×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Evangelium secundum Ioannem, Caput 16

Caput 16

1 Hæc locutus sum vobis, ut non scandalizemini.

2 Absque synagogis facient vos : sed venit hora, ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se præstare Deo. 3 Et hæc facient vobis, quia non noverunt Patrem, neque me. 4 Sed hæc locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis.

5 Hæc autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram. Et nunc vado ad eum qui misit me ; et nemo ex vobis interrogat me : Quo vadis ? 6 sed quia hæc locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. 7 Sed ego veritatem dico vobis : expedit vobis ut ego vadam : si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos ; si autem abiero, mittam eum ad vos. 8 Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio. 9 De peccato quidem, quia non crediderunt in me. 10 De justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. 11 De judicio autem, quia princeps hujus mundi jam judicatus est. 12 Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. 13 Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem : non enim loquetur a semetipso, sed quæcumque audiet loquetur, et quæ ventura sunt annuntiabit vobis. 14 Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. 15 Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi : quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.

16 Modicum, et jam non videbitis me ; et iterum modicum, et videbitis me : quia vado ad Patrem. 17 Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem : Quid est hoc quod dicit nobis : Modicum, et non videbitis me ; et iterum modicum, et videbitis me, et quia vado ad Patrem ? 18 Dicebant ergo : Quid est hoc quod dicit : Modicum ? nescimus quid loquitur. 19 Cognovit autem Jesus, quia volebant eum interrogare, et dixit eis : De hoc quæritis inter vos quia dixi : Modicum, et non videbitis me ; et iterum modicum, et videbitis me. 20 Amen, amen dico vobis : quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit ; vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. 21 Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus ; cum autem pepererit puerum, jam non meminit pressuræ propter gaudium, quia natus est homo in mundum. 22 Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum : et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. 23 Et in illo die me non rogabitis quidquam. Amen, amen dico vobis : si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. 24 Usque modo non petistis quidquam in nomine meo : petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.

25 Hæc in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis :26 in illo die in nomine meo petetis : et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis :27 ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis, quia ego a Deo exivi.28 Exivi a Patre, et veni in mundum : iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem.29 Dicunt ei discipuli ejus : Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis :30 nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget : in hoc credimus quia a Deo existi.31 Respondit eis Jesus : Modo creditis ?32 ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis : et non sum solus, quia Pater mecum est.33 Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis : sed confidite, ego vici mundum.


Caput 16 Kapitel 16 Chapter 16 Chapitre 16

1 Hæc locutus sum vobis, ut non scandalizemini. 1 These things I have spoken to you, so that you may not stumble.

2 Absque synagogis facient vos : sed venit hora, ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se præstare Deo. They will put you out of the synagogues: but the hour is come, that whosoever kills you will think that he is doing service to God. 3 Et hæc facient vobis, quia non noverunt Patrem, neque me. 3 And these things they will do to you, because they do not know the Father, nor me. 4 Sed hæc locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis. 4 But I have spoken these things to you, so that when their hour comes, you may remember that I told you.

5 Hæc autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram. 5 But I did not say these things to you from the beginning, because I was with you. Et nunc vado ad eum qui misit me ; et nemo ex vobis interrogat me : Quo vadis ? And now I go to him who sent me; and none of you asks me: Where are you going? 6 sed quia hæc locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. 6 but because I have spoken these things to you, sorrow has filled your heart. 7 Sed ego veritatem dico vobis : expedit vobis ut ego vadam : si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos ; si autem abiero, mittam eum ad vos. 7 But I tell you the truth: it is expedient for you that I go: for if I do not go, the Paraclete will not come to you; but if I go away, I will send him to you. 8 Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio. 8 And when he comes, he will rebuke the world about sin, and about justice, and about judgment. 9 De peccato quidem, quia non crediderunt in me. 9 Of sin indeed, because they did not believe in me. 10 De justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. 10 Concerning justice, because I am going to the Father, and you will see me no more. 11 De judicio autem, quia princeps hujus mundi jam judicatus est. 11 And concerning the judgment, because the ruler of this world has already been judged. 12 Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. 12 I still have much to say to you, but you cannot bear it alone. 13 Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem : non enim loquetur a semetipso, sed quæcumque audiet loquetur, et quæ ventura sunt annuntiabit vobis. 13 But when that Spirit of truth comes, he will teach you all the truth: for he will not speak from himself, but whatever he hears he will speak, and he will tell you what is to come. 14 Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. 14 He will glorify me, because he will receive from me and will announce it to you. 15 Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt. 15 All that the Father has is mine. Propterea dixi : quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.

16 Modicum, et jam non videbitis me ; et iterum modicum, et videbitis me : quia vado ad Patrem. 16 A little while, and you will no longer see me; and again a little while, and you will see me: because I am going to the Father. 17 Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem : Quid est hoc quod dicit nobis : Modicum, et non videbitis me ; et iterum modicum, et videbitis me, et quia vado ad Patrem ? 17 Then his disciples said to one another: What is this that he says to us: A little while, and you will not see me? and again a little while, and you will see me, and why am I going to the Father? 18 Dicebant ergo : Quid est hoc quod dicit : Modicum ? 18 Then they said: What is this that says: A little? nescimus quid loquitur. we do not know what he is talking about. 19 Cognovit autem Jesus, quia volebant eum interrogare, et dixit eis : De hoc quæritis inter vos quia dixi : Modicum, et non videbitis me ; et iterum modicum, et videbitis me. 19 But Jesus knew that they wanted to question him, and he said to them: You are asking about this among yourselves because I said: A little, and you will not see me; and again a little, and you will see me. 20 Amen, amen dico vobis : quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit ; vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. 20 Amen, amen I say to you: because you will weep, and you will weep, but the world will rejoice; but you will be sad, but your sadness will be turned into joy. 20 Amen, amen, I say to you, you will weep and mourn, while the world rejoices; you will grieve, but your grief will become joy. 21 Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus ; cum autem pepererit puerum, jam non meminit pressuræ propter gaudium, quia natus est homo in mundum. 21 When a woman is in labor, she is in anguish because her hour has arrived; but when she has given birth to a child, she no longer remembers the pain because of her joy that a child has been born into the world. 22 Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum : et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. 22 So you also are now in anguish. But I will see you again, and your hearts will rejoice, and no one will take your joy away from you. 23 Et in illo die me non rogabitis quidquam. 23 On that day you will not question me about anything. Amen, amen dico vobis : si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Amen, amen, I say to you, whatever you ask the Father in my name he will give you. 24 Usque modo non petistis quidquam in nomine meo : petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. 24 Until now you have not asked anything in my name: ask, and you shall receive, that your joy may be full.

25 Hæc in proverbiis locutus sum vobis. 25 I have told you this in figures of speech Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis :26 in illo die in nomine meo petetis : et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis :27 ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis, quia ego a Deo exivi.28 Exivi a Patre, et veni in mundum : iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem.29 Dicunt ei discipuli ejus : Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis :30 nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget : in hoc credimus quia a Deo existi.31 Respondit eis Jesus : Modo creditis ?32 ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis : et non sum solus, quia Pater mecum est.33 Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. The hour is coming when I will no longer speak to you in figures but I will tell you clearly about the Father. 26 On that day you will ask in my name, and I do not tell you that I will ask the Father for you. 27 For the Father himself loves you, because you have loved me and have come to believe that I came from God. 28 I came from the Father and have come into the world. Now I am leaving the world and going back to the Father." 29 His disciples said, "Now you are talking plainly, and not in any figure of speech. 30 Now we realize that you know everything and that you do not need to have anyone question you. Because of this we believe that you came from God." 7 31 Jesus answered them, "Do you believe now? 32 Behold, the hour is coming and has arrived when each of you will be scattered 8 to his own home and you will leave me alone. But I am not alone, because the Father is with me. 33 I have told you this so that you might have peace in me. In the world you will have trouble, but take courage, I have conquered the world." In mundo pressuram habebitis : sed confidite, ego vici mundum. In the world you will have pressure: but trust me, I have conquered the world.