×

Vi använder kakor för att göra LingQ bättre. Genom att besöka sajten, godkänner du vår cookie-policy.

Linguam latinam discimus - Lateinisches Übungsbuch - Latin … – Text to read

Linguam latinam discimus - Lateinisches Übungsbuch - Latin Primer, 028 Pronomina - qui

Nybörjare 2 Latin lesson to practice reading

Börja lära dig lektionen nu

028 Pronomina - qui

Non est bonus is, qui melior est pessimis. Vera amicitia est ea, quae paribus moribus et paribus studiis conciliatur. Id a nobis probatur, quod bonis placet. Ea urbs, cuius incolae fortes sunt, ab hostibus tuta est, etiam si moenibus non est munita. Pauper est is, cui sua non satis sunt. Neque opes neque honores neque dignitas neque gloria illam felicitatem nobis parat, quam studiis litterarum debemus. Ii vere fortes sunt, qui vitia sua superant. Eos milites celebramus, quorum fortitudine patria periculo servitutis liberatur. Quibus leges communes et iura communia sunt, ii cives eiusdem civitatis sunt. Pax nobis nunc cum his gentibus est, cum quibus antea bellavimus. Res multas quo diutius consideramus, eo nobis obscuriores sunt. Pisander fuit eodem quo Alcibiades sensu; populi potentiae non amicus et optimatium fautor.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE