×

Ми використовуємо файли cookie, щоб зробити LingQ кращим. Відвідавши сайт, Ви погоджуєтесь з нашими cookie policy.

image

Mille Fabulae, Fabulae 41-60

Fabulae 41-60

41) Vulpes Sine Cauda

In foveam incidit vulpecula et inde, cauda detruncata, occurrit multis vulpeculis. Quas cum indignabunde conspexerat, inquit, “Fraterculi, quo vaditis?” “Ad leonis basilicam eundum est nobis,” respondebant. “Ad leonis basilicam?” inquit vulpes. “Profecto, ego ab ea nuperrime redii, et mos iamiam novellus est ut omnes ferae detruncent caudas.” Quibus auditis, illico detruncabant illae suas caudas. Quas cum vidit vulpes, irrisit et consolabatur se socios, si non periculi, saltem pudoris, creavisse.

Solamen miseris est socios habuisse doloris.

42) Vulpes et Maeander Fluvius

Vulpes ad Maeandrum fluvium aliquando, ut ex eo potarent, convenere sed, cum magno impetu flueret aqua, mutuo sese compellentes, ingredi non audebant. Quo viso, illarum una, in medium prodiens, ut ceteras simul contemneret earumque timorem irrideret et se prae cunctis animosam ostenderet, audacter in undas desilivit. Aquarum vero impetu eam in medium proripiente, ceterae in ripa stantes, sic eam sunt allocutae, “Ne nos derelinquas, sed reversa demonstra, qua ingressis tuto liceat bibere.” At illa, dum ab undis raperetur, “Responsum,” ait, “mihi est Miletum deferendum; id eo ferre volo; cum revertar, introitum vobis demonstrabo.”

In eos, qui per iactantiam sibi ipsis creant pericula, est haec fabula.

43) Vulpes, Vultur et Ostrea

Vultur olim ostream grandem invenerat. At, cum testa durior praedam clauderet, ille famem suam explere frustra conatur. A vulpe ergo consilium idoneum petit. Quae, pariter dapis delicatae appetens, “Operam omnem tuam,” inquit, “misere perdideris, si domum corneam rostro frangere velis. Sed alte in auras evola, quantum potes; hinc durum corticem in istam rupem mitte. Facile frangetur et apertam dapem offeret.” Ille stultus his monitis ultro paruit. At vulpes dolosa, postquam ostream carcere suo liberatam videt, hanc vorat et, conchas tantum vulturi linquens, fugit.

Fabula docet imprudenter hos consuli, ad quos consilii fructus redire potest.

44) Vulpes et Avis Terraneola

Avis, quam rustici terraneolam dicunt, scilicet quia in terra nidum componit, forte vulpeculae improbae occucurrit. Qua visa, pennis altius se sustulit. “Salve,” inquit illa; “cur, obsecro, me fugisti? Quasi non abunde mihi cibus in prato sit, grilli, scarabaei, locustarum copia. Nihil est quod metuas. Ego, propter mores quietos tuos et vitam probam, multum te diligo.” Respondit cantrix, “Tu quidem bene praedicas. In campo non par; sublimis tibi par sum. Quin sequere; hic salutem meam tibi committo.”

45) Vulpes, Corvus et Gallus

Corvus aliquando et vulpes coniuncti fuerunt. Cum esurirent, excogitat hanc fraudem vulpes. Induit cucullam et procumbit in genua et librum ante se collocat et priores pedes tamquam manus una cum oculis in caelum tollit, quasi deplorans prioris vitae delicta et veniam deprecans, et divinam misericordiam implorans. Venit igitur ad gallinarum cohortem corvus et mira narrat de religione vulpis, deque illius salutari doctrina, deque vitae emendatione et sanctitate. “Sed quid opus est,” inquit, “verbis? Paululum in hoc nemusculum progressae, ipsae aspiciatis optimam vulpeculam iam cultui divino et adorationi vacantem.” Movebantur oratione corvi stolidae aves et sequi hunc incipiebant cum gallus, fraude animadeversa, revocat illas ac monet viderent qui ipsas a quo ad quem abduceret.

