38. Tenth Labour: The Oxen of Geryon
Tum vero missus est Hercules ad insulam Erythiam, ut boves Geryonis arcesseret.
Res erat summae difficultatis, quod boves a quodam Eurytione et a cane bicipite custodiebantur.
Ipse autem Geryon speciem horribilem praebebat; tria enim corpora inter se coniuncta habebat.
Hercules tamen etsi intellegebat quantum periculum esset, negotium suscepit; ac postquam per multas terras iter fecit, ad eam partem Libyae pervenit quae Europae proxima est.
Ibi in utroque litore freti quod Europam a Libya dividit columnas constituit, quae postea Herculis Columnae appellabantur.