×

Мы используем cookie-файлы, чтобы сделать работу LingQ лучше. Находясь на нашем сайте, вы соглашаетесь на наши правила обработки файлов «cookie».

Liber Psalmorum, Psalmi 91-120, Psalmus 115 – Текст для чтения

Liber Psalmorum, Psalmi 91-120, Psalmus 115

Средний 1 Урок латинского для практики чтения

Начать изучать этот урок прямо сейчас

Psalmus 115

1 Alleluja. Credidi, propter quod locutus sum ; ego autem humiliatus sum nimis. 2 Ego dixi in excessu meo : Omnis homo mendax. 3 Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi ? 4 Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. 5 Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus. 6 Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus. 7 O Domine, quia ego servus tuus ; ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ. Dirupisti vincula mea : 8 tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo. 9 Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus ; 10 in atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE