×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Liber Psalmorum, Psalmi 1-30, Psalmus 012

Psalmus 012

1 In finem. Psalmus David. Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem ? usquequo avertis faciem tuam a me ? 2 quamdiu ponam consilia in anima mea ; dolorem in corde meo per diem ? 3 usquequo exaltabitur inimicus meus super me ? 4 Respice, et exaudi me, Domine Deus meus. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte ; 5 nequando dicat inimicus meus : Prævalui adversus eum. Qui tribulant me exsultabunt si motus fuero ; 6 ego autem in misericordia tua speravi. Exsultabit cor meum in salutari tuo. Cantabo Domino qui bona tribuit mihi ; et psallam nomini Domini altissimi.


Psalmus 012

1 In finem. Psalmus David. Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem ? usquequo avertis faciem tuam a me ? 2 quamdiu ponam consilia in anima mea ; dolorem in corde meo per diem ? 3 usquequo exaltabitur inimicus meus super me ? 4 Respice, et exaudi me, Domine Deus meus. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte ; 5 nequando dicat inimicus meus : Prævalui adversus eum. : Lighten mine eyes, lest I sleep the sleep of death; 5 Lest mine enemy prevailed against him. Qui tribulant me exsultabunt si motus fuero ; 6 ego autem in misericordia tua speravi. They that trouble me will rejoice when I am moved: 6 am at your mercy. Exsultabit cor meum in salutari tuo. My heart is in your salvation. Cantabo Domino qui bona tribuit mihi ; et psallam nomini Domini altissimi. I will sing to the Lord, who giveth me good things; And sing to the Most High.