×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Evangelium secundum Ioannem, Caput 04

Caput 04

1 Ut ergo cognovit Jesus quia audierunt pharisæi quod Jesus plures discipulos facit, et baptizat, quam Joannes 2 (quamquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus), 3 reliquit Judæam, et abiit iterum in Galilæam. 4 Oportebat autem eum transire per Samariam.

5 Venit ergo in civitatem Samariæ, quæ dicitur Sichar, juxta prædium quod dedit Jacob Joseph filio suo. 6 Erat autem ibi fons Jacob. Jesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta. 7 Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Jesus : Da mihi bibere. 8 (Discipuli enim ejus abierant in civitatem ut cibos emerent.) 9 Dicit ergo ei mulier illa Samaritana : Quomodo tu, Judæus cum sis, bibere a me poscis, quæ sum mulier Samaritana ? non enim coutuntur Judæi Samaritanis. 10 Respondit Jesus, et dixit ei : Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi : Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam. 11 Dicit ei mulier : Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est : unde ergo habes aquam vivam ? 12 Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus ? 13 Respondit Jesus, et dixit ei : Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum ; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum : 14 sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam. 15 Dicit ad eum mulier : Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire. 16 Dicit ei Jesus : Vade, voca virum tuum, et veni huc. 17 Respondit mulier, et dixit : Non habeo virum. Dicit ei Jesus : Bene dixisti, quia non habeo virum ; 18 quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir : hoc vere dixisti. 19 Dicit ei mulier : Domine, video quia propheta es tu. 20 Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Jerosolymis est locus ubi adorare oportet. 21 Dicit ei Jesus : Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem. 22 Vos adoratis quod nescitis : nos adoramus quod scimus, quia salus ex Judæis est. 23 Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quærit, qui adorent eum. 24 Spiritus est Deus : et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. 25 Dicit ei mulier : Scio quia Messias venit (qui dicitur Christus) : cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia. 26 Dicit ei Jesus : Ego sum, qui loquor tecum. 27 Et continuo venerunt discipuli ejus, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit : Quid quæris ? aut, Quid loqueris cum ea ? 28 Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus : 29 Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quæcumque feci : numquid ipse est Christus ? 30 Exierunt ergo de civitate et veniebant ad eum. 31 Interea rogabant eum discipuli, dicentes : Rabbi, manduca. 32 Ille autem dicit eis : Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis. 33 Dicebant ergo discipuli ad invicem : Numquid aliquis attulit ei manducare ? 34 Dicit eis Jesus : Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus. 35 Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit ? Ecce dico vobis : levate oculos vestros, et videte regiones, quia albæ sunt jam ad messem. 36 Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam æternam : ut et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit. 37 In hoc enim est verbum verum : quia alius est qui seminat, et alius est qui metit. 38 Ego misi vos metere quod vos non laborastis : alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis. 39 Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis : Quia dixit mihi omnia quæcumque feci. 40 Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies. 41 Et multo plures crediderunt in eum propter sermonem ejus. 42 Et mulieri dicebant : Quia jam non propter tuam loquelam credimus : ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi.

43 Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilæam.44 Ipse enim Jesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet.45 Cum ergo venisset in Galilæam, exceperunt eum Galilæi, cum omnia vidissent quæ fecerat Jerosolymis in die festo : et ipsi enim venerant ad diem festum.46 Venit ergo iterum in Cana Galilææ, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum.47 Hic cum audisset quia Jesus adveniret a Judæa in Galilæam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium ejus : incipiebat enim mori.48 Dixit ergo Jesus ad eum : Nisi signa et prodigia videritis, non creditis.49 Dicit ad eum regulus : Domine, descende priusquam moriatur filius meus.50 Dicit ei Jesus : Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni quem dixit ei Jesus, et ibat.51 Jam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt dicentes quia filius ejus viveret.52 Interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit. Et dixerunt ei : Quia heri hora septima reliquit eum febris.53 Cognovit ergo pater, quia illa hora erat in qua dixit ei Jesus : Filius tuus vivit ; et credidit ipse et domus ejus tota.54 Hoc iterum secundum signum fecit Jesus, cum venisset a Judæa in Galilæam.


Caput 04 Chapter 04

1 Ut ergo cognovit Jesus quia audierunt pharisæi quod Jesus plures discipulos facit, et baptizat, quam Joannes 2 (quamquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus), 3 reliquit Judæam, et abiit iterum in Galilæam. 1 When, therefore, Jesus knew that the Pharisees had heard that Jesus makes and baptizes more disciples than John 2 (though Jesus did not baptize, but his disciples), 3 He left Judea, and went again into Galilee. 1 Cuando Jesús supo, pues, que los fariseos habían oído que Jesús hacía y bautizaba más discípulos que Juan 2 (aunque no bautizaba Jesús, sino sus discípulos), 3 salió de Judea y se fue de nuevo a Galilea. 4 Oportebat autem eum transire per Samariam. 4 He needed to go through.

5 Venit ergo in civitatem Samariæ, quæ dicitur Sichar, juxta prædium quod dedit Jacob Joseph filio suo. 5 came to a town of Samaria called Sychar, near the plot of ground that Jacob gave to his son. 6 Erat autem ibi fons Jacob. Jesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta. 7 Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Jesus : Da mihi bibere. 8 (Discipuli enim ejus abierant in civitatem ut cibos emerent.) 9 Dicit ergo ei mulier illa Samaritana : Quomodo tu, Judæus cum sis, bibere a me poscis, quæ sum mulier Samaritana ? non enim coutuntur Judæi Samaritanis. for the Jews have no dealings with the Samaritans. 10 Respondit Jesus, et dixit ei : Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi : Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam. 10 Jesus answered and said to him: If you knew the gift of God, and who it is that saith to thee: Give me to drink, perhaps you would have asked of him, and would have given you living water. 11 Dicit ei mulier : Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est : unde ergo habes aquam vivam ? 12 Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus ? 13 Respondit Jesus, et dixit ei : Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum ; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum : 14 sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam. Jesus answered and said to him: Whosoever shall drink of this water shall thirst again; but whoever drinks of the water that I will give him will never thirst. 14 But the water that I will give him will become a fountain of water springing up to life eternal. 15 Dicit ad eum mulier : Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire. 16 Dicit ei Jesus : Vade, voca virum tuum, et veni huc. 17 Respondit mulier, et dixit : Non habeo virum. Dicit ei Jesus : Bene dixisti, quia non habeo virum ; 18 quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir : hoc vere dixisti. 19 Dicit ei mulier : Domine, video quia propheta es tu. 20 Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Jerosolymis est locus ubi adorare oportet. 20 Our fathers worshiped on this mountain, and you say that Jerusalem is the place where people ought to worship. 21 Dicit ei Jesus : Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem. 22 Vos adoratis quod nescitis : nos adoramus quod scimus, quia salus ex Judæis est. 22 You worship what you know not; we worship what we know, because salvation is of the Jews. 23 Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quærit, qui adorent eum. For the Father also seeks such those who worship him. 24 Spiritus est Deus : et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. 25 Dicit ei mulier : Scio quia Messias venit (qui dicitur Christus) : cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia. 26 Dicit ei Jesus : Ego sum, qui loquor tecum. 27 Et continuo venerunt discipuli ejus, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit : Quid quæris ? aut, Quid loqueris cum ea ? 28 Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus : 29 Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quæcumque feci : numquid ipse est Christus ? 28 The woman therefore left her pitcher, and went into the city, and said to those men: 29 Come, and see the man who told me all things that I have done: is he not the Christ? 30 Exierunt ergo de civitate et veniebant ad eum. 31 Interea rogabant eum discipuli, dicentes : Rabbi, manduca. 32 Ille autem dicit eis : Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis. 32 But he says to them: I have meat to eat, which you know not. 33 Dicebant ergo discipuli ad invicem : Numquid aliquis attulit ei manducare ? 34 Dicit eis Jesus : Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus. 35 Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit ? Ecce dico vobis : levate oculos vestros, et videte regiones, quia albæ sunt jam ad messem. 36 Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam æternam : ut et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit. 36 And he that reaps receives a reward, and gathers fruit to eternal life, so that both the sower and the reaper may rejoice together. 37 In hoc enim est verbum verum : quia alius est qui seminat, et alius est qui metit. 38 Ego misi vos metere quod vos non laborastis : alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis. 38 I have sent you to reap that which you did not labor: others have labored, and you have entered into their labors. 39 Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis : Quia dixit mihi omnia quæcumque feci. 39 And many of the Samaritans from that city believed in him, because of the word of the woman who testified, that he told me all that I did. 40 Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies. 41 Et multo plures crediderunt in eum propter sermonem ejus. 42 Et mulieri dicebant : Quia jam non propter tuam loquelam credimus : ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi. 42 And they said to the woman, We no longer believe because of what you say; for we ourselves have heard it and know that this is indeed the Savior of the world.

43 Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilæam.44 Ipse enim Jesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet.45 Cum ergo venisset in Galilæam, exceperunt eum Galilæi, cum omnia vidissent quæ fecerat Jerosolymis in die festo : et ipsi enim venerant ad diem festum.46 Venit ergo iterum in Cana Galilææ, ubi fecit aquam vinum. 43 And after two days he departed thence and went into Galilee. 44 For Jesus himself testified that a prophet has no honor in his own country. for they had also come to the feast. 46 He came therefore again to Cana of Galilee, where he made the water wine. Et erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum.47 Hic cum audisset quia Jesus adveniret a Judæa in Galilæam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium ejus : incipiebat enim mori.48 Dixit ergo Jesus ad eum : Nisi signa et prodigia videritis, non creditis.49 Dicit ad eum regulus : Domine, descende priusquam moriatur filius meus.50 Dicit ei Jesus : Vade, filius tuus vivit. And there was a certain nobleman whose son was sick at Capernaum.47 When he heard that Jesus had come from Judea into Galilee, he went to him and begged him to come down and heal his son and you shall see wonders, you will not believe.49 The nobleman said to him, Lord, come down before my son dies. Credidit homo sermoni quem dixit ei Jesus, et ibat.51 Jam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt dicentes quia filius ejus viveret.52 Interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit. Et dixerunt ei : Quia heri hora septima reliquit eum febris.53 Cognovit ergo pater, quia illa hora erat in qua dixit ei Jesus : Filius tuus vivit ; et credidit ipse et domus ejus tota.54 Hoc iterum secundum signum fecit Jesus, cum venisset a Judæa in Galilæam.