×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Evangelium secundum Ioannem, Caput 20

Caput 20

1 Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebræ essent, ad monumentum : et vidit lapidem sublatum a monumento. 2 Currit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum, quem amabat Jesus, et dicit illis : Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum.

3 Exiit ergo Petrus, et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum. 4 Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus præcucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum. 5 Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina : non tamen introivit. 6 Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita, 7 et sudarium, quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. 8 Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum : et vidit, et credidit : 9 nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere. 10 Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos.

11 Maria autem stabat ad monumentum foris, plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum : 12 et vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu. 13 Dicunt ei illi : Mulier, quid ploras ? Dicit eis : Quia tulerunt Dominum meum : et nescio ubi posuerunt eum. 14 Hæc cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem : et non sciebat quia Jesus est. 15 Dicit ei Jesus : Mulier, quid ploras ? quem quæris ? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei : Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam. 16 Dicit ei Jesus : Maria. Conversa illa, dicit ei : Rabboni (quod dicitur Magister). 17 Dicit ei Jesus : Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum : vade autem ad fratres meos, et dic eis : Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum. 18 Venit Maria Magdalene annuntians discipulis : Quia vidi Dominum, et hæc dixit mihi.

19 Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausæ, ubi erant discipuli congregati propter metum Judæorum : venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis : Pax vobis. 20 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino. 21 Dixit ergo eis iterum : Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. 22 Hæc cum dixisset, insufflavit, et dixit eis : Accipite Spiritum Sanctum : 23 quorum remiseritis peccata, remittuntur eis : et quorum retinueritis, retenta sunt. 24 Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus. 25 Dixerunt ergo ei alii discipuli : Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis : Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam.

26 Et post dies octo, iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit : Pax vobis.27 Deinde dicit Thomæ : Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum : et noli esse incredulus, sed fidelis.28 Respondit Thomas, et dixit ei : Dominus meus et Deus meus.29 Dixit ei Jesus : Quia vidisti me, Thoma, credidisti : beati qui non viderunt, et crediderunt.30 Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quæ non sunt scripta in libro hoc.31 Hæc autem scripta sunt ut credatis, quia Jesus est Christus Filius Dei : et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus.

Caput 20 Kapitel 20 Chapter 20 capitulo 20

1 Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebræ essent, ad monumentum : et vidit lapidem sublatum a monumento. 2 Currit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum, quem amabat Jesus, et dicit illis : Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum. 2 He therefore ran, and came to Simon Peter, and to another disciple whom Jesus loved, and said to them: They have taken the Lord from the tomb, and we do not know where they have laid him.

3 Exiit ergo Petrus, et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum. 4 Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus præcucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum. 5 Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina : non tamen introivit. 6 Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita, 7 et sudarium, quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. 6 Then came Simon Peter following him, and entered into the tomb, and saw the linen cloths laid, 7 and the shroud which had been over his head, not laid with the linen cloths, but rolled up separately in one place. 8 Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum : et vidit, et credidit : 9 nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere. 10 Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos.

11 Maria autem stabat ad monumentum foris, plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum : 12 et vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu. While he was weeping, he bent down and looked into the tomb: 12 and saw two angels sitting in white, one at the head and one at the feet, where the body of Jesus had been laid. 13 Dicunt ei illi : Mulier, quid ploras ? Dicit eis : Quia tulerunt Dominum meum : et nescio ubi posuerunt eum. 14 Hæc cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem : et non sciebat quia Jesus est. 15 Dicit ei Jesus : Mulier, quid ploras ? quem quæris ? who are you looking for? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei : Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam. Thinking that he was a gardener, she said to him: Sir, if you took him up, tell me where you put him, and I will take him up. 16 Dicit ei Jesus : Maria. 16 Jesus said to her: Mary. Conversa illa, dicit ei : Rabboni (quod dicitur Magister). She turned and said to him: Rabboni (which is called Master). 17 Dicit ei Jesus : Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum : vade autem ad fratres meos, et dic eis : Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum. 17 Jesus said to him: Do not touch me, for I have not yet ascended to my Father: but go to my brothers and say to them: I ascend to my Father and your Father, my God and your God. 18 Venit Maria Magdalene annuntians discipulis : Quia vidi Dominum, et hæc dixit mihi. 18 Mary Magdalene came announcing to the disciples: Because I have seen the Lord, and these things he said to me. Mary of Magdala went and announced to the disciples, "I have seen the Lord," and what he told her.

19 Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausæ, ubi erant discipuli congregati propter metum Judæorum : venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis : Pax vobis. 19 When it was late on that day, one of the Sabbaths, and the doors were closed, where the disciples were gathered for fear of the Jews, Jesus came and stood in the midst and said to them: Peace be with you. 20 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. 20 And when he had said this, he showed them his hands and his side. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino. Then the disciples rejoiced when they saw the Lord. 21 Dixit ergo eis iterum : Pax vobis. 21 Then he said to them again: Peace be with you. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. 22 Hæc cum dixisset, insufflavit, et dixit eis : Accipite Spiritum Sanctum : 23 quorum remiseritis peccata, remittuntur eis : et quorum retinueritis, retenta sunt. When he had said these things, he breathed on them, and said to them: Receive the Holy Ghost: 23 Whose sins you forgive, they are forgiven them: and whose sins you retain, they are retained 24 Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus. 25 Dixerunt ergo ei alii discipuli : Vidimus Dominum. 25 Then the other disciples said to him: We have seen the Lord. Ille autem dixit eis : Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam. And he said to them: Unless I see the fastening of the nails in his hands, and put my finger into the place of the nails, and put my hand into his side, I will not believe.

26 Et post dies octo, iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Now a week later his disciples were again inside and Thomas was with them. Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit : Pax vobis.27 Deinde dicit Thomæ : Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum : et noli esse incredulus, sed fidelis.28 Respondit Thomas, et dixit ei : Dominus meus et Deus meus.29 Dixit ei Jesus : Quia vidisti me, Thoma, credidisti : beati qui non viderunt, et crediderunt.30 Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quæ non sunt scripta in libro hoc.31 Hæc autem scripta sunt ut credatis, quia Jesus est Christus Filius Dei : et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus. Jesus came with the doors closed and stood in the middle and said: Peace be with you. 27 Then he says to Thomas: Put your finger here and see my hands, and bring your hand and put it in my side: and do not be unbelieving, but faithful. 28 Thomas answered and said to him: My Lord and my God. 29 Jesus said to him: Because you have seen me, Thomas, you have believed: blessed are those who have not seen and have believed. 30 Indeed, Jesus did many other signs in the presence of his disciples, which did not are written in this book. 31 Now these things are written that you may believe, because Jesus is the Christ, the Son of God: and that believing, you may have life in his name. Jesus came, although the doors were locked, and stood in their midst and said, "Peace be with you." 27 Then he said to Thomas, "Put your finger here and see my hands, and bring your hand and put it into my side, and do not be unbelieving, but believe." 28 Thomas answered and said to him, "My Lord and my God!" 29 Jesus said to him, "Have you come to believe because you have seen me? Blessed are those who have not seen and have believed." 30 Now Jesus did many other signs in the presence of (his) disciples that are not written in this book. 31 But these are written that you may (come to) believe that Jesus is the Messiah, the Son of God, and that through this belief you may have life in his name.