×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Evangelium secundum Marcum, Marcum, Capitulum 07

Marcum, Capitulum 07

1 Et conveniunt ad eum pharisæi, et quidam de scribis, venientes ab Jerosolymis.2 Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt.3 Pharisæi enim, et omnes Judæi, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum :4 et a foro nisi baptizentur, non comedunt : et alia multa sunt, quæ tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et æramentorum, et lectorum :5 et interrogabant eum pharisæi et scribæ : Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem ?6 At ille respondens, dixit eis : Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est :

Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me : 7 in vanum autem me colunt, docentes doctrinas, et præcepta hominum.

8 Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum : et alia similia his facitis multa. 9 Et dicebat illis : Bene irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis. 10 Moyses enim dixit : Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et : Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur. 11 Vos autem dicitis : Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit : 12 et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri, 13 rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis : et similia hujusmodi multa facitis.

14 Et advocans iterum turbam, dicebat illis : Audite me omnes, et intelligite. 15 Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare, sed quæ de homine procedunt illa sunt quæ communicant hominem. 16 Si quis habet aures audiendi, audiat. 17 Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam. 18 Et ait illis : Sic et vos imprudentes estis ? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare : 19 quia non intrat in cor ejus, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas ? 20 Dicebat autem, quoniam quæ de homine exeunt, illa communicant hominem. 21 Ab intus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia, 22 furta, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitiæ, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia. 23 Omnia hæc mala ab intus procedunt, et communicant hominem.

24 Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis : et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere. 25 Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes ejus. 26 Erat enim mulier gentilis, Syrophœnissa genere. Et rogabat eum ut dæmonium ejiceret de filia ejus. 27 Qui dixit illi : Sine prius saturari filios : non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. 28 At illa respondit, et dixit illi : Utique Domine, nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum. 29 Et ait illi : Propter hunc sermonem vade : exiit dæmonium a filia tua. 30 Et cum abiisset domum suam, invenit puellam jacentem supra lectum, et dæmonium exiisse.

31 Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos.32 Et adducunt ei surdum, et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum.33 Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas ejus : et exspuens, tetigit linguam ejus :34 et suscipiens in cælum, ingemuit, et ait illi : Ephphetha, quod est, Adaperire.35 Et statim apertæ sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguæ ejus, et loquebatur recte.36 Et præcepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis præcipiebat, tanto magis plus prædicabant :37 et eo amplius admirabantur, dicentes : Bene omnia fecit : et surdos fecit audire, et mutos loqui.


Marcum, Capitulum 07 Mark, Chapter 07

1 Et conveniunt ad eum pharisæi, et quidam de scribis, venientes ab Jerosolymis.2 Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt.3 Pharisæi enim, et omnes Judæi, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum :4 et a foro nisi baptizentur, non comedunt : et alia multa sunt, quæ tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et æramentorum, et lectorum :5 et interrogabant eum pharisæi et scribæ : Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem ?6 At ille respondens, dixit eis : Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est : 1 And the Pharisees and some of the scribes came together to him, coming from Jerusalem.2 And when they saw some of his disciples eat bread with common hands, that is, with unwashed hands, they found fault. they do not eat, holding the tradition of the elders :4 and from the marketplaces, unless they are baptized, they do not eat. Do you not walk according to the tradition of the elders, but eat bread with common hands?6 But he answering, said to them: Isaiah well prophesied of you hypocrites, as it is written

Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me : 7 in vanum autem me colunt, docentes doctrinas, et præcepta hominum. This people honors me with their lips, but their heart is far from me. 7 But in vain do they worship me, teaching the teachings and precepts of men.

8 Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum : et alia similia his facitis multa. 8 For having forsaken the commandment of God, you keep the tradition of men, the washing of pots and cups; and you do many other things like these. 9 Et dicebat illis : Bene irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis. 9 And he said to them: You are right in rejecting the commandment of God, that you may keep your tradition. 10 Moyses enim dixit : Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et : Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur. And, whoever curses his father or mother, let him be put to death. 11 Vos autem dicitis : Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit : 12 et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri, 13 rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis : et similia hujusmodi multa facitis. 11 But you say: If a man shall say to his father or to his mother, Corban (which is a gift) will profit you from me; 12 and no more do you let him do nothing for his father or mother and you do many similar things.

14 Et advocans iterum turbam, dicebat illis : Audite me omnes, et intelligite. 14 And calling again the multitude, he said to them: Hearken to me, all of you, and understand. 15 Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare, sed quæ de homine procedunt illa sunt quæ communicant hominem. 15 Nothing outside a man entering into him can defile, but the things that come out are what defile. 16 Si quis habet aures audiendi, audiat. 16 If any man has ears to hear, let him hear. 17 Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam. 17 And when he was come into the house from the crowd, his disciples asked him about the parable. 18 Et ait illis : Sic et vos imprudentes estis ? And he said to them: So are you also without understanding? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare : 19 quia non intrat in cor ejus, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas ? Do you not understand that every thing that goes into a man from without, cannot communicate with him: 19 because it does not enter into his heart, but goes into the belly, and goes out into the stool, purging all kinds of food? 20 Dicebat autem, quoniam quæ de homine exeunt, illa communicant hominem. 20 And he said, that the things which come out of a man, those things have in common with the man. 21 Ab intus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia, 22 furta, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitiæ, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia. 21 For from within out of the heart of men proceed evil thoughts, adulteries, whoredoms, murders, 22 thefts, covetousness, wickedness, deceit, immodesty, an evil eye, blasphemy, arrogance, and folly. 23 Omnia hæc mala ab intus procedunt, et communicant hominem. All these evils proceed from within, and have in common with man.

24 Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis : et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere. And rising from thence, he went into the territories of Tire and Sidon: and going into the house, he wished no one to know, but he could not be hid. 25 Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes ejus. 25 For the woman, as soon as she heard of him, whose daughter had an unclean spirit, came in and fell down at his feet. 26 Erat enim mulier gentilis, Syrophœnissa genere. 26 For the woman was a Gentile, a Syrophenician by birth. Et rogabat eum ut dæmonium ejiceret de filia ejus. And she begged him to cast out the demon out of her daughter. 27 Qui dixit illi : Sine prius saturari filios : non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. 27 Who said to him: Let the children be fed first: for it is not good to take the children's bread and cast it to the dogs. 28 At illa respondit, et dixit illi : Utique Domine, nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum. 28 But she answered and said to him: Yes, Lord, for the dogs also eat of the crumbs under the table. 29 Et ait illi : Propter hunc sermonem vade : exiit dæmonium a filia tua. 29 And he said to him: Because of this saying, go away: the demon is gone out of your daughter. 30 Et cum abiisset domum suam, invenit puellam jacentem supra lectum, et dæmonium exiisse. 30 And when he was gone to his house, he found the girl lying on the bed, and the devil had gone out.

31 Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos.32 Et adducunt ei surdum, et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum.33 Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas ejus : et exspuens, tetigit linguam ejus :34 et suscipiens in cælum, ingemuit, et ait illi : Ephphetha, quod est, Adaperire.35 Et statim apertæ sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguæ ejus, et loquebatur recte.36 Et præcepit illis ne cui dicerent. 31 And again going out from the coast of Tire, he came through Sidon to the sea of Galilee, in the midst of the coasts of the Decapolis.32 And they brought to him one deaf and dumb; and spitting it touched his tongue. they should not tell anyone. Quanto autem eis præcipiebat, tanto magis plus prædicabant :37 et eo amplius admirabantur, dicentes : Bene omnia fecit : et surdos fecit audire, et mutos loqui. And the more he charged them, the more did they publish it.