×

Ми використовуємо файли cookie, щоб зробити LingQ кращим. Відвідавши сайт, Ви погоджуєтесь з нашими cookie policy.

image

Regula Sancti Benedicti, Capita 6-7

Capita 6-7

Caput VI. De Taciturnitate.

Faciamus quod ait Propheta: “Dixi, Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea: posui ori meo custodiam: obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis.” Hic ostendit Propheta, si bonis eloquiis interdum propter taciturnitatem debet taceri, quanto magis a malis verbis propter poenam peccati debet cessari? Ergo, quamvis de bonis et sanctis ad aedificationem eloquiis, perfectis discipulis, propter taciturnitatis gravitatem, rara loquendi concedatur licentia, quia scriptum est: “In multiloquio non effugies peccatum.” Et alibi: “Mors et vita in manibus linguae.” Nam loqui et docere magistram condecet: tacere, et audire discipulo convenit.

Et ideo, si quae requirenda sunt a Priore, cum omni humilitate et subjectione reverentiae requirantur, ne plus videatur loqui quam expedit. Scurrilitates vero vel verba otiosa et risum moventia, aeterna clausura in omnibus locis damnamus, et ad tale eloquium discipulum aperire os non permittimus.

Caput VII. De Humilitate.

Clamat nobis Scriptura divina, fratres, dicens: “Omnis, qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur.” Cum haec ergo dicit, ostendit omnem exaltationem genus esse superbiae: quod se cavere Propheta indicat, dicens: “Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei; neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me.” Sed quid? “Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam; sicut ablactatus super matre sua, ita retributio in anima mea.”

Unde, fratres, si summae humilitatis volumus culmen attingere, et ad exaltationem illam coelestem, ad quam per praesentis vitae humilitatem ascenditur, volumus velociter pervenire: actibus nostris ascendentibus, scala erigenda est, quae in somno Jacob apparuit, per quam et descendentes et ascendentes Angeli monstrabantur.

Non aliud sine dubio descensus ille et ascensus a nobis intelligitur; nisi exaltatione descendere, et humilitate ascendere.

Scala vero ipsa erecta, nostra est vita in seculo, quae humiliato corde a Domino erigitur ad coelum. Latera enim hujus scalae dicimus nostrum esse corpus et animam, in quibus lateribus diversos gradus humilitatis, vel disciplinae, vocatio divina ascendendos inseruit.

Primus itaque humilitatis gradus est, si timorem Dei sibi ante oculos semper ponens, oblivionem omnino fugiat, et semper sit memor omnium quae praecepit Deus, qualiter contemnentes Deum in gehennam pro peccatis incidunt, et vitam aeternam, quae timentibus Deum praeparata est, animo suo semper revolvat. Et custodiens se omni hora a peccatis et vitiis, id est cogitationum, linguae, oculorum, manuum, pedum vel voluntatis propriae; sed et desideria carnis amputare festinet.

Aestimet se homo de coelis a Deo semper respici omni hora, et facta sua in omni loco ab aspectu Divinitatis videri, et ab Angelis omni hora Deo nunciari. Demonstrat nobis hoc Propheta, cum in cogitationibus nostris ita Deum semper praesentem ostendit, dicens: “Scrutans corda et renes Deus.” Et item: “Dominus novit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt.” Et item dicit: “Intellexisti cogitationes meas a longe;” et: “Quia cogitatio hominis confitebitur tibi.” Nam ut sollicitus sit circa cogitationes perversas, dicat semper humilis frater in corde suo: “Tunc ero immaculatus coram eo, si observavero me ab iniquitate mea.”

Voluntatem vero propriam ita facere prohibemur, quum dicit nobis Scriptura: “Et a voluntatibus tuis avertere.” Et item: “Rogamus Deum in oratione, ut fiat illius voluntas in nobis.”

Docemur ergo merito nostram non facere voluntatem, quum cavemus illud, quod dicit sancta Scriptura: “Sunt viae, quae videntur hominibus rectae, quarum finis usque ad profundum inferni demergit.” Et cum item cavemus illud, quod de negligentibus dictum est: “Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in voluptatibus suis.” In desideriis vero carnis nobis Deum credamus esse praesentem semper, quum dicit Propheta Domino: “Domine, ante te est omne desiderium meum.”

Cavendum ergo ideo malum desiderium, quia mors secus introitum delectationis posita est. Unde Scriptura praecipit, dicens: “Post concupiscentias tuas non eas.” Ergo si oculi Domini speculantur bonos et malos, et Dominus de coelo semper respicit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum; et ab Angelis nobis deputatis quotidie die noctuque Domino factori nostro et Creatori omnium Deo opera nostra nunciantur: cavendum est ergo omni hora, fratres, sicut in Psalmo dicit Propheta: ne nos declinantes in malum, et inutiles factos, aliqua hora aspiciat Deus, et parcendo nobis in hoc tempore (quia pius est, et expectat nos converti in melius), ne dicat nobis in futuro: “Haec fecisti, et tacui.”

