×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

The Book of Judith, The Book of Judith, Chapter 8

The Book of Judith, Chapter 8

1 Et factum est cum audisset hæc verba Judith vidua, quæ erat filia Merari filii Idox filii Joseph filii Oziæ filii Elai filii Jamnor filii Gedeon filii Raphaim filii Achitob filii Melchiæ filii Enan filii Nathaniæ filii Salathiel filii Simeon filii Ruben, 2 et vir ejus fuit Manasses, qui mortuus est in diebus messis hordeaceæ : 3 instabat enim super alligantes manipulos in campo, et venit æstus super caput ejus, et mortuus est in Bethulia civitate sua, et sepultus est illic cum patribus suis. 4 Erat autem Judith relicta ejus vidua jam annis tribus et mensibus sex. 5 Et in superioribus domus suæ fecit sibi secretum cubiculum, in quo cum puellis suis clausa morabatur, 6 et habens super lumbos suos cilicium, jejunabat omnibus diebus vitæ suæ, præter sabbata et neomenias et festa domus Israël. 7 Erat autem eleganti aspectu nimis, cui vir suus reliquerat divitias multas, et familiam copiosam, ac possessiones armentis boum, et gregibus ovium plenas. 8 Et erat hæc in omnibus famosissima, quoniam timebat Dominum valde, nec erat qui loqueretur de illa verbum malum.

9 Hæc itaque cum audisset quoniam Ozias promisisset quod transacto quinto die traderet civitatem, misit ad presbyteros Chabri et Charmi. 10 Et venerunt ad illam, et dixit illis : Quod est hoc verbum, in quo consensit Ozias, ut tradat civitatem Assyriis si intra quinque dies non venerit vobis adjutorium ? 11 et qui estis vos, qui tentatis Dominum ? 12 non est iste sermo qui misericordiam provocet, sed potius qui iram excitet, et furorem accendat. 13 Posuistis vos tempus miserationis Domini, et in arbitrium vestrum, diem constituistis ei. 14 Sed quia patiens Dominus est, in hoc ipso pœniteamus, et indulgentiam ejus fusis lacrimis postulemus : 15 non enim quasi homo sic Deus comminabitur, neque sicut filius hominis ad iracundiam inflammabitur. 16 Et ideo humiliemus illi animas nostras, et in spiritu constituti humiliato, servientes illi 17 dicamus flentes Domino, ut secundum voluntatem suam sic faciat nobiscum misericordiam suam : ut sicut conturbatum est cor nostrum in superbia eorum, ita etiam de nostra humilitate gloriemur : 18 quoniam non sumus secuti peccata patrum nostrorum, qui dereliquerunt Deum suum, et adoraverunt deos alienos, 19 pro quo scelere dati sunt in gladium, et in rapinam, et in confusionem inimicis suis : nos autem alterum deum nescimus præter ipsum. 20 Expectemus humiles consolationem ejus, et exquiret sanguinem nostrum de afflictionibus inimicorum nostrorum, et humiliabit omnes gentes, quæcumque insurgunt contra nos, et faciet illas sine honore Dominus Deus noster. 21 Et nunc fratres, quoniam vos estis presbyteri in populo Dei, et ex vobis pendet anima illorum, ad eloquium vestrum corda eorum erigite, ut memores sint quia tentati sunt patres nostri, ut probarentur si vere colerent Deum suum. 22 Memores esse debent quomodo pater noster Abraham tentatus est, et per multas tribulationes probatus, Dei amicus effectus est. 23 Sic Isaac, sic Jacob, sic Moyses, et omnes qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transierunt fideles. 24 Illi autem qui tentationes non susceperunt cum timore Domini, et impatientiam suam et improperium murmurationis suæ contra Dominum protulerunt, 25 exterminati sunt ab exterminatore, et a serpentibus perierunt. 26 Et nos ergo non ulciscamur nos pro his quæ patimur, 27 sed reputantes peccatis nostris hæc ipsa supplicia minora esse flagella Domini, quibus quasi servi corripimur ad emendationem, et non ad perditionem nostram evenisse credamus.

28 Et dixerunt illi Ozias et presbyteri : Omnia quæ locuta es, vera sunt, et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio.29 Nunc ergo ora pro nobis, quoniam mulier sancta es, et timens Deum.30 Et dixit illis Judith : Sicut quod potui loqui, Dei esse cognoscitis,31 ita quod facere disposui, probate si ex Deo est, et orate ut firmum faciat Deus consilium meum.32 Stabitis vos ad portam nocte ista, et ego exeam cum abra mea : et orate, ut sicut dixistis, in diebus quinque respiciat Dominus populum suum Israël.33 Vos autem nolo ut scrutemini actum meum, et usque dum renuntiem vobis, nihil aliud fiat, nisi oratio pro me ad Dominum Deum nostrum.34 Et dixit ad eam Ozias princeps Juda : Vade in pace, et Dominus sit tecum in ultionem inimicorum nostrorum. Et revertentes abierunt.


The Book of Judith, Chapter 8

1 Et factum est cum audisset hæc verba Judith vidua, quæ erat filia Merari filii Idox filii Joseph filii Oziæ filii Elai filii Jamnor filii Gedeon filii Raphaim filii Achitob filii Melchiæ filii Enan filii Nathaniæ filii Salathiel filii Simeon filii Ruben, 2 et vir ejus fuit Manasses, qui mortuus est in diebus messis hordeaceæ : 3 instabat enim super alligantes manipulos in campo, et venit æstus super caput ejus, et mortuus est in Bethulia civitate sua, et sepultus est illic cum patribus suis. 4 Erat autem Judith relicta ejus vidua jam annis tribus et mensibus sex. 5 Et in superioribus domus suæ fecit sibi secretum cubiculum, in quo cum puellis suis clausa morabatur, 6 et habens super lumbos suos cilicium, jejunabat omnibus diebus vitæ suæ, præter sabbata et neomenias et festa domus Israël. 7 Erat autem eleganti aspectu nimis, cui vir suus reliquerat divitias multas, et familiam copiosam, ac possessiones armentis boum, et gregibus ovium plenas. 7 And she was very elegant in appearance, to whom her husband had left much wealth, and a large family, and possessions full of herds of oxen and flocks of sheep. 8 Et erat hæc in omnibus famosissima, quoniam timebat Dominum valde, nec erat qui loqueretur de illa verbum malum. 8 And she was the most famous of all, because she feared the Lord very much, and there was no one who spoke a bad word about her.

