×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

De Imitatione Christi, De Imitatione Christi: Liber Secundus 9-12

De Imitatione Christi: Liber Secundus 9-12

Cap. 9. De carentia omnis solatii.

1. Non est grave humanum contemnere solatium, cum adest divinum. Magnum est, et valde magnum, tam humano quam divino posse carere solatio et pro amore Dei libenter exilium cordis velle sustinere et in nullo se ipsum quærere, nec ad proprium meritum respicere. Quid magis es, si hilaris si, et devotus adveniente gratia? Optabilis cunctis hæc hora. Satis suaviter equitat quem gratia Dei portat. Et quid mirum si onus non sentit, qui portatur ab Omnipotente, et ducitur a summo Ductore?

2. Libenter aliquid habemus pro solatio, et homo difficulter exuitur a se ipso. Vicit sanctus Laurentius sæculum, cum Summo Sacerdote, quia omne, quod in mundo delectabile videbatur despexit, et Dei Summum Sacerdotem Sixtem, quem maxime diligebat, pro amore Christi etiam a se tolli clementer ferebat. Amore igitur Creatoris amorem hominis superavit, et pro humano solatio divinum beneplacitum magis elegit. Ita et tu aliquem necessarium, et dilectum amicum pro amore Dei disce relinquere. Nec graviter feras cum ab amico fueris derelictus, sciens quoniam oportet nos omnes tandem ab invicem separari.

3. Multum et diu oportet hominem in se ipso certare, antequam discat se ipsum plene superare, et totum affectum suum plene in Deum trahere. Quando homo stat super se ipsum, facile labitur ad consolationes humanas. Sed verus Christi amator, et studiosus sectator virtutum non cadit super illas consolationes, nec quærit tales sensibiles dulcedines. Sed magis fortes tentationes et exercitationes, et pro Christo duros sustinere labores.

4. Cum igitur spiritualis consolatio a Deo datur, cum gratiarum actione accipe eam et Dei munus intellige esse, et non tuum meritum et noli extolli. Noli nimium gaudere nec inaniter præsumere, sed esto magis humilior ex dono, cautior quoque et timoratior in cunctis actibus tuis, quoniam transibit hora illa, et sequetur tentatio. Cum ablata fuerit consolatio, non statim desperes, sed cum humilitate, et patientia exspecta cælestem visitationem, quia potens est Deus ampliorem tibi redonare gratiam et consolationem. Istud non est novum, nec alienum viam Dei expertis, quia in magnis sanctis, et in antiquis prophetis suit sæpe alternationis modus.

5. Unde quidam præsente jam gratia dicebat: Ego dixi in abundantia mea non movebor in æternum. Absente autem gratia quid in se fuerit expertus, adjungit dicens: Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. Inter hæc tamen nequaquam desperat, sed instantius Dominum rogat, et dicit: Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprocabor. Denique orationis suæ fructum reportat, et se exauditum testatur dicens: Audivit Dominus et misertus est mei, Dominus factus est adjutor meus. Sed in quo? Convertisti, inquit, planctum meum in gaudium mihi, et circumdedisti me lætitia. Et si sic actum est cum magnis Sanctis, non est desperandum nobis informis et pauperibus, si interdum in frigiditate, et interdum in fervore sumus. Quoniam spiritus venit, et recedit, secundum suæ voluntatis beneplacitum. Unde beatus Job ait: Visitas eum iluculo, et subito probas illum.

6. Super quid igitur sperare possum, aut in quo confidere debeo, nisi in sola magna misericordia Domini, et in sola spe gratiæ cælestis? Sive enim adsint homines boni sive devoti fratres, et amici fideles, sive libri sancti, vel tractatus pulchri, sive dulces cantus et hymni, omnia hæc modicum juvant, et modicum sapiunt, quando sum defertus a gratia, et in propria paupertate relictus. Tunc non est melius remedium quam patientia, et abnegatio mei in voluntate Dei.

7. Nunquam inveni aliquem Religiosum, qui non habuerit interdum gratiæ subtractionem, aut non senserit fervoris diminutionem. Nullus Sanctus fuit tam alte raptus, vel illuminatus, qui prius vel postea non fuerit tentatus. Non enim alta Dei contemplatione dignus est, qui pro Deo non est exercitatus aliqua tribulatione. Solet enim sequentis consolationis tribulatio præcedens esse signum. Nam tentationibus probatis cælestis promittitur consolatio. Qui vicerit, inquit, dabo ei edere de ligno vitæ.

8. Datur etiam consolatio divina, ut homo fortior sit ad sustinendum adversa. Sequitur etiam tentatio, ne se elevet de bono. Non dormit diabolus, nec caro adhuc mortua est. Ideo non cesses te præparare ad certamen, quia a dextris et a sinistris sunt hostes qui nunquam quiescunt.

Cap. 10. De gratitudine progratia Dei.

