×

Ми використовуємо файли cookie, щоб зробити LingQ кращим. Відвідавши сайт, Ви погоджуєтесь з нашими cookie policy.

image

Regula Sancti Benedicti, Capita 28-34

Capita 28-34

Caput XXVIII. De Iis, Qui Saepius Correcti Non Emendantur.

Si quis frater frequenter correptus pro qualibet culpa, si etiam excommunicatus non emendaverit, acrior ei accedat correctio, id est, ut verberum vindicta in euro procedat. Quod si nec ita se correxerit, aut forte (quod absit) in superbiam elatus etiam defendere voluerit opera sua, tunc Abbas faciat quod

sapiens medicus : si exhibuit fomenta, si unguenta adhortationum, si medicamina Scripturarum divinarum, si ad ultimum ustionem excommunicationis, vel plagas virgarum, et jam si viderit nihil suam praevalere industriam; adhibeat etiam (quod majus est) suam et omnium fratrum pro eo orationem, ut Dominus, qui omnia potest, operetur salutem circa infirmum fratrem. Quod si nec isto modo sanatus fuerit, tunc jam utatur Abbas ferro abscissionis, ut ait Apostolus: “Auferte malum ex vobis.” Et iterum: “Infidelis si discedit, discedat:” ne una ovis morbida omnem gregem contaminet.

Caput XXIX. Si Debeant Iterum Recipi Fratres Exeuntes De Monasterio.

Frater, qui proprio vitio egreditur, aut projicitur de Monasterio, si reverti voluerit, spondeat prius omnem emendationem vitii pro quo egressus est, et sic in ultimo gradu recipiatur, ut ex hoc ejus humilitas comprobetur. Quod si denuo exierit, usque tertio recipiatur. Jam vero postea sciat, omnem sibi reversionis aditum denegari.

Caput XXX. De Pueris Minori Aetate, Qualiter Corripiantur.

Omnis aetas vel intellectus proprias debet habere mensuras. Ideoque quoties pueri, vel adolescentiores aetate, aut qui minus intelligere possunt, quanta poena sit excommunicationis, hi tales dum delinquunt, aut jejuniis nimiis affligantur, aut acribus verberibus coerceantur, ut sanentur.

Caput XXXI. De Cellerario Monasterii.

Cellerarius Monasterii eligatur de congregatione sapiens, maturus moribus, sobrius, non multum edax, non elatus, non turbulentus, non injuriosus, non tardus, non prodigus, sed timens Deum, qui omni Congregationi sit sicut pater. Curam gerat de omnibus : sine jussione Abbatis nihil faciat. Quae jubentur, custodiat: Fratres non contristet. Si quis autem frater ab eo forte aliquid irrationabiliter postulat, non spernendo eum contristet, sed rationabiliter cum humilitate male petenti deneget.

Animam suam custodiat, memor semper illius Apostolici praecepti, quia “qui bene ministraverit, gradum bonum sibi acquirit.” Infirmorum, infantium, hospitum, pauperumque cum omni sollicitudine curam gerat, sciens sine dubio, quia pro his omnibus in die judicii rationem redditurus est. Omnia vasa Monasterii cunctamque substantiam, ac si altaris vasa sacrata conspiciat. Nihil ducat negligendum : neque avaritiae studeat, neque prodigus sit, aut extirpator substantias Monasterii; sed omnia mensurate faciat, et secundum jussionem Abbatis sui.

Humilitatem ante omnia habeat, et cui substantia non est quae tribuatur, sermo responsionis porrigatur bonus, quia scriptum est: “Sermo bonus super datum optimum.” Omnia quae ei injunxerit Abbas, ipse habeat sub cura sua; a quibus eum prohibuerit, non praesumat. Fratribus constitutam annonam sine aliquo typo vel mora offerat, ut non scandalizentur, memor divini eloquii, quid mereatur “qui scandalizaverit unum de pusillis.” Si Congregatio major fuerit, solatia ei dentur, a quibus adjutus, et ipse aequo animo impleat officium sibi commissum. Horis competentibus dentur quae danda sunt, et petantur quae petenda sunt: ut nemo perturbetur, neque contristetur in domo Dei.

Caput XXXII. De Ferramentis, Vel Rebus Monasterii.

Substantiae Monasterii in ferramentis, vel vestibus, seu quibuslibet rebus, provideat Abbas fratres, de quorum vita et moribus securus sit : et iis singula, ut utile judicaverit, consignet custodienda, atque recolligenda. Ex quibus Abbas Breve teneat: ut dum sibi in ipsa assignata fratres vicissim succedunt, sciat quid dat, aut quid recipit. Si quis autem sordide aut negligenter res Monasterii tractaverit, corripiatur; si non emendaverit, disciplinae regulari subjaceat.

Caput XXXIII. Si Quid Debeant Monachi Proprium Habere.

Praecipue hoc vitium radicitus amputetur de Monasterio, ne quis praesumat aliquid dare aut accipere sine jussione Abbatis, neque aliquid habere proprium, nullam omnino rem, neque codicem, neque tabulas, neque graphium, sed nihil omnino: quippe quibus nec corpora sua, nec voluntates licet habere in propria potestate. Omnia vero necessaria a Patre Monasterii sperare; nec quicquam liceat habere, quod Abbas non dederit aut permiserit. Omniaque omnibus sint communia, ut scriptum est, “nec quisquam suum esse aliquid dicat aut praesumat.” Quod si quisquam hoc nequissimo vitio deprehensus fuerit delectari, admoneatur semel et iterum: si non emendaverit, correctioni subjaceat.

Caput XXXIV. Si Omnes Debeant Aequaliter Necessaria Accipere.

Sicut scriptum est: “Dividebatur singulis, prout cuique opus erat.” Ubi non dicimus, quod personarum (quod absit) acceptio sit, sed infirmitatum consideratio. Ubi qui minus indiget, agat Deo gratias, et non contristetur: qui vero plus indiget, humilietur pro infirmitate, et non extollatur pro misericordia, et ita omnia membra erunt in pace. Ante omnia, ne murmurationis malum pro qualicumque causa, in aliquo qualicumque verbo vel significatione appareat. Quod si deprehensus fuerit quis, districtiori disciplinae subdatur.

Capita 28-34 Chapters 28-34