×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

Mille Fabulae, Fabulae 21-40

Fabulae 21-40

21) Leo Rex et Simius

Cum se ferarum regem fecisset, leo bonam famam consequi voluit, more regum. Prioribus suis fatis ferocibus renuntians, mutavit consuetudinem; sine sanguine cibum sumere iuravit. Postea de hac re coepit habere paenitentiam et, dum mutare non posset naturam, coepit aliquos ducere in secreto ut falleret et quaerere si os feteret. Et illos qui dicebant fetet et putet, ac illos qui dicebant non putet aut tacebant, omnes dilaniabat. Postea simium interrogabat si putidum haberet os. Ille cinnamomum dixit et quasi deorum altaria. Leo erubuit laudatorem ut illi tunc parceret. Sed postea languere se simulavit. Et continuo venerunt medici et suadent sumere cibum levem, qui tolleret fastidium pro digestione. At leo, ut regibus omnia licent, “Ignota est mihi caro simii; eam probare vellem.”

22) Leo, Vulpes, et Simius

Leo, animalium imperio potitus, ea animalia quae honore caudae carerent exsulare e finibus regni sui iusserat. Vulpes pavefacta iam vasa colligebat, ire in exilium parans. Cui cum diceret simius, ad regis imperata iam solum vertens, edictum ad illam non pertinere, quae tantum caudae haberet ut superforet, “Verum dicis,” inquit illa, “et recte admones. Sed quo scio an me leo vel primam numerare velit inter illa quae cauda carent?”

Qui vita sub tyranno agenda contigit, insons licet sit, saepe ut nocens plectitur.

23) Leo Senex, Vulpes, et Lupus

Leo, cum consenuisset, aegrotabat, iacens in antro. Accesserunt autem visitatura regem, praeter vulpem, cetera animalia. Lupus igitur, capta occasione, accusabat apud leonem vulpem quasi nihili facientem suum omnium dominum et propterea neque ad visitationem profectam. Interim affuit et vulpes et ultima audivit lupi verba. Leo igitur contra eam infremuit sed, defensionis tempore petito, vulpes “Quis,” inquit, “eorum qui convenerunt tantum profuit quantum ego, quae in omnem partem circuivi et medicamentum pro te a medico quaesivi et didici?” Cum autem leo statim ut medicamentum diceret imperasset, illa inquit, “Lupo vivente excoriato, ipsius calidam pellem indueris.” Lupo statim mortuo iacente, vulpes ridens ait, “Sic non oportet dominum ad malevolentiam movere, sed ad benevolentiam.”

24) Leo Senex, Gemens

Leo, gravatus aetate et febribus, iacebat, spiritum trahens extremum. Supervenit aper spumans dentibus, veterem iram effundens. Taurus cornibus corpus eius undique confodit. Asinus pedibus suis eum attrivit. Et dixit vix spirans cum gemitu, “Heu! Cum esset virtus, erat honor; fuit et timor, immo et opinio mea terruit plures. Deficientibus autem viribus, deficit honor.”

25) Leo Senex et Vulpes

Leo, defectus annis, recubabat in spelunca sua et aegrum simulabat. Visitatum regem complures venerunt bestiae, quas protinus devoravit. Accessit etiam vulpes, sed cauta ante speluncam procul stabat, salutans regem. “Cur non intras?” interrogavit leo. Vulpes respondit, “Quod video vestigia intrantium multa, at nulla exeuntium.”

26) Leo et Vulpes Territa

Vulpes, cum numquam leonem vidisset, postquam olim forte in eum incidit, primo quidem intuitu ita perterrefacta est ut parum abfuerit quin periret. Rursus autem eodem obviam reperto, tunc etiam, sed non ut antea, timuit. Tertio demum ipsum conspicata, audax ita fuit ut, accedens, cum eo colloqueretur.

Quae terribilia sunt, consuetudo blandiora reddit.

27) Leo Inclusus et Vulpes

Vulpes, prope leonem inclusum stans, multis eum lacerabat contumeliis. Leo respondet, “Tu quidem nulla me iniuria afficis, sed adversa quam nunc experior fortuna.”

28) Leo Irretitus et Vulpes

Leo, comprehensus laqueo, totis viribus vincula dirumpere conabatur; quo autem maiori conatu laqueum trahebat, eo arctius detinebatur. Vulpes, illac iter habens, cum hoc esset intuita, “Non viribus,” inquit, “mi rex, istinc evades, sed ingenio. Relaxandus enim laqueus et dissolvendus; non trahendus est.” Quod cum leo fecisset, statim soluto laqueo quo erat astrictus, liber evasit.

Fabula indicat ingenium viribus longe esse praestantius.

29) Leo, Mus, et Vulpes

Leo cum olim dormiret, per os eius mus forte discurrit. Tum ille, consurgens, quaquaversum circumagebatur, eum quaeritans qui inde transierat. At vulpes, eum conspicata, graviter obiurgabat quod leo nimirum cum esset, murem pertimuisset. Cui ille “Ego vero,” respondit, “de eius voluntate tantummodo irascor.”

Haec profecto docent quod prudentes homines ne parva quidem negligere debeant.

30) Leo et Vulpes, Socii

Vulpecula, apparitoris instar, operam suam locabat leoni, ita ut haec praedam indicaret, ille aggressus caperet. Quare et utrique pro dignitate qua erat, pars obtingebat. Sed vulpes, cum leoni partem invideret maiorem, venari potius ipsa voluit quam indicare. Et, aliquid e grege ovium conata rapere, primum ipsa praeda facta est venantibus.

Servire tuto melius est quam cum periculo dominari.

31) Leo, Vulpes, et Asinus Venantes

Vulpes, asinus, et leo venatum iverant. Praedam asinum partiri leo iussit. Asinus singulis singulas partes ponebat aequales, sed leo eum dilaniavit. Tum vulpeculae negotium partiendi dedit. Haec, sapientior quam asinus, partem maximam leoni apposuit et sibi vix minimam particulam reservavit. Leo subridebat et eius prudentiam laudabat. Tandem rogavit, “Unde didicisti talem prudentiam?” Respondit vulpes, “Calamitas asini me docuit quid minores potentioribus debeant.”

32) Leo, Asinus, et Vulpes Perfida

Iniit amicitiam cum asino vulpes, atque ita communiter exiere venatum. Cum autem leonem conspexisset vulpecula, verita ut evadere cursu posset, calliditate periculum vitare tentat et, ad leonem accedens, paciscitur vitam suam pro asini proditione. Leo tum quidem vulpi vitam promittit. Illa vero in laqueum inducit asinum, in quo captus cum haereret neque aufugere posset, capit prius vulpem leo atque ita ad devorandum otiose asinum accedit.

Fabula indicat quod sociorum suorum proditores sibi etiam ipsi plerumque exitium accersant.

33) Leo, Filius Eius, Ursi et Vulpes

Leo tres habuit filios. Matre eorum mortua, leo aliam uxorem quaerebat. Regnum ergo filio primogenito commisit et abiit. Filius uxorem duxit, filiam ursi. Pater quoque nuptam desponsavit, vulpis filiam, et ad celebrandas nuptias ad regnum suum redire paravit. Sed filius patri mandavit ut aliud sibi regnum acquireret, quia istud suum esse deberet. Pater, turbatus, parentibus sponsae suae mandavit; vulpes venerunt, et bellum indictum est. Vulpes autem, non tam in armis quam in artibus suis confidentes, praecipiunt foveas profundas fieri et ramis melle illitis operiri. Die igitur statuto, leonis filius cum magno ursorum exercitu venit in campum. Sed ursi, mox ut odorem mellis senserunt, ad ramos illitos accesserunt et in foveas subruuntur. Sic patri cessit victoria, et regnum sibi negatum recepit.

34) Vulpes in Tugurium Ingressa

Vulpes esuriens, cum in tugurio quodam relictas a pastore carnes panemque vidisset, eo ingressa, quam suavissime devoravit. Tumefacto proinde ventre, cum inde exire non posset, suspirabat graviter atque lamentabatur. Alia autem vulpes cum illac forte transiret eiusque fletus audiisset, eo accedens, quam ob rem ita lugeret interrogavit. Cuius rei causam ubi intellexit, “Mane istic ergo tantisper,” inquit, “donec talis fias, qualis es ingressa.”

Fabula significat quod tempus vel difficillima solvit.

35) Vulpes et Vota Eius

Vulpes, ingressura domum rustici ubi gallinas audierat, foramen per quod transeundum erat dilatari cupiebat. Sed rursus, cum raptam gallinam ferens inde fugeret et latratum canis audiret, deos precabatur ut cani foramen esset angustum ne inde posset exire.

Fabula indicat mortales pro commodis suis vota mutare.

36) Vulpes et Formica

Vulpes, pertaesa cavum suum et latibulum, decreverat in alio loco magis aperto et alto habitare ut meliori caeli temperie frueretur. Iamque ligna et lapides, unde sibi domum fabricaret, comportabat, cum occurrit ei formica, quae, vulpis sciscitata consilium, probavit quod salubriori aere esset gavisura, sed non securiori. Immo serio monuit ne habitationem mutaret, si vellet suae saluti ac securitati consulere et sibi credere consulenti, et meminisset quo odio apud vulgus laboraret. Vulpes, consilio formicae deterrita, lapides et ligna reportavit nec amplius de mutandis aut aedificandis aedibus cogitavit.