Secundus humilitatis gradus est, si propriam quis non amans voluntatem, desideria sua non delectetur implere; sed vocem illam Domini factis imitetur dicentis: “Non veni facere voluntatem meam, sed ejus qui misit me.” Item dicit Scriptura: Voluntas habet poenam, et necessitas parit coronam.

Tertius humilitatis gradus est, ut quis pro Dei amore omni obedientia se subdat Majori, imitans Dominum, de quo dicit Apostolus: “Factus obediens usque ad mortem.”

Quartus humilitatis gradus est, si in ipsa obedientia duris et contrariis rebus, vel etiam quibuslibet irrogatis injuriis, tacita conscientia patientiam amplectatur, et sustinens non lassescat, vel discedat, dicente Scriptura: “Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.” Item: “Confortetur cor tuum, et sustine Dominum.” Et ostendens, fidelem pro Domino universa etiam contraria sustinere debere, dicit ex persona sufferentium: “Propter te morte afficimur tota die; aestimati sumus sicut oves occisionis.” Et securi de spe retributionis divinae, subsequuntur gaudentes, et dicentes: “Sed in his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos.” Et item alio loco Scriptura: “Probasti nos (inquit), Deus, igne nos examinasti, sicut igne examinatur argentum: induxisti nos in laqueum; posuisti tribulationes in dorso nostro.” Et ut ostendat sub Priore debere nos esse, subsequitur, dicens: “Imposuisti homines super capita nostra.” Sed, et praeceptum Domini in adversis et injuriis, per patientiam adimplentes, percussi in maxillam, praebent et alteram, auferenti tunicam, dimittunt et pallium, angariati milliario, vadunt et duo, cum Paulo Apostolo falsos fratres sustinent et persecutionem, et maledicentes se benedicunt.

Quintus humilitatis gradus est, si omnes cogitationes malas cordi suo advenientes, vel mala a se absconse commissa per humilem confessionem Abbati non celaverit suo. Hortatur nos de hac re Scriptura, dicens: “Revela Domino viam tuam, et spera in eo.” Et item dicit: “Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus.” Et item Propheta: “Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitias meas non operui. Dixi, pronuntiabo adversum me injustitias meas Domino, et tu remisisti impietatem cordis mei.”

Septus humilitatis gradus est, si omni vilitate vel extremitate contentus sit Monachus, et ad omnia quae sibi injunguntur, velut operarium malum et indignum se judicet, dicens cum Propheta: “Ad nihilum redactus sum, et nescivi: ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum.”

Septimus humilitatis gradus est, si omnibus se inferiorem et viliorem, non solum sua lingua pronuntiet, sed etiam intimo cordis credat affectu, humilians se, et dicens cum Propheta: “Ego autem sum vermis, et non homo, opprobrium hominum, et abjectio plebis. Exaltatus sum, et humiliatus, et confusus.” Et item: “Bonum mihi, quod humiliasti me, ut discam mandata tua.”

Octavus humilitatis gradus est, si nihil agat Monachus, nisi quod communis monasterii regula, vel Majorum cohortantur exempla.

Nonus humilitatis gradus est, si linguam ad loquendum prohibeat Monachus, et taciturnitatem habens, usque ad interrogationem non loquatur, monstrante Scriptura: quia “in multiloquio non effugietur peccatum;” et quia “vir linguosus non dirigetur super terram.”

Decimus humilitatis gradus est, si non sit facilis, ac promptus in risu, quia scriptum est: “Stultus in risu exaltat vocem suam.”

Undecimus humilitatis gradus est, si cum loquitur Monachus, leniter et sine risu, humiliter et cum gravitate, vel pauca verba et rationabilia loquatur, et non sit clamosus in voce; sicut scriptum est: Sapiens verbis innotescit paucis.

Duodecimus humilitatis gradus est, si non solum corde Monachus, sed etiam ipso corpore humilitatem videntibus se semper indicet, id est, in opere, in oratorio, in monasterio, in horto, in via, in agro vel ubicumque sedens, ambulans, vel stans, inclinato sit semper capite, defixis in terram aspectibus, reum se omni hora de peccatis suis existimans, jam se tremendo Dei judicio praesentari existimet: dicens sibi in corde semper illud, quod Publicanus ille evangelicus, fixis in terram oculis, dixit: “Domine, non sum dignus ego peccator, levare oculos meos ad coelum.” Et item cum Propheta: “Incurvatus et humiliatus sum usquequaque.”

Ergo his omnibus humilitatis gradibus ascensis, Monachus mox ad charitatem Dei perveniet illam, quae perfecta foras mittit timorem; per quam universa quae prius non sine formidine observabat, absque ullo labore velut naturaliter ex consuetudine incipit custodire, non jam timore gehennae, sed amore Christi et consuetudine ipsa bona, et delectatione virtutum. Quod Dominus in operario suo mundo a vitiis et peccatis, Spiritu sancto dignabitur demonstrare.

Capita 6-7 Chapters 6-7