37. The Rescue of Hesione
Laomedon, cum hoc responsum renuntiatum esset, magnum dolorem percepit;
sed tamen, ut cives suos tanto periculo liberaret, oraculo parere constituit et diem sacrificio dixit.
Sed sive casu sive consilio deorum Hercules tempore opportunissimo Troiam attigit; ipso enim temporis puncto quo puella catenis vincta ad litus deducebatur ille navem appulit.
Hercules e navi egressus de rebus quae gerebantur certior factus est; tum ira commotus ad regem se contulit et auxilium suum obtulit.
Cum rex libenter ei concessisset ut, si posset, puellam liberaret, Hercules monstrum interfecit; et puellam, quae iam omnem spem salutis deposuerat, incolumem ad patrem reduxit.
Laomedon magno cum gaudio filiam suam accepit, et Herculi pro tanto beneficio meritam gratiam rettulit.