006 Finis Priami
Misera fortūna Priamī, ultimī rēgis Trōiānōrum, fuit. Hostēs, postquam dolō in urbem intrāvērunt, senex prōpulsābat. Erat in mediā rēgiā āra iuxtāque laurus, quae āram obumbrābat. Hīc uxor et fīliae rēgis velut columbae tempestāte ingentī fugātae fātum exspectant. Hinc Hecuba marītum revocābat. Frūstrā, inquit, “Patriam armīs servāre temptās: potius hic ad āram cum uxōre et līberīs deōs implōrā!” Senex verbīs uxōris obtemperat. Ecce autem Polītēs, ūnus ex fīliīs Priamī, saucius ad āram appropinquat et cōram parentibus animam exspīrat. Post Polītēm advolat Pyrrhus, Achillis fīlius, quī miserum iuvenem vulnerāvit. Tum Priamus īrā īnflammātus exclāmat: "Impius es, Pyrrhē; nam patris os fūnere fīliī foedāvistī; pater tuus nōn tam crūdēlis fuit in Priamum." Simul hostem ferrō necāre temptat, sed ipse ā fortī et crūdēlī iuvene obtruncātur. Rēx ōlim potēns
iacet ingēns lītore truncus
āvulsumque umerīs caput et sine nōmine corpus.
(Pūblius Vergilius Marō: Aenēis)