1. Quid quæris quietem, cum natus sis ad laborem, ad patientiam magis quam ad consolationem, et ad crucem portandam magis quam ad lætitiam? Quis etiam sæcularium non libenter consoltionem et lætitiam spiritualiem acciperet, si semper obtinere posset? Excedunt enim spirituales consolationes omnes mundi delicias et carnis voluptates. Nam omnes deliciæ mundanæ aut turpes, aut vanæ sunt. Spirituales vero deliciæ solæ sunt jucundæ et honestæ ex virtutibus progenitæ, et a Deo puris infusæ mentibus. Sed istis divnis consolationibus nemo semper pro suo affectu frui valet, quia tempus tentationis non diu cessat.

2. Multum contrariatur supernæ visitationi salsa libertas animi, et magna confidentia sui. Deus benefacit consolatinis gratiam dando, sed homo male facit non statim Deo cum gratiarum actione retribuendo. Et ideo non possunt in nobis dona gratiæ fluere, quia ingrati sumus auctori, nec totum refundimus fontali origini. Semper enim debetur gratia digne gratias agenti sive referenti. Auferetur ab elato, quod dari solet humili.

3. Nolo consolationem quæ mihi auferat compunctionem, nec affecto contemplationem, quæ ducit in elationem. Non enim omne altum sanctum, nec omne desiderium purum, nec omne dulce bonum, nec omne carum gratum Deo. Libenter accepto gratiam unde humilior, et timoratior inveniar atque ad relinquendum me paratior fiam. Doctus dono gratiæ, et eruditus subtractionis verbere non sibi audebit, quidquam boni attribuere, sed potius se pauperem, et nudum confitebitur. Da Deo quidquid Dei est, et tibi adscribe, quod tuum est. Hoc est Deo gratias pro gratia tribue, tibi autem soli culpam, et dignam pœnam pro culpa deberi sentias.

4. Pone te semper ad infimum, et dabitur tibi summum. Nam summum non stat sine infimo. Summi Sancti apud Deum minimi sunt apud se, et quanto gloriosiores, tanto in se humiliores; pleni veritate et gloria cælesti, non vanæ gloriæ cupidi et in Deo fundati et confirmati, nullo modo possunt esse elati. Et qui Deo totum adscribunt quidquid boni acceperunt, gloriam ab invicem non quærunt. Sed gloriam quæ a Deo est volunt, et Deum quærunt in se, et in omnibus Sanctis laudari super omnia cupiunt, et semper in ipsum tendunt.

5. Esto igitur gratus in minimo, et eris dignus majora accipere. Sit tibi minimum pro maximo et contemtibile pro speciali dono. Si dignitas datoris inspicitur, nullum datum parvum aut minus vile videbitur. Non enim parvum est quod a summo Deo donatur, etiam si pœnas et verbera donaverit, gratum esse debet, quia semper pro salute nostra facit quidquid nobis advenire permittit. Qui gratiam Dei retinere desiderat, sit gratus pro gratia Dei data, patiens pro sublata, oret ut reddatur, cautus sit et humilis ne amittat.

Cap. 11. De paucitate amatorum crucis.

1. Habet autem Jesus multos amatores sui regnis cælestis, sed paucos bajulatores suæ crucis. Plures invenit socios mensæ sed paucos abstinentiæ. Omnes volunt cum Christo gaudere, sed pauci volunt aliquid pro ipso sustinere. Multi sequuntur Jesum usque as fractionem panis, sed pauci ad bibendum calicem passionis. Multi miracula ejus venerantur, sed pauci ignominias crucis sequuntur. Multi Jesum diligunt, quamdiu adversa non contingunt. Multi illum laudant et benedicunt, quamdiu consolationes aliquas ab ipso recipiunt. Si autem Jesus se abscondiderit, et modicum eos reliquerit, aut in querimoniam aut in dejectionem nimiam cadunt.

2. Qui autem Jesum propter Jesum, et non propter aliquam suam consolationem propriam diligunt, ipsum in tribulatione, et in angustia cordis, sicut in summa consolatione diligunt, et benedicunt. Et si eis consolationem nunquam dare vellet, ipsum tamen laudarent, et semper gratias agere vellent.

3. O, quantum potest amor Jesu purus, nullo propio commodo vel amore permixtus. Nonne omnes mercenarii sunt dicendi, qui consolationes semper quærunt? Nonne amatores sui magis quam Jesu probantur qui sua commoda vel lucra semper meditantur? Ubi invenitur talis, qui velit servire Deo gratis?

4. Raro invenitur tam spiritualis aliquis qui omnibus sit nudatus. Nam verum spiritu pauperem ab omni creatura nudum quis inveniet? Procul et de omnibus finibus pretium ejus. Si dederit homo omnem substantiam suam, adhuc nihil est. Et si fecerit pœnitentiam magnam, adhuc exiguum est. Et si apprehenderit omnem scientiam, adhuc longe est. Et si habuerit virtutem magnam, et devotionem nimis ardentem, adhuc sibi multum deest. Unum scilicet, quod sibi summe necessarium est. Quid illud? Ut omnibus relictis se relinquat, et a se totaliter exeat, nihilque de privato amore retineat. Cum omnia fecerit quæ facienda noverit, nihil se fecisse sentiat.

5. Non grande ponderet quod grandis extimari possit, sed in veritate fervum inutilem se pronunciet. Sicut veritas ait: Cum feceritis omnia quæ nobis præcepta sunt, adhuc dicite, quia servi inutiles sumus. Tunc vero pauper, et nudus spiritu esse poterit, et cum Propheta dicere: Quia unicus et pauper sum ego. Nemo isto ditior, nemo tam liberior, nemo potentior eo, qui scit se et omnia relinquere et ad infimum se ponere.

Cap. 12. De regia via sanctae crucis.

1. Durus hic multis videtur sermo. Abnego temet ipsum, tolle crucem tuam et sequere Jesum. Sed multo durius erit audire illud extremum verbum: Discedite a me, omnes maledicti, in ignem æternum. Qui enim modo libenter audiunt verbum crucis, et sequuntur, tunc non timebunt ab auditione æternæ damnationis. Hoc signum crucis erit in cælo, cum Dominus ad judicandum venerit. Tunc omnes servi crucis, qui se Crucifixo conformaverunt in vita, ad Christum accedent judicem cum magna fiducia.

2. Quid igitur times tollere crucem, per quam itur ad Regnum? In cruce salus. In cruce vita. In cruce protectio ab hostibus. In cruce robur mentis. In cruce gaudium spiritus. In cruce virtus summa. In cruce perfectio sanctitatis. Non est salus animae, nec spes æternæ vitæ, nisi in cruce. Tolle ergo crucem et sequere Jesum, et ibis in vitam æternam. Præcessit ille bajulans sibi crucem, et mortuus est pro te in cruce, ut tu etiam portes crucem, et mori affectes in cruce. Quia, si commortuus fueris in cruce, etiam cum illo pariter vives, et si socius fueris pœ, socius eris et gloriæ.

3. Ecce in cruce totum jacet, et non est alia via ad vitam, et ad veram et internam pacem, nisi via sanctæ crucis, et quotidianæ mortificationis. Ambula ubi vis, quære quodcumque volueris, et non invenies altiorem viam supra, nec securiorem infra, nisi viam sanctæ crucis. Dispone et ordina omnia secundum velle tuum et videre,et non invenies, nisi semper aliquid pati debere aut sponte aut invite et ita crucem semper invenies. Aut enim in corpore dolorem senties, aut in anima spiritus tribulationem sustinebis.

4. Interdum a Deo relinqueris, interdum a proximo exercitaberis, et quod amplius est sæpe tibimetipsi gravis eris. Nec tamen aliquo remedio vel solatio liberari seu alleviari poteris, sed donec Deus voluerit, oportet ut sustineas. Vult enim Deus ut tribulationem sine consolatione discas pati, et illi totaliter te subjicias et humilior ex tribulatione fias. Nemo ita cordialiter sentit passionem Christi, sicut is cui contigerit similia pati. Crux igitur semper parata est, et ubique te exspectat. Non potes effugere ubicumque cucurreris, quia ubicumque veneris, temetipsum tecum portas, et semper te ipsum invenies. Converte te supra, converte te infra, converte te extra et intra, et in his omnibus invenies crucem, et necese est te ubicumque tenere patientiam, si internam vis habere pacem et perpetuam promereri coronam.

5. Si libenter crucem portas, portabit te, et deducet te ad desideratum finem, ubi scilicet finis patiendi erit. Si invite portas, onus tibi facis, et te ipsum magis gravas, et tamen oportet ut sustineas. Si abjicis unam crucem, aliam proculdubio invenies, et forsitan graviorem.

6. Credis tu evadere, quod nemo mortalium potuit præterire? Quis Sanctorum in mundo sine cruce et tribulatione fuit? Nec enim Dominus noster Jesus Christus una hora sine dolore passionis fuit, quamdiu vixit. Opertebat autem Christum pati, et resurgere a mortuis, et ita intrare in gloriam suam. Et quomodo tu aliam viam crucem quæris, quam hanc regiam, quæ est via sanctæ crucis.

7. Tota vita Christi crux fuit, et martyrium, et tu tibi quæris reqiuem, et gaudium? Erras, erras si aliud quæris quam pati tribulationes, quia tota ista vita mortalis plena est miseriis, et circumsignata crucibus. Et quanto quis altius in spiritu profecerit, tanto gravioes cruces sæpe inveniet, quia exilii sui pœna magis ex amore crescit.

8. Sed tamen iste sic multipliciter afflictus, non est sine lavamine consolationis, quia fructum magnum sibi sentit accrescere ex sufferentia suæ crucis. Nondum sponte illi se subjicit, omne onus tribulationis in fiduciam divinæ consolationis convertitur. Et quanto caro magis per tribulationem atteritur, tanto amplius spiritus per internam consolationem roboratur. Et nonnunquam in tantum confortatur ex affectu tribulationis, et adversitatis ob amorem conformitatis crucis Christi, ut non sine dolore, et tribulatione esse vellet, quoniam se tantum acceptiorem Deo reddit, quanto dura, et graviora plura pro eo ferre poterit. Non est istud virtus hominis, sed gratia Christi, quæ tanta potest, et agit in carne fragili, ut quod naturaliter semper abhorret et fugit, hoc fervore spiritus aggrediatur et diligat.

9. Non est secundum hominem crucem portare, crucem amare, corpus castigare, et servituti subjicere, honores fugere, contumelias libenter sustinere, se ipsum despicere, et despici optare, adversa quæquæ cum damnis perpeti, et nihil prosperitatis in hoc mundo desiderare. Si ad te ipsum respicis, nihil hujusmodi ex te poteris. Sed si in Domino confidis, dabitur tibi fortitudo de cælo, et subjicientur ditioni tuæ mundus et caro, sed nec inimicum diabolum timebis, si fueris fide armatus, et cruce Jesu signatus.

10. Pone ergo te sicut fidelis et bonus servus Christi ad portandum viriliter crucem Domini tui pro te ex amore crucifixi. Præpara te ad toleranda multa adversa, et varia incommoda in hac misera vita, quia sic tecum erit ubicumque, et sic revera eum invenies ubicumque latueris. Oportet te ita esse, et non est remedium evadendi a tribulatione malorum, et dolore, quam ut te patiaris. Calicem Domini affectanter bibe, si amicus ejus esse, et partem cum eo habere desideras. Consolationes Deo committe, faciat ipse cum talibus sicut sibi magis placuerit. Tu vero pone te ad sustinendum tribulatones, et reputa eas maximas consolationes, quia non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis, promerendam, etiam si omnes solus posses sustinere.

11. Quando ad hoc veneris, quod tribulatio tibi dulcis erit et sapiet pro Christo, tunc bene tecum esse exstima, quia invenisti paradisum in terra. Quamdiu tibi pati grave est et fugere quæris, tamdiu male habebis, et sequentur te ubique tribulationes.

12. Si ponis te ad quod esse debes, videlicet ad patiendum, et moriendum, fiet cito melius, et pacem invenies. Etiamsi raptus fueris in tertium cælum cum Paulo, non es propterea securus de nullo malo sustinendo. Ego, inquit Jesus, ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati. Pati ergo tibi remanet, si Deum diligere, et perpetue illi servire placeat.

13. Utinam dignus esses, pro nomine Jesu aliqud pati, quam magna gloria remaneret tibi, quanta exultatio omnibus Sanctis Dei, quanta ædificatio esset proximi. Nam patientiam omnes commendant, quamvis pauci pati velint. Merito deberes modicum pati pro Christo, cum multi graviora patiantur pro mundo.

14. Scias pro certo, quia morientem te oportet ducere vitam. Et quanto unusquisque plus sibi moritur, tanto Deo magis vivere incipit. Nemo aptus est ad comprehendendum cælestia, nisi se submiserit ad portandum pro Christo adversa. Nihil Deo acceptius, nihil tibi salubrius in mundo isto, quam libenter pati pro Christo. Et si eligendum tibi esset, magis optare deberes pro Christo adversa pati, quam multis consolationibus recreari, quia Christo similior esses, et omnibus Sanctis conformior. Non enim stat meritum nostrum et profectus status nostri in multis sensualitatibus, et consolationibus, sed potius in magnis gravitatibus et tribulationibus perferendis.

15. Si quidem aliquid melius et utilius saluti hominum quam pati fuisset, Christus utique verbo et exemplo ostendisset. Nam et se sequentes discipulos omnesque eum sequi cupientes, manifeste ad crucem portandam hortatur, et dicit: Si quis vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Omnibus ergo perlectis et scrutatis sit ista finalis conclusio: quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. Amen.


De Imitatione Christi: Liber Secundus 9-12 On the Imitation of Christ: Second Book 9-12

Cap. 9. De carentia omnis solatii.

1\\. Non est grave humanum contemnere solatium, cum adest divinum. Magnum est, et valde magnum, tam humano quam divino posse carere solatio et pro amore Dei libenter exilium cordis velle sustinere et in nullo se ipsum quærere, nec ad proprium meritum respicere. Quid magis es, si hilaris si, et devotus adveniente gratia? Optabilis cunctis hæc hora. Satis suaviter equitat quem gratia Dei portat. Et quid mirum si onus non sentit, qui portatur ab Omnipotente, et ducitur a summo Ductore?

2\\. Libenter aliquid habemus pro solatio, et homo difficulter exuitur a se ipso. Vicit sanctus Laurentius sæculum, cum Summo Sacerdote, quia omne, quod in mundo delectabile videbatur despexit, et Dei Summum Sacerdotem Sixtem, quem maxime diligebat, pro amore Christi etiam a se tolli clementer ferebat. St. Lawrence conquered the world, with the High Priest, because he despised everything that seemed to be pleasing in the world, and God's High Priest Sixtus, whom he loved most, for the love of Christ, even mercifully suffered to be taken from him. Amore igitur Creatoris amorem hominis superavit, et pro humano solatio divinum beneplacitum magis elegit. Ita et tu aliquem necessarium, et dilectum amicum pro amore Dei disce relinquere. Nec graviter feras cum ab amico fueris derelictus, sciens quoniam oportet nos omnes tandem ab invicem separari.

3\\. Multum et diu oportet hominem in se ipso certare, antequam discat se ipsum plene superare, et totum affectum suum plene in Deum trahere. A man must struggle within himself for a long time, before he learns to fully overcome himself, and to draw his whole affection fully towards God. Quando homo stat super se ipsum, facile labitur ad consolationes humanas. Sed verus Christi amator, et studiosus sectator virtutum non cadit super illas consolationes, nec quærit tales sensibiles dulcedines. But a true lover of Christ, and a diligent follower of the virtues, does not fall upon those consolations, nor does he seek such sensible sweets. Sed magis fortes tentationes et exercitationes, et pro Christo duros sustinere labores.

4\\. Cum igitur spiritualis consolatio a Deo datur, cum gratiarum actione accipe eam et Dei munus intellige esse, et non tuum meritum et noli extolli. Noli nimium gaudere nec inaniter præsumere, sed esto magis humilior ex dono, cautior quoque et timoratior in cunctis actibus tuis, quoniam transibit hora illa, et sequetur tentatio. Cum ablata fuerit consolatio, non statim desperes, sed cum humilitate, et patientia exspecta cælestem visitationem, quia potens est Deus ampliorem tibi redonare gratiam et consolationem. Istud non est novum, nec alienum viam Dei expertis, quia in magnis sanctis, et in antiquis prophetis suit sæpe alternationis modus.

5\\. Unde quidam præsente jam gratia dicebat: Ego dixi in abundantia mea non movebor in æternum. Absente autem gratia quid in se fuerit expertus, adjungit dicens: Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. Inter hæc tamen nequaquam desperat, sed instantius Dominum rogat, et dicit: Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprocabor. Denique orationis suæ fructum reportat, et se exauditum testatur dicens: Audivit Dominus et misertus est mei, Dominus factus est adjutor meus. Sed in quo? Convertisti, inquit, planctum meum in gaudium mihi, et circumdedisti me lætitia. Et si sic actum est cum magnis Sanctis, non est desperandum nobis informis et pauperibus, si interdum in frigiditate, et interdum in fervore sumus. Quoniam spiritus venit, et recedit, secundum suæ voluntatis beneplacitum. Unde beatus Job ait: Visitas eum iluculo, et subito probas illum.

6\\. Super quid igitur sperare possum, aut in quo confidere debeo, nisi in sola magna misericordia Domini, et in sola spe gratiæ cælestis? Sive enim adsint homines boni sive devoti fratres, et amici fideles, sive libri sancti, vel tractatus pulchri, sive dulces cantus et hymni, omnia hæc modicum juvant, et modicum sapiunt, quando sum defertus a gratia, et in propria paupertate relictus. Tunc non est melius remedium quam patientia, et abnegatio mei in voluntate Dei.

7\\. Nunquam inveni aliquem Religiosum, qui non habuerit interdum gratiæ subtractionem, aut non senserit fervoris diminutionem. Nullus Sanctus fuit tam alte raptus, vel illuminatus, qui prius vel postea non fuerit tentatus. Non enim alta Dei contemplatione dignus est, qui pro Deo non est exercitatus aliqua tribulatione. Solet enim sequentis consolationis tribulatio præcedens esse signum. Nam tentationibus probatis cælestis promittitur consolatio. Qui vicerit, inquit, dabo ei edere de ligno vitæ.

8\\. Datur etiam consolatio divina, ut homo fortior sit ad sustinendum adversa. Sequitur etiam tentatio, ne se elevet de bono. Non dormit diabolus, nec caro adhuc mortua est. Ideo non cesses te præparare ad certamen, quia a dextris et a sinistris sunt hostes qui nunquam quiescunt.

Cap. 10. De gratitudine progratia Dei.

1\\. Quid quæris quietem, cum natus sis ad laborem, ad patientiam magis quam ad consolationem, et ad crucem portandam magis quam ad lætitiam? Why do you seek rest, when you were born for labor, for patience rather than for comfort, and for carrying the cross rather than for joy? Quis etiam sæcularium non libenter consoltionem et lætitiam spiritualiem acciperet, si semper obtinere posset? Excedunt enim spirituales consolationes omnes mundi delicias et carnis voluptates. Nam omnes deliciæ mundanæ aut turpes, aut vanæ sunt. Spirituales vero deliciæ solæ sunt jucundæ et honestæ ex virtutibus progenitæ, et a Deo puris infusæ mentibus. Sed istis divnis consolationibus nemo semper pro suo affectu frui valet, quia tempus tentationis non diu cessat. But no one is always able to enjoy these divine consolations for his own affection, because the time of temptation does not cease for long.

2\\. Multum contrariatur supernæ visitationi salsa libertas animi, et magna confidentia sui. The salty freedom of the mind, and the great self-confidence, are much opposed to the heavenly visitation. Deus benefacit consolatinis gratiam dando, sed homo male facit non statim Deo cum gratiarum actione retribuendo. Et ideo non possunt in nobis dona gratiæ fluere, quia ingrati sumus auctori, nec totum refundimus fontali origini. Semper enim debetur gratia digne gratias agenti sive referenti. Auferetur ab elato, quod dari solet humili.

3\\. Nolo consolationem quæ mihi auferat compunctionem, nec affecto contemplationem, quæ ducit in elationem. Non enim omne altum sanctum, nec omne desiderium purum, nec omne dulce bonum, nec omne carum gratum Deo. Libenter accepto gratiam unde humilior, et timoratior inveniar atque ad relinquendum me paratior fiam. Doctus dono gratiæ, et eruditus subtractionis verbere non sibi audebit, quidquam boni attribuere, sed potius se pauperem, et nudum confitebitur. Da Deo quidquid Dei est, et tibi adscribe, quod tuum est. Hoc est Deo gratias pro gratia tribue, tibi autem soli culpam, et dignam pœnam pro culpa deberi sentias.

4\\. Pone te semper ad infimum, et dabitur tibi summum. Nam summum non stat sine infimo. Summi Sancti apud Deum minimi sunt apud se, et quanto gloriosiores, tanto in se humiliores; pleni veritate et gloria cælesti, non vanæ gloriæ cupidi et in Deo fundati et confirmati, nullo modo possunt esse elati. Et qui Deo totum adscribunt quidquid boni acceperunt, gloriam ab invicem non quærunt. Sed gloriam quæ a Deo est volunt, et Deum quærunt in se, et in omnibus Sanctis laudari super omnia cupiunt, et semper in ipsum tendunt.

5\\. Esto igitur gratus in minimo, et eris dignus majora accipere. Sit tibi minimum pro maximo et contemtibile pro speciali dono. Si dignitas datoris inspicitur, nullum datum parvum aut minus vile videbitur. Non enim parvum est quod a summo Deo donatur, etiam si pœnas et verbera donaverit, gratum esse debet, quia semper pro salute nostra facit quidquid nobis advenire permittit. For it is not a small thing that is given by God on high, even if he gives punishments and lashes, he must be grateful, because he always does for our salvation whatever he allows to happen to us. Qui gratiam Dei retinere desiderat, sit gratus pro gratia Dei data, patiens pro sublata, oret ut reddatur, cautus sit et humilis ne amittat.

Cap. 11. De paucitate amatorum crucis.

1\\. Habet autem Jesus multos amatores sui regnis cælestis, sed paucos bajulatores suæ crucis. Plures invenit socios mensæ sed paucos abstinentiæ. Omnes volunt cum Christo gaudere, sed pauci volunt aliquid pro ipso sustinere. Multi sequuntur Jesum usque as fractionem panis, sed pauci ad bibendum calicem passionis. Multi miracula ejus venerantur, sed pauci ignominias crucis sequuntur. Multi Jesum diligunt, quamdiu adversa non contingunt. Multi illum laudant et benedicunt, quamdiu consolationes aliquas ab ipso recipiunt. Si autem Jesus se abscondiderit, et modicum eos reliquerit, aut in querimoniam aut in dejectionem nimiam cadunt.

2\\. Qui autem Jesum propter Jesum, et non propter aliquam suam consolationem propriam diligunt, ipsum in tribulatione, et in angustia cordis, sicut in summa consolatione diligunt, et benedicunt. Et si eis consolationem nunquam dare vellet, ipsum tamen laudarent, et semper gratias agere vellent.

3\\. O, quantum potest amor Jesu purus, nullo propio commodo vel amore permixtus. Nonne omnes mercenarii sunt dicendi, qui consolationes semper quærunt? Nonne amatores sui magis quam Jesu probantur qui sua commoda vel lucra semper meditantur? Ubi invenitur talis, qui velit servire Deo gratis?

