We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our
cookie policy.
C. Plinius Caecili Secundi Epistularum Libri Decem, C. Plinius Caecili Secundi Epistularum Liber Primus 4
C. PLINIUS POMPEIAE CELERINAE SOCRUI S.
Quantum copiarum in Ocriculano, in Narniensi, in Carsulano, in Perusino tuo, in Narniensi vero etiam balineum!Ex epistulis meis, nam iam tuis opus non est: una illa brevis et verus sufficit.Non mehercule tam mea sunt quae mea sunt, quam quae tua; hoc tamen differunt, quod sollicitius et intentius tui me quam mei excipiunt.Idem fortasse eveniet tibi, si quando in nostra deverteris.Quod velim facias, primum ut perinde nostris rebus ac nos tuis perfruaris, deinde ut mei expergiscantur aliquando, qui me secure ac prope neglegenter exspectant.Nam mitium dominorum apud servos ipsa consuetudine metus exolescit; novitatibus excitantur, probarique dominis per alios magis quam per ipsos laborant.Vale.
To hear audio for this text, and to learn the vocabulary sign up for a free LingQ account.
Try LingQ and learn from Netflix shows, Youtube videos, news articles and more.
C. PLINIUS POMPEIAE CELERINAE SOCRUI S.
Quantum copiarum in Ocriculano, in Narniensi, in Carsulano, in Perusino tuo, in Narniensi vero etiam balineum! Ex epistulis meis, nam iam tuis opus non est: una illa brevis et verus sufficit. Non mehercule tam mea sunt quae mea sunt, quam quae tua; hoc tamen differunt, quod sollicitius et intentius tui me quam mei excipiunt. Idem fortasse eveniet tibi, si quando in nostra deverteris. Quod velim facias, primum ut perinde nostris rebus ac nos tuis perfruaris, deinde ut mei expergiscantur aliquando, qui me secure ac prope neglegenter exspectant. Nam mitium dominorum apud servos ipsa consuetudine metus exolescit; novitatibus excitantur, probarique dominis per alios magis quam per ipsos laborant. Vale.