×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

De vita cotidiana in Romanorum aetate, M.G. Apicii "De re coquinaria" (IV 2, 14): De patina Apiciana

Patinam Apicianam sic facies: <accipies> frusta suminis cocti, pulpas piscium, pulpas pulli, ficedulas vel pectora turdorum cocta et quaecumque optima fuerint; haec omnia concides diligenter praeter ficedulas. ova vero cruda cum oleo dissolvis. teres piper, ligusticum, suffundes liquamen, vinum, passum, et in caccabum mittis ut calefiat, et amulo obligas. antea tamen pulpas concisas universas illuc mittes, et sic bulliat. at, ubi coctum fuerit, levabis cum iure suo et in patellam alternis de trulla refundes cum piperis granis integris et nucleis pineis, ita ut per singula coria substernas diploidem, dein laganum similiter; quotquot lagana posueris, tot trullas impensae desuper adicies. unum vero laganum fistula percuties et super impones. piper asparges. ante tamen illas pulpas ovis confractis obligabis, et sic in caccabum mittes cum impensa. patellam aeneam qualem debes habere infra ostenditur.