×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Actus Apostolorum (Acts of the Apostles), Acts 18

Acts 18

18 1 Post hæc egressus ab Athenis, venit Corinthum : 2 et inveniens quemdam Judæum nomine Aquilam, Ponticum genere, qui nuper venerat ab Italia, et Priscillam uxorem ejus (eo quod præcepisset Claudius discedere omnes Judæos a Roma), accessit ad eos. 3 Et quia ejusdem erat artis, manebat apud eos, et operabatur. (Erant autem scenofactoriæ artis.) 4 Et disputabat in synagoga per omne sabbatum, interponens nomen Domini Jesu : suadebatque Judæis et Græcis. 5 Cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus, instabat verbo Paulus, testificans Judæis esse Christum Jesum. 6 Contradicentibus autem eis, et blasphemantibus, excutiens vestimenta sua, dixit ad eos : Sanguis vester super caput vestrum : mundus ego : ex hoc ad gentes vadam. 7 Et migrans inde, intravit in domum cujusdam, nomine Titi Justi, colentis Deum, cujus domus erat conjuncta synagogæ. 8 Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua : et multi Corinthiorum audientes credebant, et baptizabantur. 9 Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo : Noli timere, sed loquere, et ne taceas : 10 propter quod ego sum tecum, et nemo apponetur tibi ut noceat te : quoniam populus est mihi multus in hac civitate. 11 Sedit autem ibi annum et sex menses, docens apud eos verbum Dei.

12 Gallione autem proconsule Achaiæ, insurrexerunt uno animo Judæi in Paulum, et adduxerunt eum ad tribunal, 13 dicentes : Quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum. 14 Incipiente autem Paulo aperire os, dixit Gallio ad Judæos : Si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum, o viri Judæi, recte vos sustinerem. 15 Si vero quæstiones sunt de verbo, et nominibus, et lege vestra, vos ipsi videritis : judex ego horum nolo esse. 16 Et minavit eos a tribunali. 17 Apprehendentes autem omnes Sosthenem principem synagogæ, percutiebant eum ante tribunal : et nihil eorum Gallioni curæ erat.

18 Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos fratribus valefaciens, navigavit in Syriam (et cum eo Priscilla et Aquila), qui sibi totonderat in Cenchris caput : habebat enim votum. 19 Devenitque Ephesum, et illos ibi reliquit. Ipse vero ingressus synagogam, disputabat cum Judæis. 20 Rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret, non consensit, 21 sed valefaciens, et dicens : Iterum revertar ad vos, Deo volente : profectus est ab Epheso. 22 Et descendens Cæsaream, ascendit, et salutavit ecclesiam, et descendit Antiochiam.

23 Et facto ibi aliquanto tempore profectus est, perambulans ex ordine Galaticam regionem, et Phrygiam, confirmans omnes discipulos. 24 Judæus autem quidam, Apollo nomine, Alexandrinus genere, vir eloquens, devenit Ephesum, potens in scripturis. 25 Hic erat edoctus viam Domini : et fervens spiritu loquebatur, et docebat diligenter ea quæ sunt Jesu, sciens tantum baptisma Joannis. 26 Hic ergo cœpit fiducialiter agere in synagoga. Quem cum audissent Priscilla et Aquila, assumpserunt eum, et diligentius exposuerunt ei viam Domini. 27 Cum autem vellet ire Achaiam, exhortati fratres, scripserunt discipulis ut susciperent eum. Qui cum venisset, contulit multum his qui crediderant. 28 Vehementer enim Judæos revincebat publice, ostendens per Scripturas esse Christum Jesum.


Acts 18 Acts 18

18 1 Post hæc egressus ab Athenis, venit Corinthum : 2 et inveniens quemdam Judæum nomine Aquilam, Ponticum genere, qui nuper venerat ab Italia, et Priscillam uxorem ejus (eo quod præcepisset Claudius discedere omnes Judæos a Roma), accessit ad eos. 18 1 After this he left Athens and came to Corinth: 2 and finding a certain Jew named Aquila, of the Pontic family, who had recently come from Italy, and Priscilla his wife (because Claudius had ordered all the Jews to depart from Rome), he approached them. 3 Et quia ejusdem erat artis, manebat apud eos, et operabatur. 3 And because he was of the same trade, he stayed with them and worked. (Erant autem scenofactoriæ artis.) (And they were stage-makers of art.) 4 Et disputabat in synagoga per omne sabbatum, interponens nomen Domini Jesu : suadebatque Judæis et Græcis. 4 And he debated in the synagogue every Sabbath, interposing the name of the Lord Jesus: and exhorted the Jews and the Greeks. 5 Cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus, instabat verbo Paulus, testificans Judæis esse Christum Jesum. 5 Now when Silas and Timothy had come from Macedonia, Paul insisted on the word, testifying to the Jews that Jesus was the Christ. 6 Contradicentibus autem eis, et blasphemantibus, excutiens vestimenta sua, dixit ad eos : Sanguis vester super caput vestrum : mundus ego : ex hoc ad gentes vadam. 6 But to those who contradicted and blasphemed them, shaking off his clothes, he said to them: Your blood is on your head: I am clean: from this I will go to the nations. 7 Et migrans inde, intravit in domum cujusdam, nomine Titi Justi, colentis Deum, cujus domus erat conjuncta synagogæ. 7 And migrating thence, he entered the house of a man named Titus Justus, who worshiped God, whose house was connected with the synagogue. 8 Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua : et multi Corinthiorum audientes credebant, et baptizabantur. 8 But Crispus, the archsynagogue, believed in the Lord with all his household: and many of the Corinthians who heard them believed, and were baptized. 9 Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo : Noli timere, sed loquere, et ne taceas : 10 propter quod ego sum tecum, et nemo apponetur tibi ut noceat te : quoniam populus est mihi multus in hac civitate. 9 And the Lord said to Paul in a vision at night: Do not be afraid, but speak, and do not be silent: 10 because I am with you, and no one will come near you to harm you: because the people are many for me in this city. 11 Sedit autem ibi annum et sex menses, docens apud eos verbum Dei. 11 And he sat there for a year and six months, teaching the word of God among them.