4\\. Raro invenitur tam spiritualis aliquis qui omnibus sit nudatus. Nam verum spiritu pauperem ab omni creatura nudum quis inveniet? Procul et de omnibus finibus pretium ejus. Si dederit homo omnem substantiam suam, adhuc nihil est. Et si fecerit pœnitentiam magnam, adhuc exiguum est. Et si apprehenderit omnem scientiam, adhuc longe est. Et si habuerit virtutem magnam, et devotionem nimis ardentem, adhuc sibi multum deest. Unum scilicet, quod sibi summe necessarium est. Quid illud? Ut omnibus relictis se relinquat, et a se totaliter exeat, nihilque de privato amore retineat. Cum omnia fecerit quæ facienda noverit, nihil se fecisse sentiat. When he has done all that he knows how to do, let him feel that he has done nothing.

5\\. Non grande ponderet quod grandis extimari possit, sed in veritate fervum inutilem se pronunciet. Sicut veritas ait: Cum feceritis omnia quæ nobis præcepta sunt, adhuc dicite, quia servi inutiles sumus. Tunc vero pauper, et nudus spiritu esse poterit, et cum Propheta dicere: Quia unicus et pauper sum ego. Nemo isto ditior, nemo tam liberior, nemo potentior eo, qui scit se et omnia relinquere et ad infimum se ponere.

Cap. 12. De regia via sanctae crucis.

1\\. Durus hic multis videtur sermo. Abnego temet ipsum, tolle crucem tuam et sequere Jesum. Sed multo durius erit audire illud extremum verbum: Discedite a me, omnes maledicti, in ignem æternum. Qui enim modo libenter audiunt verbum crucis, et sequuntur, tunc non timebunt ab auditione æternæ damnationis. Hoc signum crucis erit in cælo, cum Dominus ad judicandum venerit. Tunc omnes servi crucis, qui se Crucifixo conformaverunt in vita, ad Christum accedent judicem cum magna fiducia.

2\\. Quid igitur times tollere crucem, per quam itur ad Regnum? In cruce salus. In cruce vita. In cruce protectio ab hostibus. In cruce robur mentis. In cruce gaudium spiritus. In cruce virtus summa. In cruce perfectio sanctitatis. Non est salus animae, nec spes æternæ vitæ, nisi in cruce. Tolle ergo crucem et sequere Jesum, et ibis in vitam æternam. Præcessit ille bajulans sibi crucem, et mortuus est pro te in cruce, ut tu etiam portes crucem, et mori affectes in cruce. Quia, si commortuus fueris in cruce, etiam cum illo pariter vives, et si socius fueris pœ, socius eris et gloriæ.

3\\. Ecce in cruce totum jacet, et non est alia via ad vitam, et ad veram et internam pacem, nisi via sanctæ crucis, et quotidianæ mortificationis. Ambula ubi vis, quære quodcumque volueris, et non invenies altiorem viam supra, nec securiorem infra, nisi viam sanctæ crucis. Dispone et ordina omnia secundum velle tuum et videre,et non invenies, nisi semper aliquid pati debere aut sponte aut invite et ita crucem semper invenies. Aut enim in corpore dolorem senties, aut in anima spiritus tribulationem sustinebis.

4\\. Interdum a Deo relinqueris, interdum a proximo exercitaberis, et quod amplius est sæpe tibimetipsi gravis eris. Sometimes you will be abandoned by God, sometimes you will be trained by your neighbor, and what is more, you will often be burdened by yourself. Nec tamen aliquo remedio vel solatio liberari seu alleviari poteris, sed donec Deus voluerit, oportet ut sustineas. Vult enim Deus ut tribulationem sine consolatione discas pati, et illi totaliter te subjicias et humilior ex tribulatione fias. Nemo ita cordialiter sentit passionem Christi, sicut is cui contigerit similia pati. No one feels so heartily the passion of Christ, as he who happens to suffer similar things. Crux igitur semper parata est, et ubique te exspectat. Non potes effugere ubicumque cucurreris, quia ubicumque veneris, temetipsum tecum portas, et semper te ipsum invenies. You cannot escape wherever you run, because wherever you go, you carry yourself with you, and you will always find yourself. Converte te supra, converte te infra, converte te extra et intra, et in his omnibus invenies crucem, et necese est te ubicumque tenere patientiam, si internam vis habere pacem et perpetuam promereri coronam.

5\\. Si libenter crucem portas, portabit te, et deducet te ad desideratum finem, ubi scilicet finis patiendi erit. Si invite portas, onus tibi facis, et te ipsum magis gravas, et tamen oportet ut sustineas. Si abjicis unam crucem, aliam proculdubio invenies, et forsitan graviorem.

6\\. Credis tu evadere, quod nemo mortalium potuit præterire? Quis Sanctorum in mundo sine cruce et tribulatione fuit? Who was the saint in the world without the cross and tribulation? Nec enim Dominus noster Jesus Christus una hora sine dolore passionis fuit, quamdiu vixit. Opertebat autem Christum pati, et resurgere a mortuis, et ita intrare in gloriam suam. Et quomodo tu aliam viam crucem quæris, quam hanc regiam, quæ est via sanctæ crucis.

