×

Vi använder kakor för att göra LingQ bättre. Genom att besöka sajten, godkänner du vår cookie-policy.

Fira Cupen Spara upp till 45%
C. Plinius Caecili Secundi Epistularum Libri Decem, C. Plin… – Text att läsa

C. Plinius Caecili Secundi Epistularum Libri Decem, C. Plinius Caecili Secundi Epistularum Liber Primus 6

Avancerad 1 Latin lektion för att öva läsning

Börja lära dig lektionen nu

C. Plinius Caecili Secundi Epistularum Liber Primus 6

C. PLINIUS CORNELIO TACITO SUO S.

Ridebis, et licet rideas. Ego, ille quem nosti, apros tres et quidem pulcherrimos cepi. 'Ipse?' inquis.

Ipse; non tamen ut omnino ab inertia mea et quiete discederem. Ad retia sedebam; erat in proximo non venabulum aut lancea, sed stilus et pugillares; meditabar aliquid enotabamque, ut si manus vacuas, plenas tamen ceras reportarem. Non est quod contemnas hoc studendi genus; mirum est ut animus agitatione motuque corporis excitetur; iam undique silvae et solitudo ipsumque illud silentium quod venationi datur, magna cogitationis incitamenta sunt. Proinde cum venabere, licebit auctore me ut panarium et lagunculam sic etiam pugillares feras: experieris non Dianam magis montibus quam Minervam inerrare.

Vale.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE