×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

M. Tullii Ciceronis Orationes in L. Sergium Catilinam, Oratio in L. Sergium Catilinam Prima 4 (8-10)

Oratio in L. Sergium Catilinam Prima 4 (8-10)

8 Recognosce tandem mecum noctem illam superiorem: iam intelleges, multo me vigilare acrius ad salutem quam te ad perniciem rei publicae.

Dico, te priore nocte venisse inter falcarios - non agam obscure - in M. Laecae domum ; convenisse eodem complures eiusdem amentiae scelerisque socios. Num negare audes? --- Quid taces? Convincam, si negas. Video enim esse hic in senatu quosdam, qui tecum una fuerunt. 9 O di immortales!

ubinam gentium sumus? in qua urbe vivimus? quam rem publicam habemus ? Hic, hic sunt in nostro numero, patres conscripti, in hoc orbis terrae sanctissimo gravissimoque consilio, qui de nostro omnium interitu, qui de huius urbis atque adeo de orbis terrarum exitio cogitent. Hos ego video consul et de re publica sententiam rogo, et, quos ferro trucidari oportebat, eos nondum voce vulnero. Fuisti igitur apud Laecam illa nocte, Catilina, distribuisti partes Italiae, statuisti, quo quemque proficisci placeret, delegisti, quos Romae relinqueres, quos tecum educeres, discripsisti urbis partes ad incendia, confirmasti, te ipsum iam esse exiturum, dixisti, paulum tibi esse etiam nunc morae, quod ego viverem. Reperti sunt duo equites Romani, qui te ista cura liberarent et sese illa ipsa nocte paulo ante lucem me in meo lectulo interfecturos esse pollicerentur. 10 Haec ego omnia vixdum etiam coetu vestro dimisso, comperi; domum meam maioribus praesidiis munivi atque firmavi; exclusi eos, quos tu ad me salutatum mane miseras, cum illi ipsi venissent, quos ego iam multis ac summis viris ad me id temporis venturos esse praedixeram.


Oratio in L. Sergium Catilinam Prima 4 (8-10)

8 Recognosce tandem mecum noctem illam superiorem: iam intelleges, multo me vigilare acrius ad salutem quam te ad perniciem rei publicae. 8 Repasa conmigo anoche antes, comprenderás, que estoy mucho más seguro que para su destrucción.

Dico, te priore nocte venisse inter falcarios - non agam obscure - in M. Laecae domum ; convenisse eodem complures eiusdem amentiae scelerisque socios. Digamos que la noche llegó Scythe - habla oscuramente - a la casa de Marcus para el servicio; al mismo lugar, trae muchas de las mismas locuras y crímenes a sus compañeros. Num negare audes? ¿No te atreves a negar? --- Quid taces? --- ¿Por qué callas? Convincam, si negas. Condenarlo si se niega. Video enim esse hic in senatu quosdam, qui tecum una fuerunt. Porque veo, veo que aquí en el senado de algunas personas que estaban allí con ustedes. 9 O di immortales! 9 Oh inmortal

ubinam gentium sumus? donde diablos estamos in qua urbe vivimus? en que ciudad vivimos? quam rem publicam habemus ? cosa pública? Hic, hic sunt in nostro numero, patres conscripti, in hoc orbis terrae sanctissimo gravissimoque consilio, qui de nostro omnium interitu, qui de huius urbis atque adeo de orbis terrarum exitio cogitent. En este caso, aquí hay en nuestro cuerpo, Oh Padres Conscriptos, que en esta la más santa y digna asamblea, que son los nuestros que todos nosotros, que pensamos en la destrucción de esta ciudad y hasta del mundo. Hos ego video consul et de re publica sententiam rogo, et, quos ferro trucidari oportebat, eos nondum voce vulnero. El público y el cónsul ven a estos hombres y les piden su opinión sobre el asunto, y lo que debería ser lo que tú mataste a espada debería ser, todavía no hago daño con mi voz. Fuisti igitur apud Laecam illa nocte, Catilina, distribuisti partes Italiae, statuisti, quo quemque proficisci placeret, delegisti, quos Romae relinqueres, quos tecum educeres, discripsisti urbis partes ad incendia, confirmasti, te ipsum iam esse exiturum, dixisti, paulum tibi esse etiam nunc morae, quod ego viverem. Esa noche estabas en Lecca's, Catilina, dividiste las regiones de Italia, decidiste que, dondequiera que vaya alguien, has seleccionado, de los que dejo en Roma, a los que quieres liberar cautivos, describiste las partes de la ciudad para el incendio provocado, has confirmado, que tú mismo estabas a punto de partir, has dicho, un poco que estarías ahora, porque estoy vivo. Reperti sunt duo equites Romani, qui te ista cura liberarent et sese illa ipsa nocte paulo ante lucem me in meo lectulo interfecturos esse pollicerentur. Allí se encontraron dos caballeros romanos, quienes frente a ti de esta ansiedad serían liberados por la luz, y prometer esa misma noche, un poco para prometerme que me matarían en mi lugar en la cama. 10 Haec ego omnia vixdum etiam coetu vestro dimisso, comperi; domum meam maioribus praesidiis munivi atque firmavi; exclusi eos, quos tu ad me salutatum mane miseras, cum illi ipsi venissent, quos ego iam multis ac summis viris ad me id temporis venturos esse praedixeram. 10 Apenas he tenido ni siquiera tu reunión Fortifiqué y fortalecí mi casa con una guardia más fuerte; Dejo fuera a aquellos, de quienes eres enviado por la mañana a saludarme, cuando ellos mismos habían venido, aquel de quien había predicho a muchos hombres eminentes que vendría a mí en ese momento llegaría a ser.