Cui credas, videto.

46) Vulpes Pacem Annuntians

Vulpes olim gallum in arbore residentem vidit. “Descende et huc veni,” inquit vulpes, “tecum de multis rebus colloquium habere volo; iamdiu in unum non convenimus.” “Benigne,” respondet gallus, “mea tamen sententia hic tutior sum.” “Nonne tu novum edictum audivisti?” vulpes inquit; “omnia enim animalia inter se pacem decreverunt, et nunc nos omnes in amicitia et concordia vivimus.” Gallus nihil respondet at intente in silvam distantem oculos divertit. “Quid tam intente prospicis?” vulpes rogat. “Nisi fallor, video canes venaticos huc rapide currentes,” gallus respondet. “Si hoc verum est,” vulpes inquit, “ego quam celerrime hinc me recipiam.” “Noli festinare,” exclamat gallus, “sed hic parumper mane. Nonne omnia animalia pacem inter se agunt?” “Id verum est,” vulpes inquit, “at fortasse catuli edictum nondum acceperunt.”

47) Vulpes a Gallo Auxilium Implorans

Famelica vulpes, ut fraude gallum gallinaceum quem conspexerat allicere ad se atque capere posset, humi se prosternit et alterum oculum comprimit, cum miserabili querimonia et imploratione auxilii a gallo, sibi qui eximeret spinam de oculo, cui illa paulo ante vadenti per sentes infixa esset. Gallus, intellecto dolo, “Non ego medicus sum,” inquit, “et si incautius ad oculos forte unguiculos admoverim, periculum fuerit, ne calcaribus meis etiam sanus oculus laedatur. Sed paululum exspectare si vis, ego domum nostram advolabo, et inde qui tibi medeatur accersam.” Vulpes et ipsa sentiebat dolose agere gallum; se igitur pati velle ait quod necesse sit, nam saepe audivisse, multis medicis utendum non esse.

48) Vulpes Vincta et Gallus

Rusticus vulpi tetenderat laqueos, quae ei plurimam gallinam devoraverat. In quos illa incurrit; capta, rogavit gallum, a quo solo visa fuerat, ut opem ferret ut posset exire; super omnia, ne quid de se hero aperiret. Pollicetur gallus quantum poscebat et, properato gressu, domum reversus, infidae nil fidei servaturus, hero nuntiat cecidisse vulpem in casses vinctamque teneri. Is, gestiens securi, armatus currit ad locum. Quo viso, vulpes, proditam se intellegens, “O me stolidam,” dicebat, “quae gallum, cuius olim tot feminas strangulavi ac devoravi, putavi mihi fore amicum fidumque.”

49) Vulpes, Gallus, et Villicus

Vulpes aliquando, sustinens famem, ivit ad villam quandam, et veniens ante gallum dicebat ei, “O domine mi galle, quam pulchram vocem habebat pater tuus! Nam ego, volens audire vocem tuam, veni huc. Unde rogo te ut canas alta voce, ut audiam utrum tu an pater tuus pulchriorem habeat vocem.” Tunc gallus cum elatione, clausis oculis, coepit cantare. At vulpes, insiliens in eum, portabat eum in silvam. Tunc homines illius villae, insequentes eam dicebant, “Vulpes portat gallum nostrum!” Audiens haec, gallus dixit vulpi, “Audis quid dicunt villani? Dic ergo illis: meum gallum, non vestrum, porto.” Tunc vulpes, dimittens gallum ex ore, “Meum,” ait, “gallum porto, non vestrum.” Gallus autem, volans in arborem, dicebat, “Mentiris, domina mea; ipsorum sum, non tuus.”