Haec docet cuiuscumque operis ante omnia de fine consulendum.

37) Vulpes et Uva

Vulpes, extrema fame coacta, uvam appetebat, ex alta vite dependentem. Quam cum summis viribus saliens attingere non posset, tandem discedens, “Nondum matura est,” inquit; “nolo acerbam sumere.”

38) Vulpes et Luna

Vulpes quaedam de nocte ambulavit secus fluentum viditque umbram lunae in aquis apparere et caseum esse putavit. Coepit igitur aquam lambere, sperans quod, exhausto flumine, fundus arefactus caseum sibi reseraret. Sic igitur non cessavit donec se ipsam lambendo suffocavit.

39) Vulpes et Statua

In statuarii officinam irrepserat vulpecula ac, contemplando diversi generis et variae formae effigies, magnam voluptatem capiebat. Inter omnes tamen, una muliebris corporis statua imprimis vulpem delectabat, ad quam et accedebat et sermonem instituebat et blandissime alludebat. Sed, statua immobili persistente, vulpes, indignata, “Quam formosa facies,” inquit, “cerebro caret!”

40) Vulpecula et Tintinnabulum

Vulpecula habitabat iuxta flumen; non procul inde alligatum arbori tintinnabulum erat, quo ventis impulso omnia circum loca resonabant. Vulpecula, cui ignota vox illa esset, metuebat ne quid ferae et immanis bestiae tales sonos ederet. Tandem sensim et placide arrepens, perspectaque tintinnabuli inanitate, cuius strepitibus nihil subesset virium, “Nunc deinceps non facile,” inquit, “specie et opinione percelli animum meum patiar.”

Multa opinione magnifiunt, quibus praesentibus nihil est contemptibilius.

Fabulae 21-40 Geschichten 21-40 Stories 21-40 Historias 21-40 Histórias 21-40 Оповідання 21-40

21) Leo Rex et Simius 21) The Lion King and the Monkey

Cum se ferarum regem fecisset, leo bonam famam consequi voluit, more regum. Als Leo sich zum König der Tiere ernannt hatte, wollte er sich einen guten Ruf verschaffen, wie es bei Königen Brauch ist. When he had made himself king of the beasts, Leo wanted to gain a good reputation, as is the custom of kings. Prioribus suis fatis ferocibus renuntians, mutavit consuetudinem; sine sanguine cibum sumere iuravit. Er verzichtete auf sein früheres, wildes Schicksal und änderte seine Gewohnheit; er schwor, Nahrung ohne Blut zu sich zu nehmen. Renunciation of his former fierce destinies, he changed his habit; he swore to take food without blood. Postea de hac re coepit habere paenitentiam et, dum mutare non posset naturam, coepit aliquos ducere in secreto ut falleret et quaerere si os feteret. Danach begann er, diese Angelegenheit zu bereuen, und obwohl er seine Natur nicht ändern konnte, begann er, einige Leute heimlich zu täuschen und zu fragen, ob er einen Mund hätte. Et illos qui dicebant fetet et putet, ac illos qui dicebant non putet aut tacebant, omnes dilaniabat. Und diejenigen, die sagten, er sei fett und dachten, und diejenigen, die sagten, er denke nicht oder schwieg, die riss er alle in Stücke. Postea simium interrogabat si putidum haberet os. Ille cinnamomum dixit et quasi deorum altaria. Er sagte Zimt und wie die Altäre der Götter. Leo erubuit laudatorem ut illi tunc parceret. Sed postea languere se simulavit. Et continuo venerunt medici et suadent sumere cibum levem, qui tolleret fastidium pro digestione. At leo, ut regibus omnia licent, “Ignota est mihi caro simii; eam probare vellem.” Aber Leo, da den Königen alles erlaubt ist: „Das Fleisch eines Affen ist mir unbekannt; Ich möchte es beweisen.“

22) Leo, Vulpes, et Simius

Leo, animalium imperio potitus, ea animalia quae honore caudae carerent exsulare e finibus regni sui iusserat. Nachdem Leo das Kommando über die Tiere erhalten hatte, befahl er, die Tiere, denen die Ehre ihres Schwanzes fehlte, aus den Grenzen seines Königreichs zu verbannen. Vulpes pavefacta iam vasa colligebat, ire in exilium parans. Der verängstigte Fuchs sammelte bereits seine Sachen und bereitete sich darauf vor, ins Exil zu gehen. Cui cum diceret simius, ad regis imperata iam solum vertens, edictum ad illam non pertinere, quae tantum caudae haberet ut superforet, “Verum dicis,” inquit illa, “et recte admones. Als der Affe, der sich jetzt nur noch den Befehlen des Königs zuwandte, zu ihm sagte, dass das Edikt nicht für sie gelte, die nur einen Schwanz hatte, damit dieser übrig bliebe, „sagte du die Wahrheit“, sagte sie, „und du.“ warnen zu Recht.“ Sed quo scio an me leo vel primam numerare velit inter illa quae cauda carent?” Aber woher weiß ich, ob er mich zum Löwen zählen will oder zum ersten unter denen, denen der Schwanz fehlt?

