×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

Latinae litterae a "mainikka" lectae, Horatii "Tu ne quaesieris" (Carmina, I, 11)

Tu ne quaesieris (scire nefas) quem mihi, quem tibi finem di dederint, Leuconoe, nec Babylonios temptaris numeros. Ut melius quidquid erit pati, seu pluris hiemes seu tribuit Iuppiter ultimam, quae nunc oppositis debilitat pumicibus mare Tyrrhenum: sapias, vina liques et spatio brevi spem longam reseces. Dum loquimur, fugerit invida aetas: carpe diem, quam minimum credula postero.