50) Vulpes a Rustico Capta

Vulpes, capta a rustico cuius quam plurimas gallinas occiderat, blandis eum verbis orabat ut se dimitteret, persancte iurans nullum ulterius damnum se illi illaturam. Cui rusticus “Ignoscerem,” inquit, “tibi perlibenter et te incolumem dimitterem, nisi te subdolum et fidefragum animal cognoscerem. A mortua nullum mihi detrimentum inferri posse, certo scio; a viva vero subdubito.”

51) Vulpes Mortem Simulans et Agricola

Vulpes callida in fundum quemdam noctu venit. Ibi multos pullos et gallinas devoravit. Tum autem eadem rima, qua inierat, reverti non poterat. Prima luce agricola fundum circumire coepit. Multas gallinas, quas nocte priore viderat, reperire non potest. Mox autem vulpem aspexit, quae humi quasi mortua iacebat. Itaque caudam vulpis arripit; deinde animal super murum deicit. Vulpes autem simul ac humum attigit, sine mora prosiluit. Et priusquam agricola se receperat, callidum animal in tutum pervenit.

52) Vulpes Mortem Simulans et Canis

Vulpes, simulans se defunctam ut aves ad se tanquam ad cadaver accedentes interciperet, luto oblita, in quodam agro resupina iacebat, exspectans cornices, corvos et huiusmodi rapaces volucres, quas devoraret, cum superveniens canis eam mordicus captam coepit dentibus lacerare. Quod illa animadvertens, “Digna,” inquit, “patior, nam dum fraudibus aves capere studeo, ab alio capta sum.”

53) Vulpes et Taxus

Vulpes, cum debuisset suspendi et taxus eam duceret ad curiam leonis, facta confessione de omnibus peccatis, eodem die vidit gallinas iuxta domum cuiusdam hominis. Et taxo ait, “Illa est via qua incedere debemus, scilicet iuxta domum illam quam videmus.” Cui taxus respondit, “Misera, hodie confessionem mihi fecisti de cunctis peccatis tuis, et confessa eo quod multas gallinas devorasti, et promisisti Deo in manu mea quod de cetero abstineres.” Cui vulpes ait, “Verum dicis, sed ego tradideram oblivioni.”

54) Vulpes et Mulieres

Vulpes, iuxta villam quandam transiens, conspexit catervam mulierum plurimas gallinas, opipare assatas, alto silentio comedentem. Ad quas conversa, “Qui clamores,” inquit, “et canum latratus contra me essent, si ego facerem quod vos facitis!” Cui respondens quaedam anus, “Pessima animalium,” inquit, “nos quae nostra sunt comedimus; tu aliena furaris.”

55) Vulpes et Vir Fluctus Numerans

Homo quidam in litore sedens ad fluctuosum mare fluctus numerabat. Cum vero subinde erraret, graviter id ferre et excruciari, donec adstans vulpes ei diceret, “Quid laboras, mi homo, eorum causa qui praeterierant? Eos qui hinc oriuntur numerare incipere, illis neglectis, oportet.”

56) Vulpes et Asinus Pelle Leonis Indutus

Asinus, pelle leonis indutus, per nemora, reliqua bruta perterrens, vagabatur. Vulpe autem conspecta, ipsi quoque timorem iniicere conatus est. Sed haec, ubi casu eius vocem audivit, “Scias velim,” inquit, “quod et ego te sane pertimuissem, nisi rudentem audivissem.”

57) Vulpes et Vermiculus

Emersus de sterquilinio, vermis coepit profiteri apud animantes se esse medicum summum, neque cedere Paeoni, deorum medico, usu et experientia artis. Quem rugis deformem et nutantem intuita, vulpes “Medice,” inquit, “teipsum curare prius atque ita profiteri artem debueras.”

58) Vulpes et Pardus

Vulpes et pardus de pulchritudine concertabant et, pardo suam pellem versicolorem extollente, vulpes, cum suam praeponere non possit, dicebat pardo, “At quanto ego sum speciosior et quam longe formosior, quae non corpus, sed animum versicolorem et variis notis insignem sortita sum!”

59) Vulpes et Catus

Contrahebant inter se amicitias catus et vulpes, cui vulpes astutiarum suarum grandem recensebat numerum. Catus replicuit, “Ast ego uno tantum consilio et, quod Natura ad meipsum praeservandum suggessit, contentus sum.” Inter haec, odoram canum vim appropinquantium audiunt. Catus confestim altissimos arboris scandebat ramos et secure despectans sedebat. Vulpes autem et hic et illic trepide currebat et, nulla aufugiendi spe relicta, nulla uspiam latebra inventa, a canibus apprehensa laceratur.

60) Vulpes, Agnus, et Canis

Vulpes, in ovium gregem ingressa, quo tempore agni lactentes erant, ex iis unum arreptum deosculari fingebat. Quapropter a cane quidnam faceret interrogata, “Nutricor ipsum,” ait, “cum eoque me oblecto.” At ille, “Nisi agnum extemplo dimittis, quae sunt canum propria, in te exeram.”

Fabulae 41-60 Stories 41-60 Verhalen 41-60 Оповідання 41-60

41) Vulpes Sine Cauda 41) A Fox Without a Tail

In foveam incidit vulpecula et inde, cauda detruncata, occurrit multis vulpeculis. The fox fell into a pit, and from there, his tail got cut off, and he met many foxes. Quas cum indignabunde conspexerat, inquit, “Fraterculi, quo vaditis?” “Ad leonis basilicam eundum est nobis,” respondebant. When he had beheld them with indignation, he said, "Little brothers, where are you going?" "We must go to the Lion's Cathedral," they replied. “Ad leonis basilicam?” inquit vulpes. "At the lion's hall?" said the fox. “Profecto, ego ab ea nuperrime redii, et mos iamiam novellus est ut omnes ferae detruncent caudas.” Quibus auditis, illico detruncabant illae suas caudas. "Actually, I just got back from it, and it's a good idea to cut off the tails of all the wild animals." When they heard this, they immediately cut off their tails. Quas cum vidit vulpes, irrisit et consolabatur se socios, si non periculi, saltem pudoris, creavisse. When he saw these foxes, he laughed and consoled himself that he had created, if not danger, at least embarrassment for his comrades.

Solamen miseris est socios habuisse doloris. It is a comfort to the poor that they have had companions in pain.

42) Vulpes et Maeander Fluvius 42) Foxes and Maeander River

Vulpes ad Maeandrum fluvium aliquando, ut ex eo potarent, convenere sed, cum magno impetu flueret aqua, mutuo sese compellentes, ingredi non audebant. The foxes sometimes met at the Maeander river, that they might drink from it, but when the water flowed with a great rush, forcing each other, they did not dare to enter. Quo viso, illarum una, in medium prodiens, ut ceteras simul contemneret earumque timorem irrideret et se prae cunctis animosam ostenderet, audacter in undas desilivit. When he saw this, one of them, coming out into the middle, so as to despise the others at the same time, and to mock their fear, and to show herself bolder than all, leaped boldly into the waves. Aquarum vero impetu eam in medium proripiente, ceterae in ripa stantes, sic eam sunt allocutae, “Ne nos derelinquas, sed reversa demonstra, qua ingressis tuto liceat bibere.” At illa, dum ab undis raperetur, “Responsum,” ait, “mihi est Miletum deferendum; id eo ferre volo; cum revertar, introitum vobis demonstrabo.” But when the waters rushed her in the middle, the others standing on the bank, they addressed her in this way, "Do not leave us, but show us back, by which you may safely enter and drink." But she, while she was being carried away by the waves, said, "The answer," she said, "is to be carried to Miletus for me; I want to bring it to him; when I return, I will show you the entrance.

