×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

M. Tullii Ciceronis Orationes in L. Sergium Catilinam, Oratio in L. Sergium Catilinam Prima 2 (4-6)

Oratio in L. Sergium Catilinam Prima 2 (4-6)

4 Decrevit quondam senatus, ut L. Opimius consul videret, ne quid res publica detrimenti caperet; nox nulla intercessit; interfectus est propter quasdam seditionum suspiciones C. Gracchus, clarissimo patre, avo, maioribus, occisus est cum liberis M. Fulvius consularis.

Simili senatus consulto C. Mario et L. Valerio consulibus est permissa res publica; num unum diem postea L. Saturninum tribunum plebis et C. Servilium praetorem mors ac rei publicae poena remorata est? At vero nos vicesimum iam diem patimur hebescere aciem horum auctoritatis. Habemus enim huiusce modi senatus consultum, verum inclusum in tabulis tamquam in vagina reconditum, quo ex senatus consulto confestim te interfectum esse, Catilina, convenit. Vivis, et vivis non ad deponendam, sed ad confirmandam audaciam. Cupio, patres conscripti, me esse clementem, cupio in tantis rei publicae periculis me non dissolutum videri, sed iam me ipse inertiae nequitiaeque condemno. 5 Castra sunt in Italia contra populum Romanum in Etruriae faucibus collocata, crescit in dies singulos hostium numerus; eorum autem castrorum imperatorem ducemque hostium intra moenia atque adeo in senatu videtis intestinam aliquam cotidie perniciem rei publicae molientem.

Si te iam, Catilina, comprehendi, si interfici iussero, credo, erit verendum mihi, ne non potius hoc omnes boni serius a me quam quisquam crudelius factum esse dicat. Verum ego hoc, quod iam pridem factum esse oportuit, certa de causa nondum adducor ut faciam. Tum denique interficiere, cum iam nemo tam improbus, tam perditus, tam tui similis inveniri poterit, qui id non iure factum esse fateatur. 6 Quamdiu quisquam erit, qui te defendere audeat, vives, et vives ita, ut vivis.

multis meis et firmis praesidiis obsessus, ne commovere te contra rem publicam possis. Multorum te etiam oculi et aures non sentientem, sicut adhuc fecerunt, speculabuntur atque custodient.


Oratio in L. Sergium Catilinam Prima 2 (4-6)

4 Decrevit quondam senatus, ut L. Opimius consul videret, ne quid res publica detrimenti caperet; nox nulla intercessit; interfectus est propter quasdam seditionum suspiciones C. Gracchus, clarissimo patre, avo, maioribus, occisus est cum liberis M. Fulvius consularis. 4 El Senado decretó una vez que Lucio Opimio, el cónsul, debería cuidar de que la república no sufriera ningún daño »; Ni una sola noche, no interfirió; Cayo Graco fue asesinado por ciertas sospechas de sedición, un padre muy famoso, su abuelo y sus antepasados, fue asesinado con sus hijos Marco Fulvio, de consular.

Simili senatus consulto C. Mario et L. Valerio consulibus est permissa res publica; num unum diem postea L. Saturninum tribunum plebis et C. Servilium praetorem mors ac rei publicae poena remorata est? Se confió al público un decreto similar de Marius L. Valerius; Seguramente un día el proponente de L. Saturnius y C. Servilus la muerte y el castigo no? At vero nos vicesimum iam diem patimur hebescere aciem horum auctoritatis. Pero de hecho nosotros, durante estos veinte días, hemos estado permitiendo el borde de la autoridad. Habemus enim huiusce modi senatus consultum, verum inclusum in tabulis tamquam in vagina reconditum, quo ex senatus consulto confestim te interfectum esse, Catilina, convenit. Tenemos este tipo de resolución, pero encerrada en una funda que el decreto debe, Catalina. Vivis, et vivis non ad deponendam, sed ad confirmandam audaciam. Vives y vives no para dejar de lado, sino para aumentar tu audacia. Cupio, patres conscripti, me esse clementem, cupio in tantis rei publicae periculis me non dissolutum videri, sed iam me ipse inertiae nequitiaeque condemno. Deseo, oh padres conscriptos, ser misericordioso, porque no deseo parecer negligente ante un peligro tan grande para el estado, pero ahora me acuso de negligencia e inactividad culpable. 5 Castra sunt in Italia contra populum Romanum in Etruriae faucibus collocata, crescit in dies singulos hostium numerus; eorum autem castrorum imperatorem ducemque hostium intra moenia atque adeo in senatu videtis intestinam aliquam cotidie perniciem rei publicae molientem. 5 Se instala un campamento en Italia, en los pasos de montaña del poder romano en el pueblo, cada día aumenta el número de enemigos; de ellos en el senado, sin embargo, se ve ese bando y el líder del enemigo dentro de los muros de alguna destrucción interna del estado y, por tanto, eran incapaces de hacerlo.

Si te iam, Catilina, comprehendi, si interfici iussero, credo, erit verendum mihi, ne non potius hoc omnes boni serius a me quam quisquam crudelius factum esse dicat. Si yo fuera tú, ahora, oh Catilina, para ser apresado, para ser ejecutado, creo, tendrías que temerme, para que todo el bien no hiciera esto más de lo que nadie amaría jamás con más crueldad afirmar que actué demasiado tarde por mí. Verum ego hoc, quod iam pridem factum esse oportuit, certa de causa nondum adducor ut faciam. Pero, sin embargo, esto, que ya se ha hecho desde hace mucho tiempo, también, en cierto caso, todavía no me he atrevido a hacerlo. Tum denique interficiere, cum iam nemo tam improbus, tam perditus, tam tui similis inveniri poterit, qui id non iure factum esse fateatur. Entonces por fin te dio muerte, nadie tan malvado como él vino, y tan perdido en la vergüenza, tan diferente a ti, como tú, como se ha hecho correctamente con aquellos que no lo reconocen. 6 Quamdiu quisquam erit, qui te defendere audeat, vives, et vives ita, ut vivis. 6 Mientras el que se atreva a defender viva, viva, viva.

multis meis et firmis praesidiis obsessus, ne commovere te contra rem publicam possis. está asediado por mis muchas y fuertes defensas, de modo que puedas moverte contra los intereses del público. Multorum te etiam oculi et aures non sentientem, sicut adhuc fecerunt, speculabuntur atque custodient. Muchos ojos y oídos no pueden percibirlo tal como lo ven y miran.