×

Wir verwenden Cookies, um LingQ zu verbessern. Mit dem Besuch der Seite erklärst du dich einverstanden mit unseren Cookie-Richtlinien.

image

Linguam latinam discimus - Lateinisches Übungsbuch - Latin Primer, 012 Exercitus

012 Exercitus

Robur omnis exercitus est peditatus; equitatus autem imprimis ad repentinum et vehementem impetum in hostes necessarius est. Exercitui dux strenuus et peritus belli magno usu est; nam exercitus sine duce corpus est sine spiritu. Pausanias non mores patrios solum, sed etiam cultum vestitumque mutavit. Aristides cum Themistocle de principatu certavit. Ariovistus, dux Germanorum, in consulatu Caesaris rex atque amicus a senatu Romano appellatus est. Terrae motus non raro terras vastant et oppida disturbant.

Sensus quinque numeramus. Magistratibus cura civitatis commendata est. A parvis exercitibus saepe magnae copiae superatae sunt. Terribilis impetus fortium exercituum est. Exsulta, spiritus hominis; pars spiritus dei es!

Tuba cornu non ita similis est; nam tuba directi, cornu flexi aeris est. Boum cornua cava et curva sunt; cervorum cornua sunt solida et ramis similia. Forma et magnitudo cornuum varia est. Genua iuvenum mobilia sunt; in genibus senum non est mobilitas.

Non domus domino, sed dominus domui honori est. Porticus amplae ornamenta magnarum domum divium sunt. Divites in domibus splendidis habitant. Alcibiades educatus est in domo Periclis. Sollertes manus artificum magnificas domos divitum statuis marmoreis et picturis pulchris exornant. Manus manum lavat.

Mardonius, satrapa regius, natione Medus, regis gener, inprimis omnium Persarum et manu fortis et consilii plenus, ad Plataeas non ita magna manu Graecorum fugatus est. In silva, quae post hortum domus nostrae est, pinus et quercus et fagi altae sunt. Ad quam multas artes aptae estis, manus hominum !

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE