×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

De vita cotidiana in Romanorum aetate, M.G. Apicii "De re coquinaria" (VIII 8, 9): De lepore farsili

Leporem farsilem: leporem curas, ornas, quadratum imponis. adicies in mortarium piper, ligusticum, origanum, suffundes liquamen, adicies iecinera gallinarum cocta, cerebella cocta, pulpam concisam, ovacrudatria, liquamine temperabis, omento tegeset charta et surclas. lento igni subassas. adicies in mortarium piper, ligusticum, fricabis, suffundes liquaram, vino et liquamine temperabis, facies ut ferveat cum ferbuerit, amulo obligas, et leporem subassatum perfundes. piper asperges et inferes.