×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

Florilegium Precationum, Meditatio I in Orationem Dominicam

Meditatio I in Orationem Dominicam

Meditatio Prima in Orationem Dominicam, ex Epistolis Sancti Pauli Collecta.

Pater noster, qui es in coelis.

Benedictus sis Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, qui praedestinasti nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum. Tu solus habes immortalitatem, et lucem habitas inaccessibilem. Cum gaudio gratias agimus tibi, qui dignos nos fecisti in partem sortis sanctorum in lumine. Non enim accepimus spiritum servitutis in timore; sed spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater.

1) Sanctificetur Nomen tuum.

Da, Pater sanctissime, ut imitatores tui simus, sicut Filii carissimi, et ut Filii lucis ambulemus in omni bonitate, et justitia et veritate, probantes, quid sit beneplacitum tibi; nec communicemus operibus infructuosis tenebrarum, ne Nomen tuum blasphemetur inter gentes. Digne Evangelio Christi conversemur, ut simus sine querela, et simplices Filii tui sine reprehensione, in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei.

2 ) Adveniat regnum tuum.

Quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt; hinc flectimus genua nostra ad te Patrem Domini nostri Jesu Christi, ut des nobis secundum divitias gloriae tuae, virtute corroborari per Spiritum tuum in interiori homine, ut non regnet peccatum in nostro mortali corpore. – Tu enim eripuisti nos de potestate tenebrarum, et transtulisti in regnum Filii dilectionis tuae. Dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino; ideo desiderium habemus, dissolvi et esse cum Christo.

3) Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra.

Tu enim es, Domine, qui in nobis operaris velle et perficere pro bona voluntate tua. Itaque fac, ut impleamur agnitione voluntatis tuae, in omni sapientia et intellectu spirituali, ut ambulemus digne, tibi per omnia placentes; haec est enim voluntas tua, sanctificatio nostra. Nolimus conformari huic saeculo, sed reformemur in novitate sensus nostri, ut probemus, quae sit voluntas Dei bona, beneplacens et perfecta. Nostra enim voluntas per se nimis est infirma; non sumus sufficientes, cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est.

4) Panem nostrum quotidianum da nobis hodie.

Vere magnus est quaestus pietas cum sufficientia. Habentes igitur alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus. Sint ergo mores nostri sine avaritia, contenti praesentibus. Nihil solliciti simus, sed ubique et in omnibus instituti, sciamus satiari et esurire, abundare et penuriam pati. Ante omnia exerceamus nos ad pietatem, quae ad omnia utilis est, promissionem habens vitae, quae nunc est et futurae. Potens es, o Domine, omnem gratiam abundare facere in nobis, ut in omnibus omnem sufficientiam habentes, abundemus in omne opus bonum. Qui autem administras semen seminanti, et panem ad manducandum praestabis.

5) Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

Veniat super nos, Pater benignissime, misericordia tua; et, ostendens nobis divitias gloriae tuae, fac nos vasa misericordiae tuae, et uti abundavit delictum, superabundet et gratia. Ecce, remittimus et aliis minas, ut te Dominum nostrum in coelis propitium habeamus. Indue nos viscera misericordiae tuae, ut simus invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et tu in Christo donasti nobis; nulli malum pro malo reddentes, sed cum omnibus hominibus pacem habentes. Nunquam sinamus nos vinci a malo, sed vincamus in bono malum. Quae pacis sunt, fac, sectemur, et quae aedificationis sunt, invicem custodiamus.

6) Et ne nos inducas in tentationem.

Memores fragilitatis nostrae, rogamus te, Pater pientissime, ut tentatio nos non apprehendat, nisi humana, ne, sicut serpens Evam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus nostri, et excidant a simplicitate, quae est in Christo Jesu. Fidelis es Deus, non patieris nos tentari supra id, quod possumus, sed etiam facies cum tentatione proventum, ut possimus sustinere.

7) Sed libera nos a malo.

Confirma nos, o Domine, in veritate tua, et custodi a malo. Contere satanam sub pedibus nostris, ut non circumveniamur ab eo. Da, ut induamus nos armaturam tuam, ut possimus resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare. Non simus fidentes in nobis, sed in te, Deus. Ideoque confidimus hoc ipsum, quia, qui coepisti in nobis opus bonum, perficies usque in diem Jesu Christi. Fidelem credimus te esse, qui repromisisti; quotquot enim promissiones tuae sunt, sunt: est et Amen.

Meditatio I in Orationem Dominicam Meditation 1 über das Sonntagsgebet Meditation 1 on the Sunday Prayer Meditación 1 sobre la oración del domingo Meditatie 1 op het zondagsgebed Meditação 1 sobre a oração dominical 周日祈祷的默想1

Meditatio Prima in Orationem Dominicam, ex Epistolis Sancti Pauli Collecta. The First Meditation on Sunday Prayer, Collected from the Epistles of St. Paul.