×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Liber Psalmorum, Psalmi 1-30, Psalmus 020

Psalmus 020

1 In finem. Psalmus David. 2 Domine, in virtute tua lætabitur rex, et super salutare tuum exsultabit vehementer. 3 Desiderium cordis ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum. 4 Quoniam prævenisti eum in benedictionibus dulcedinis ; posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso. 5 Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum, in sæculum, et in sæculum sæculi. 6 Magna est gloria ejus in salutari tuo ; gloriam et magnum decorem impones super eum. 7 Quoniam dabis eum in benedictionem in sæculum sæculi ; lætificabis eum in gaudio cum vultu tuo. 8 Quoniam rex sperat in Domino, et in misericordia Altissimi non commovebitur. 9 Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis ; dextera tua inveniat omnes qui te oderunt. 10 Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui : Dominus in ira sua conturbabit eos, et devorabit eos ignis. 11 Fructum eorum de terra perdes, et semen eorum a filiis hominum, 12 quoniam declinaverunt in te mala ; cogitaverunt consilia quæ non potuerunt stabilire. 13 Quoniam pones eos dorsum ; in reliquiis tuis præparabis vultum eorum. 14 Exaltare, Domine, in virtute tua ; cantabimus et psallemus virtutes tuas.


Psalmus 020

1 In finem. A la fin de 1. Psalmus David. 2 Domine, in virtute tua lætabitur rex, et super salutare tuum exsultabit vehementer. 3 Desiderium cordis ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum. 4 Quoniam prævenisti eum in benedictionibus dulcedinis ; posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso. 5 Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum, in sæculum, et in sæculum sæculi. 6 Magna est gloria ejus in salutari tuo ; gloriam et magnum decorem impones super eum. 7 Quoniam dabis eum in benedictionem in sæculum sæculi ; lætificabis eum in gaudio cum vultu tuo. 8 Quoniam rex sperat in Domino, et in misericordia Altissimi non commovebitur. 9 Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis ; dextera tua inveniat omnes qui te oderunt. 10 Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui : Dominus in ira sua conturbabit eos, et devorabit eos ignis. 11 Fructum eorum de terra perdes, et semen eorum a filiis hominum, 12 quoniam declinaverunt in te mala ; cogitaverunt consilia quæ non potuerunt stabilire. 13 Quoniam pones eos dorsum ; in reliquiis tuis præparabis vultum eorum. 14 Exaltare, Domine, in virtute tua ; cantabimus et psallemus virtutes tuas.