56 The Death of Hercules
Hercules nihil mali suspicans vestem quam Lichas attulerat statim induit;
paulo post tamen dolorem per omnia membra sensit, et quae causa esset eius rei magnopere mirabatur.
Dolore paene exanimatus vestem detrahere conatus est; illa tamen in corpore haesit, neque ullo modo abscindi potuit.
Tum demum Hercules quasi furore impulsus in montem Oetam se contulit, et in rogum, quem summa celeritate exstruxit, se imposuit.
Hoc cum fecisset, eos qui circumstabant oravit ut rogum quam celerrime succenderent.
Omnes diu recusabant; tandem tamen pastor quidam ad misericordiam inductus ignem subdidit.
Tum, dum omnia fumo obscurantur, Hercules densa nube velatus a Iove in Olympum abreptus est.
END OF BEGINNERS LATIN #3.
Now go on to Beginners' Latin 4: Jason and the Argonauts Click on the Notes icon for a URL.