dent fratres consilium cum omni humilitatis subjectione, ut non praesumant procaciter defendere quod eis visum fuerit, sed magis in Abbatis pendeat arbitrio, ut quod salubrius esse judicaverit, ei cuncti obediant: sed sicut discipulis convenit obedire magistro; ita et ipsum provide, et juste condecet cuncta disponere.

In omnibus igitur omnes magistram sequantur regulam, neque ab ea temere declinetur a quoquam. Nullus in monasterio sequatur cordis proprii voluntatem, neque praesumat quisquam cum Abbate suo proterve intus, aut foris monasterium contendere. Quod si praesumpserit, regulari disciplinae subjaceat. Ipse tamen Abbas cum timore Dei, et observatione regulae omnia faciat; sciens se procul dubio de omnibus judiciis suis aequissimo judici Deo rationem redditurum. Si qua vero minora agenda sunt in monasterii utilitatibus, seniorum tantum utatur consilio, sicut scriptum est: “Omnia fac cum consilio, et post factum non poenitebis.”

Capita 2-3 Chapters 2-3