9 Hæc itaque cum audisset quoniam Ozias promisisset quod transacto quinto die traderet civitatem, misit ad presbyteros Chabri et Charmi. 9 And when he had heard that Ozias had promised that at the end of the fifth day he would surrender the city, he sent to the priests of Chabri and Charmi. 10 Et venerunt ad illam, et dixit illis : Quod est hoc verbum, in quo consensit Ozias, ut tradat civitatem Assyriis si intra quinque dies non venerit vobis adjutorium ? 11 et qui estis vos, qui tentatis Dominum ? 11 And who are you that tempt the Lord? 12 non est iste sermo qui misericordiam provocet, sed potius qui iram excitet, et furorem accendat. 13 Posuistis vos tempus miserationis Domini, et in arbitrium vestrum, diem constituistis ei. 13 You set the time of the Lord's mercy, and at your discretion, you set a day for him. 14 Sed quia patiens Dominus est, in hoc ipso pœniteamus, et indulgentiam ejus fusis lacrimis postulemus : 15 non enim quasi homo sic Deus comminabitur, neque sicut filius hominis ad iracundiam inflammabitur. 14 But since the Lord is long-suffering, let us repent in this very thing, and ask his indulgence with shed tears. 16 Et ideo humiliemus illi animas nostras, et in spiritu constituti humiliato, servientes illi 17 dicamus flentes Domino, ut secundum voluntatem suam sic faciat nobiscum misericordiam suam : ut sicut conturbatum est cor nostrum in superbia eorum, ita etiam de nostra humilitate gloriemur : 18 quoniam non sumus secuti peccata patrum nostrorum, qui dereliquerunt Deum suum, et adoraverunt deos alienos, 19 pro quo scelere dati sunt in gladium, et in rapinam, et in confusionem inimicis suis : nos autem alterum deum nescimus præter ipsum. 16 And therefore let us humble our souls to him, and in a humbled spirit, serving him, 17 let us cry to the Lord, so that according to his will he may show his mercy to us in this way: that as our heart is troubled in their pride, so also we may glory in our humility: 18 because we have not followed the sins of our fathers, who forsook their God and worshiped strange gods, 19 for which crime they were given to the sword, and to robbery, and to the confusion of their enemies: but we know no other god besides him. 20 Expectemus humiles consolationem ejus, et exquiret sanguinem nostrum de afflictionibus inimicorum nostrorum, et humiliabit omnes gentes, quæcumque insurgunt contra nos, et faciet illas sine honore Dominus Deus noster. 20 Let us humbly wait for his comfort, and he will seek our blood from the afflictions of our enemies, and he will humble all the nations that rise up against us, and the Lord our God will make them without honor. 21 Et nunc fratres, quoniam vos estis presbyteri in populo Dei, et ex vobis pendet anima illorum, ad eloquium vestrum corda eorum erigite, ut memores sint quia tentati sunt patres nostri, ut probarentur si vere colerent Deum suum. 21 And now, brothers, since you are priests among the people of God, and their souls depend on you, lift up their hearts to your speech, so that they may remember that our fathers were tempted, that they might be tested if they truly worshiped their God. 22 Memores esse debent quomodo pater noster Abraham tentatus est, et per multas tribulationes probatus, Dei amicus effectus est. 23 Sic Isaac, sic Jacob, sic Moyses, et omnes qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transierunt fideles. 24 Illi autem qui tentationes non susceperunt cum timore Domini, et impatientiam suam et improperium murmurationis suæ contra Dominum protulerunt, 25 exterminati sunt ab exterminatore, et a serpentibus perierunt. 26 Et nos ergo non ulciscamur nos pro his quæ patimur, 27 sed reputantes peccatis nostris hæc ipsa supplicia minora esse flagella Domini, quibus quasi servi corripimur ad emendationem, et non ad perditionem nostram evenisse credamus.

28 Et dixerunt illi Ozias et presbyteri : Omnia quæ locuta es, vera sunt, et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio.29 Nunc ergo ora pro nobis, quoniam mulier sancta es, et timens Deum.30 Et dixit illis Judith : Sicut quod potui loqui, Dei esse cognoscitis,31 ita quod facere disposui, probate si ex Deo est, et orate ut firmum faciat Deus consilium meum.32 Stabitis vos ad portam nocte ista, et ego exeam cum abra mea : et orate, ut sicut dixistis, in diebus quinque respiciat Dominus populum suum Israël.33 Vos autem nolo ut scrutemini actum meum, et usque dum renuntiem vobis, nihil aliud fiat, nisi oratio pro me ad Dominum Deum nostrum.34 Et dixit ad eam Ozias princeps Juda : Vade in pace, et Dominus sit tecum in ultionem inimicorum nostrorum. 28 And Ozias and the priests said to them: All that you have spoken is true, and there is no reproach in your words. 29 Now therefore pray for us, since you are a holy woman and fear God. 30 And Judith said to them: Just as I could to speak, you know that it is of God, 31 so what I have decided to do, prove whether it is from God, and pray that God will make my plan firm. in five days may the Lord look upon his people Israel. 33 But I do not want you to scrutinize my act, and until I report to you, nothing else shall be done, except a prayer for me to the Lord our God. 34 And Uzziah, the prince of Judah, said to her: Go in peace, and May the Lord be with you in the vengeance of our enemies. Et revertentes abierunt.