12 Gallione autem proconsule Achaiæ, insurrexerunt uno animo Judæi in Paulum, et adduxerunt eum ad tribunal, 13 dicentes : Quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum. 12 But with Gallio, the proconsul of Achaia, the Jews rose up with one mind against Paulus, and brought him to the tribunal, 13 saying: Because he is persuading men to worship God against the law. 14 Incipiente autem Paulo aperire os, dixit Gallio ad Judæos : Si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum, o viri Judæi, recte vos sustinerem. 14 And when Paulus had begun to open his mouth, Gallius said to the Jews: If indeed there were any wrongdoing or wicked deed, O men of the Jews, I would rightly support you. 15 Si vero quæstiones sunt de verbo, et nominibus, et lege vestra, vos ipsi videritis : judex ego horum nolo esse. 15 But if there are questions about the word, and names, and your law, you yourselves will see: I do not want to be the judge of these. 16 Et minavit eos a tribunali. 16 And he threatened them from the tribunal. 17 Apprehendentes autem omnes Sosthenem principem synagogæ, percutiebant eum ante tribunal : et nihil eorum Gallioni curæ erat. 17 And they all seized Sosthenes, the leader of the synagogue, and beat him before the tribunal: and Gallio was not concerned about them.

18 Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos fratribus valefaciens, navigavit in Syriam (et cum eo Priscilla et Aquila), qui sibi totonderat in Cenchris caput : habebat enim votum. 18 But when Paul had still endured many days, saying goodbye to many of his brothers, he sailed to Syria (and with him Priscilla and Aquila), who shaved his head at Cenchres: for he had a vow. 19 Devenitque Ephesum, et illos ibi reliquit. 19 And he came to Ephesus, and left them there. Ipse vero ingressus synagogam, disputabat cum Judæis. But he himself entered the synagogue and argued with the Jews. 20 Rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret, non consensit, 21 sed valefaciens, et dicens : Iterum revertar ad vos, Deo volente : profectus est ab Epheso. 20 But when they begged them to stay a longer time, he did not consent, 21 but saying goodbye and saying: I will return to you again, God willing: he set out from Ephesus. 22 Et descendens Cæsaream, ascendit, et salutavit ecclesiam, et descendit Antiochiam. 22 And coming down to Caesarea, he went up and saluted the church, and went down to Antioch.

23 Et facto ibi aliquanto tempore profectus est, perambulans ex ordine Galaticam regionem, et Phrygiam, confirmans omnes discipulos. 23 And when he was done there he departed for a considerable time, traveling in order through the region of Galatia and Phrygia, strengthening all the disciples. 24 Judæus autem quidam, Apollo nomine, Alexandrinus genere, vir eloquens, devenit Ephesum, potens in scripturis. 24 And a certain Jew, named Apollo, of the Alexandrian family, an eloquent man, came to Ephesus, powerful in the scriptures. 25 Hic erat edoctus viam Domini : et fervens spiritu loquebatur, et docebat diligenter ea quæ sunt Jesu, sciens tantum baptisma Joannis. 25 He was taught the way of the Lord: and he spoke with a fervent spirit, and taught carefully the things of Jesus, knowing only the baptisms of John. 26 Hic ergo cœpit fiducialiter agere in synagoga. 26 He therefore began to act faithfully in the synagogue. Quem cum audissent Priscilla et Aquila, assumpserunt eum, et diligentius exposuerunt ei viam Domini. When Priscilla and Aquila heard him, they took him in, and more carefully expounded to him the way of the Lord. 27 Cum autem vellet ire Achaiam, exhortati fratres, scripserunt discipulis ut susciperent eum. 27 But when he wanted to go to Achaia, the brothers, exhorted, wrote to the disciples to receive him. Qui cum venisset, contulit multum his qui crediderant. When he came, he brought much to those who had believed. 28 Vehementer enim Judæos revincebat publice, ostendens per Scripturas esse Christum Jesum. 28 For he vehemently defeated the Jews publicly, showing through the Scriptures that he was the Christ Jesus.