In eos, qui per iactantiam sibi ipsis creant pericula, est haec fabula. This is the story of those who, by boasting, create dangers for themselves.

43) Vulpes, Vultur et Ostrea 43) Foxes, Vultures and Oysters

Vultur olim ostream grandem invenerat. A vulture once found a large oyster. At, cum testa durior praedam clauderet, ille famem suam explere frustra conatur. But when a harder shell closed the prey, he tried in vain to satisfy his hunger. A vulpe ergo consilium idoneum petit. From the fox, therefore, he asks for suitable advice. Quae, pariter dapis delicatae appetens, “Operam omnem tuam,” inquit, “misere perdideris, si domum corneam rostro frangere velis. Which, at the same time desiring to be given a delicacy, "You will lose all your work," said he, "if you want to break the horned house with your beak." Sed alte in auras evola, quantum potes; hinc durum corticem in istam rupem mitte. But fly as high into the air as you can; From here throw the hard bark on that rock. Facile frangetur et apertam dapem offeret.” Ille stultus his monitis ultro paruit. It will break easily and offer an open bite.” He, the fool, responded to these warnings. At vulpes dolosa, postquam ostream carcere suo liberatam videt, hanc vorat et, conchas tantum vulturi linquens, fugit. But the treacherous fox, when he sees the otter freed from its prison, devours it and, leaving only the shells to the vulture, flees.

Fabula docet imprudenter hos consuli, ad quos consilii fructus redire potest. The fable teaches that these consuls are unwise, to whom the fruits of the plan may return.

44) Vulpes et Avis Terraneola 44) Foxes and Birds of Prey

Avis, quam rustici terraneolam dicunt, scilicet quia in terra nidum componit, forte vulpeculae improbae occucurrit. The bird, which the country people call the ground bird, because it builds its nest in the ground, happened to meet a vile fox. Qua visa, pennis altius se sustulit. When he saw this, he raised his feathers higher. “Salve,” inquit illa; “cur, obsecro, me fugisti? "Hello," said she; “Why, please, did you run away from me? Quasi non abunde mihi cibus in prato sit, grilli, scarabaei, locustarum copia. As if there were not plenty of food for me in the meadow, plenty of crickets, beetles, and lobsters. Nihil est quod metuas. There is nothing to fear. Ego, propter mores quietos tuos et vitam probam, multum te diligo.” Respondit cantrix, “Tu quidem bene praedicas. I, because of your quiet manners and life-like life, love you very much. The singer replied, “You preach well indeed. In campo non par; sublimis tibi par sum. Not equal in the field; I am a great match for you. Quin sequere; hic salutem meam tibi committo.” Why not follow; Here I commit my salvation to you."

45) Vulpes, Corvus et Gallus 45) The fox, the crow and the rooster

Corvus aliquando et vulpes coniuncti fuerunt. The raven and the fox were once united. Cum esurirent, excogitat hanc fraudem vulpes. When they were hungry, the foxes devised this trick. Induit cucullam et procumbit in genua et librum ante se collocat et priores pedes tamquam manus una cum oculis in caelum tollit, quasi deplorans prioris vitae delicta et veniam deprecans, et divinam misericordiam implorans. He puts on a hood and prostrates on his knees and places a book in front of him and raises his former feet like hands together with his eyes to heaven, as if deploring the offenses of his former life and imploring forgiveness and imploring divine mercy. Venit igitur ad gallinarum cohortem corvus et mira narrat de religione vulpis, deque illius salutari doctrina, deque vitae emendatione et sanctitate. “Sed quid opus est,” inquit, “verbis? Paululum in hoc nemusculum progressae, ipsae aspiciatis optimam vulpeculam iam cultui divino et adorationi vacantem.” Movebantur oratione corvi stolidae aves et sequi hunc incipiebant cum gallus, fraude animadeversa, revocat illas ac monet viderent qui ipsas a quo ad quem abduceret.