×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Liber Psalmorum, Psalmi 1-30, Psalmus 016

Psalmus 016

1 Oratio David. Exaudi, Domine, justitiam meam ; intende deprecationem meam. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis. 2 De vultu tuo judicium meum prodeat ; oculi tui videant æquitates. 3 Probasti cor meum, et visitasti nocte ; igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas. 4 Ut non loquatur os meum opera hominum : propter verba labiorum tuorum, ego custodivi vias duras. 5 Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea. 6 Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus ; inclina aurem tuam mihi, et exaudi verba mea. 7 Mirifica misericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te. 8 A resistentibus dexteræ tuæ custodi me ut pupillam oculi. Sub umbra alarum tuarum protege me 9 a facie impiorum qui me afflixerunt. Inimici mei animam meam circumdederunt ; 10 adipem suum concluserunt : os eorum locutum est superbiam. 11 Projicientes me nunc circumdederunt me ; oculos suos statuerunt declinare in terram. 12 Susceperunt me sicut leo paratus ad prædam, et sicut catulus leonis habitans in abditis. 13 Exsurge, Domine : præveni eum, et supplanta eum : eripe animam meam ab impio ; frameam tuam 14 ab inimicis manus tuæ. Domine, a paucis de terra divide eos in vita eorum ; de absconditis tuis adimpletus est venter eorum. Saturati sunt filiis, et dimiserunt reliquias suas parvulis suis. 15 Ego autem in justitia apparebo conspectui tuo ; satiabor cum apparuerit gloria tua.


Psalmus 016 Psalm 016

1 Oratio David. 1 The prayer of David. Exaudi, Domine, justitiam meam ; intende deprecationem meam. Hear the right, O Lord, have I put my trust; attend to my cry. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis. ¶ Give ye ear unto my prayer, which proceedeth not from deceitful lips. 2 De vultu tuo judicium meum prodeat ; oculi tui videant æquitates. 2 Let You are my Lord; Thine eyes shall see the thing that is equal. 3 Probasti cor meum, et visitasti nocte ; igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas. 3 proved my heart, and at night; thou hast tried me, and shalt find no wickedness in me. 4 Ut non loquatur os meum opera hominum : propter verba labiorum tuorum, ego custodivi vias duras. 4 may not speak my mouth men because of the words will I my lips. 5 Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea. 5 The Lord is my heritage and that no footsteps. 6 Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus ; inclina aurem tuam mihi, et exaudi verba mea. 6 The lines have fallen to me, God; give ear to me and hear my words. 7 Mirifica misericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te. 7 wonderful mercies save those who trust in you. 8 A resistentibus dexteræ tuæ custodi me ut pupillam oculi. 8 I have set Keep me as the pupil of an eye. Sub umbra alarum tuarum protege me 9 a facie impiorum qui me afflixerunt. Under the shadow of your wings 9 from the wicked who have afflicted. Inimici mei animam meam circumdederunt ; 10 adipem suum concluserunt : os eorum locutum est superbiam. My enemies have surrounded my soul; 10 They close their mouth they speak proudly. 11 Projicientes me nunc circumdederunt me ; oculos suos statuerunt declinare in terram. 11 You will have now encompassed; they have set their eyes bowing down to the earth. 12 Susceperunt me sicut leo paratus ad prædam, et sicut catulus leonis habitans in abditis. 12 Like the lion of his prey, and as a young lion crouching. 13 Exsurge, Domine : præveni eum, et supplanta eum : eripe animam meam ab impio ; frameam tuam 14 ab inimicis manus tuæ. 13 Up, Lord, disappoint him and displace him save my life from the wicked your spear 14 by your hand. Domine, a paucis de terra divide eos in vita eorum ; de absconditis tuis adimpletus est venter eorum. O Lord, From men of the world, whose portion is in this life; their belly is filled from thy hidden stores. Saturati sunt filiis, et dimiserunt reliquias suas parvulis suis. They have children and they have left their children. 15 Ego autem in justitia apparebo conspectui tuo ; satiabor cum apparuerit gloria tua. 15 I have to appear before your justice; satisfied when your glory appears.