×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

Liber Psalmorum, Psalmi 1-30, Psalmus 019

Psalmus 019

1 In finem. Psalmus David.

2 Exaudiat te Dominus in die tribulationis ; protegat te nomen Dei Jacob. 3 Mittat tibi auxilium de sancto, et de Sion tueatur te. 4 Memor sit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat. 5 Tribuat tibi secundum cor tuum, et omne consilium tuum confirmet. 6 Lætabimur in salutari tuo ; et in nomine Dei nostri magnificabimur. 7 Impleat Dominus omnes petitiones tuas ; nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum. Exaudiet illum de cælo sancto suo, in potentatibus salus dexteræ ejus. 8 Hi in curribus, et hi in equis ; nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus. 9 Ipsi obligati sunt, et ceciderunt ; nos autem surreximus, et erecti sumus. 10 Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die qua invocaverimus te.