Qui vita sub tyranno agenda contigit, insons licet sit, saepe ut nocens plectitur. Wer zufällig unter einem Tyrannen lebt, wird oft beschuldigt, schuldig zu sein, auch wenn er verrückt sein mag.

23) Leo Senex, Vulpes, et Lupus

Leo, cum consenuisset, aegrotabat, iacens in antro. Accesserunt autem visitatura regem, praeter vulpem, cetera animalia. Lupus igitur, capta occasione, accusabat apud leonem vulpem quasi nihili facientem suum omnium dominum et propterea neque ad visitationem profectam. Interim affuit et vulpes et ultima audivit lupi verba. Leo igitur contra eam infremuit sed, defensionis tempore petito, vulpes “Quis,” inquit, “eorum qui convenerunt tantum profuit quantum ego, quae in omnem partem circuivi et medicamentum pro te a medico quaesivi et didici?” Cum autem leo statim ut medicamentum diceret imperasset, illa inquit, “Lupo vivente excoriato, ipsius calidam pellem indueris.” Lupo statim mortuo iacente, vulpes ridens ait, “Sic non oportet dominum ad malevolentiam movere, sed ad benevolentiam.”

24) Leo Senex, Gemens

Leo, gravatus aetate et febribus, iacebat, spiritum trahens extremum. Leo, belastet von Alter und Fieber, legte sich hin und tat seinen letzten Atemzug. Supervenit aper spumans dentibus, veterem iram effundens. Der Eber kam heran, schäumte mit den Zähnen und schüttete seinen alten Zorn aus. Taurus cornibus corpus eius undique confodit. Der Stier durchbohrte seinen Körper von allen Seiten mit seinen Hörnern. Asinus pedibus suis eum attrivit. Der Esel zertrat ihn mit seinen Füßen. Et dixit vix spirans cum gemitu, “Heu! Und er sagte, kaum atmend, mit einem Stöhnen: „Hey! Cum esset virtus, erat honor; fuit et timor, immo et opinio mea terruit plures. Wenn es Tugend gab, gab es Ehre; Es gab auch Angst, ja, und meine Meinung versetzte viele in Angst und Schrecken. Deficientibus autem viribus, deficit honor.” Aber wenn die Kraft fehlt, fehlt die Ehre.

25) Leo Senex et Vulpes

Leo, defectus annis, recubabat in spelunca sua et aegrum simulabat. Visitatum regem complures venerunt bestiae, quas protinus devoravit. Accessit etiam vulpes, sed cauta ante speluncam procul stabat, salutans regem. “Cur non intras?” interrogavit leo. Vulpes respondit, “Quod video vestigia intrantium multa, at nulla exeuntium.” Der Fuchs antwortete: „Ich sehe viele Schritte derer, die eintreten, aber keinen, der hinausgeht.“

26) Leo et Vulpes Territa

Vulpes, cum numquam leonem vidisset, postquam olim forte in eum incidit, primo quidem intuitu ita perterrefacta est ut parum abfuerit quin periret. Da der Fuchs noch nie einen Löwen gesehen hatte, war er, nachdem er ihm einmal zufällig begegnet war, beim ersten Anblick so erschrocken, dass er kurz vor dem Untergang stand. Rursus autem eodem obviam reperto, tunc etiam, sed non ut antea, timuit. Aber als er wieder vor demselben stand, hatte er auch, aber nicht mehr wie zuvor, Angst. Tertio demum ipsum conspicata, audax ita fuit ut, accedens, cum eo colloqueretur. Als sie ihn beim dritten Mal endlich erblickte, wagte sie es, auf ihn zuzugehen und mit ihm zu sprechen.

Quae terribilia sunt, consuetudo blandiora reddit. Was schrecklich ist, macht Gewohnheit schmeichelhafter.

27) Leo Inclusus et Vulpes

Vulpes, prope leonem inclusum stans, multis eum lacerabat contumeliis. Der Fuchs, der dicht neben dem eingesperrten Löwen stand, ging mit vielen Beleidigungen auf ihn los. Leo respondet, “Tu quidem nulla me iniuria afficis, sed adversa quam nunc experior fortuna.” Leo antwortete: „Du hast mir zwar keinen Schaden zugefügt, außer dem Unglück, das ich jetzt erlebe.“

28) Leo Irretitus et Vulpes 28) Der verschlungene Löwe und der Fuchs