7\\. Tota vita Christi crux fuit, et martyrium, et tu tibi quæris reqiuem, et gaudium? Erras, erras si aliud quæris quam pati tribulationes, quia tota ista vita mortalis plena est miseriis, et circumsignata crucibus. Et quanto quis altius in spiritu profecerit, tanto gravioes cruces sæpe inveniet, quia exilii sui pœna magis ex amore crescit.

8\\. Sed tamen iste sic multipliciter afflictus, non est sine lavamine consolationis, quia fructum magnum sibi sentit accrescere ex sufferentia suæ crucis. Nondum sponte illi se subjicit, omne onus tribulationis in fiduciam divinæ consolationis convertitur. Et quanto caro magis per tribulationem atteritur, tanto amplius spiritus per internam consolationem roboratur. Et nonnunquam in tantum confortatur ex affectu tribulationis, et adversitatis ob amorem conformitatis crucis Christi, ut non sine dolore, et tribulatione esse vellet, quoniam se tantum acceptiorem Deo reddit, quanto dura, et graviora plura pro eo ferre poterit. And sometimes he is strengthened to such an extent by the feeling of tribulation and adversity because of the love of conforming to the cross of Christ, that he would not be without pain and tribulation, since he renders himself so much more acceptable to God, the more difficult, and the heavier things he can bear for him. Non est istud virtus hominis, sed gratia Christi, quæ tanta potest, et agit in carne fragili, ut quod naturaliter semper abhorret et fugit, hoc fervore spiritus aggrediatur et diligat.

9\\. Non est secundum hominem crucem portare, crucem amare, corpus castigare, et servituti subjicere, honores fugere, contumelias libenter sustinere, se ipsum despicere, et despici optare, adversa quæquæ cum damnis perpeti, et nihil prosperitatis in hoc mundo desiderare. Si ad te ipsum respicis, nihil hujusmodi ex te poteris. Sed si in Domino confidis, dabitur tibi fortitudo de cælo, et subjicientur ditioni tuæ mundus et caro, sed nec inimicum diabolum timebis, si fueris fide armatus, et cruce Jesu signatus.

10\\. Pone ergo te sicut fidelis et bonus servus Christi ad portandum viriliter crucem Domini tui pro te ex amore crucifixi. Præpara te ad toleranda multa adversa, et varia incommoda in hac misera vita, quia sic tecum erit ubicumque, et sic revera eum invenies ubicumque latueris. Oportet te ita esse, et non est remedium evadendi a tribulatione malorum, et dolore, quam ut te patiaris. Calicem Domini affectanter bibe, si amicus ejus esse, et partem cum eo habere desideras. Consolationes Deo committe, faciat ipse cum talibus sicut sibi magis placuerit. Tu vero pone te ad sustinendum tribulatones, et reputa eas maximas consolationes, quia non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis, promerendam, etiam si omnes solus posses sustinere.

11\\. Quando ad hoc veneris, quod tribulatio tibi dulcis erit et sapiet pro Christo, tunc bene tecum esse exstima, quia invenisti paradisum in terra. Quamdiu tibi pati grave est et fugere quæris, tamdiu male habebis, et sequentur te ubique tribulationes.

12\\. Si ponis te ad quod esse debes, videlicet ad patiendum, et moriendum, fiet cito melius, et pacem invenies. Etiamsi raptus fueris in tertium cælum cum Paulo, non es propterea securus de nullo malo sustinendo. Ego, inquit Jesus, ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati. Pati ergo tibi remanet, si Deum diligere, et perpetue illi servire placeat.

13\\. Utinam dignus esses, pro nomine Jesu aliqud pati, quam magna gloria remaneret tibi, quanta exultatio omnibus Sanctis Dei, quanta ædificatio esset proximi. Nam patientiam omnes commendant, quamvis pauci pati velint. Merito deberes modicum pati pro Christo, cum multi graviora patiantur pro mundo.

14\\. Scias pro certo, quia morientem te oportet ducere vitam. Et quanto unusquisque plus sibi moritur, tanto Deo magis vivere incipit. Nemo aptus est ad comprehendendum cælestia, nisi se submiserit ad portandum pro Christo adversa. Nihil Deo acceptius, nihil tibi salubrius in mundo isto, quam libenter pati pro Christo. Et si eligendum tibi esset, magis optare deberes pro Christo adversa pati, quam multis consolationibus recreari, quia Christo similior esses, et omnibus Sanctis conformior. Non enim stat meritum nostrum et profectus status nostri in multis sensualitatibus, et consolationibus, sed potius in magnis gravitatibus et tribulationibus perferendis.

15\\. Si quidem aliquid melius et utilius saluti hominum quam pati fuisset, Christus utique verbo et exemplo ostendisset. Nam et se sequentes discipulos omnesque eum sequi cupientes, manifeste ad crucem portandam hortatur, et dicit: Si quis vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Omnibus ergo perlectis et scrutatis sit ista finalis conclusio: quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. Amen.